Daily Gospel Meditation (10/24/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 12:35-38

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 12

Verses 35-38

35 At oportet vestrum cor semper esse in coelia. Atque illic semper erit, si in terris nihil habueritis, quod vel miremini, vel ametis, sed universum thesaurum vestrum reconditum habueritis in coelo. Tempus breve est. Toto studio hoc agendum, ut quam plurimum bonorum operum recondatis in coelo. Instat dies, quo quisque pro semente rerum temporalium messurus est messem aeternam. Is dies, quoniam vobis incertus est, oportet in eum semper esse paratos et accinctos. Eritis autem, si nullis mundanarum rerum impedimentis remorabimini, si nullam occasionem benefaciendi praetermiseritis. In hunc igitur diem sint lumbi vestri semper praecincti, sint lucerna ardentes in manibus vestris:

36 Et similies sitis prudentibus ac fidelibus famulis, qui quoniam incertum habent, quando Dominus sit rediturus a nuptiis, perpetuo stant accincti cum tadis, ut simulatque reversus pulsaverit, confestim aperiant ei.

37 Non erit ingrata Domino haec famulorum sedulitas: sed beati fuerint, si Dominus subito veniens offenderit illos vigilantes. Nam illud affirmo vobis, quod Dominus pro officio, quod tamen debebant, amplissimam mercedem reponet. Siquidem ipse vicissim praecinget se, et iubebit illos discumbere, ac praeteriens, observansque quid quisque postulet, ministrabit illis.

38 Nec refert, qua parte noctis venerit, (id enim incertum esse voluit) sed quacunque noctis vigilia venerit, sive in secunda, sive in tertia, vel intempesta nocte, beati futuri sunt servi, si Dominus offenderit eos paratos.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!