Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 12
Verses 39-45
39 Non est igitur unquam cessandum in hac vita. Sed ita vivendum, quasi dies ille hodie esset venturus. Obrepet enim improvisus. Proinde semper curandum, ne opprimat imparatos. Siquidem ubi semel ille venerit, iam serum fuerit sarcire superiorem somnolentiam. Nullus est paterfamilias tam socors, qui passurus sit a fure nocturno perfodi domum suam, si nosset quo tempore fur venturus esset. Quod si ille vigilat, ne spolietur bonis terrenis, quanto magis vobis est vigilandum, ne perdatis felicitatem aeternam. Sicut fur nocturnus obrepit eo tempore, quo dormitur altissime, minimeque exspectatur suffossor, ita Filius hominis subito veniet eo tempore, quo minime venturum suspicabimini.
40 Proinde quoniam vobis id tempus ignotum est, certum tamen est illud adfuturum, sitis perpetuo parati, instructi bonis operibus, ab omnibus mundanarum rerum impedimentis expediti.
41 Hos sermones quum audisset Petrus, ait Domino: Domine, parabolam istam utrum vis ad nos proprie pertinere, an ad omnes pertinet?
42 Dominus autem ita temperat responsum, ut non neget aliqua ex parte pertinere ad omnes, qui cupiunt aeternam salutem, sed praecipue significet ad eos attinere, quibus credita est dispensatio sermonis Evangelici. Adiecit autem et aliam parabolam, quo magis accenderet suos ad perpetuam instantiam officii sui, proponens et praemium functis officio, et poenam ei, qui cessaret in officio. Inter homines, inquit, rarum est invenire fidelem ac prudentem dispensatorem rei familiaris, qui, peregre agente Domino, curet illius familiam, cui praefectus est, non ut tyrannidem in eam exerceat, sed ut ex opibus Domini, cuique suum dimensum, quantum opus est et quando opus est, depromat.
43 Beatus eris ille servus, quem subito reversus Dominus offenderis in officio.*
44 Siquidem expertus fidem ac diligentiam in dimensis, praeficiet eum omnibus bonis suis, ac veluti rerum omnium consortem habere dignabitur.
45 Contra si servus ille nec bonae fidei fuerit, nec prudens, sed elatus absentia Domini, ac delegata praefectura, dixerit suo cum animo: Dominus meus iam in longum profert reditum, et fortasse nunquam rediturus est, interim morem geram animo meo: coeperitque saevire in conservos et ancillas, non solum non pascens eos ex tritico DOmini communis, verum etiam pulsans illos ac verberans, ac tyrannidem quandam usurpans, ipse interim edat, et bibat, commessetur, inebrietur, heri bona foedis voluptatibus luxuque prodigens: Quid futurum arbitramini tali dispensatori?
Verses 46-48
46 Nimirum redibit Dominus die quo non exspectabatur, et hora qua nesciebatur, ac famulum illum, secure quidlibet facientem, dividet et amputabit a familia sua, nec dignabitur eum domus suae contubernio, sed annumerabit illum reliquis infidelibus, luiturum poenas, qui noluerit esse memor officii. Nulla re magis sibi reconciliare potest animum Domini sui dispensator Evangelicus, quam ut absentis Domini benignitatem repraesentet in proximum: nec se putet esse Dominum, sed meminerit esse conservum.
47 Quo vero perfectior fuerit cognitio veritatis Evangelicae, hoc gravior erit condemnatio, si quod didicit esse rectum, sequi negligat. Levius enim punientur gentes, quibus nec per Legem, nec per Evangelium annuntiata veritas est, quam Iudaei, quos Lex erudiit ad aliquem profectum pietatis. Et rursum inter hos acrius punientur Pharisaei, et Legis periti, quam idiotae. Sed omnium gravissimas poenas dabunt, quos cognita veritas Evangelica, quos tot miracula, quos exemplum meum non provocarit ad studium verae pietatis. Ego nihil celavit vos. Quicquid Pater coelestis vos per me scire voluit, communicavi vobis. Cavete igitur exemplum servi negligentis. Etenim servus ille, quem Dominus prae caeteris habuit eximium, cui concredidit dispensationem rerum suarum, cui communicavit arcana consilii sui, cui fisus est abiens peregre, nisi fecerit quod iussus est, seseque praepararit ad exsequenda, quae sciebat ex animo velle Dominum, vapulabit plagis multis.
48 Qui vero fuerit de grege servorum, cui DOminus non indicarit animi sui voluntatem, si quid commiserit animadversione dignum, plagis vapulabit paucis. Non est igitur quod Evangelici sermonis dispensatio, vobis commissa, reddat vos insolentiores, sed potius sollicitiores. Onus suscipit verius quam honorem, qui functionem suscepit Ecclesiasticam. Gratuitum est quod concreditur, et in hoc concreditur, ut proferatur in utilitatem communem totius familiae. Quemadmodum heri rationem exactiorem exigunt ab eo, cui plus commiserunt: sic ab eo, cui copiosius cognitionis et auctoritatis munus datum est a Deo, plus requiretur, quam a caeteris: et cuius fidei latior ac maior functio delegata est, quo pluribus prodesse debuit, hoc plus exigetur ab eo. Quo doctior es, hoc doce libentius: quo ditior es, hoc libentius subleva pauperes: quo potentior es, hoc plures auctoritas tua pertrahat ad Evangelium. Alienum est quod habes, Dominus vult erogari, quod credidit.