Daily Gospel Meditation (10/27/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 12:54-59

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 12

Verses 54-59

54 Post haec Iesus conversus ad turbas, dixit: Cur igitur vos non praeparatis animos vestros regno Dei, quod in proximo est? An non sentitis imminere tot indiciis rerum? cur hic estis parum boni coniectores, quum in rebus tanto levioris momenti tam sagaciter coniectetis? Quum enim conspexeritis nubem emergentem ab Occasu, statim praedicitis futurum imbrem: et evenit quod praedicitis.

55 Ac rursum quum senseritis Austrum flantem, statim praedicitis fore aestum, nec fallit vos vestra divinatio. Parum refert autem, utrum pluat, an non pluat: sed plurimum refert, ut per Evangelicam fidem salutem assequamini, perennem.

56 O hypocritae, ut omnia vestra fucata sunt. Qualis est vestra sanctimonia, talis est et prudentia. In his, quae sunt huius vitae, sapitis: in his, quae sunt aeternitatis, nihil videtis. Observatis faciem coeli et terrae, et hinc colligitis praesagia rerum futurarum

57 Qui fit autem ut hoc tempus, quod omnibus vel salutem adfert aeternam, si fuerit acceptatum, vel exitum aeternum, si fuerit neglectum, ex tot proditis indiciis non animadvertatis instare? Scitis quid Prophetae promiserint, videtis et auditis tam multa, quae dicuntur et geruntur inter vos, videtis innovari mundum, et non dum ex vobis ipsis coniectatis, adesse tempus promissum? Hoc solum erat omnibus studiis agendum, nec oportet rem ullam vobis esse tanti, cuius gratia dispendium faciatis Evangelici profectus.

58 Si res est, et impedit, vende: si quis laesit, condona potius quam persequaris ius tuum. Quod si res eo processerit, ut eatur ad iudices, vel inter eundum da operam ut libereris ab adversario tuo. Praestat vel iniquis conditionibus finire litem inter vos, quam incertum eventum iudicorum experiri, ubi non semper superior est causa, quae melior est. Alioqui committis teipsum periculo, ne iudex tradat te damnatorum exactori, et exactor coniiciat te in carcerem.

59 Quod si fiat, illud affirmo tibi, non exibis inde, donec resolvas quod petitur usque ad extremum quadrantem. Negotiosa res litigare, nec vacat his immorari tricis, qui properat ad metam Evangelicae perfectionis. Primum igitur expende, quanto plus lucri sit in condonanda iniuria, quam in persequenda: in deserenda re, quam in vindicanda. Primum lucrifeceris amicitiam, quae suscepta lite periclitatur: deinde temporis compendium facis, quod erat tibi non parum multum in lite periturum. Ad haec animi tranquillitatem lucraris, quam lites adimere solent. Postremo vitas, quicquid malorum adferre potest infelix litium exitus.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!