Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 12
Verses 1-4
* N.B. This portion of the text contained some smeared text which we believe to have been resolved by cross-checking with another version. Nevertheless, we inform the reader there may be latent errors.
1 Quoniam autem Dominus Iesus noverat insanabilem esse malitiam Pharisaeorum, Scribarum, ac Legis peritorum, voluit palam illorum hypocrisim traducere, ne quis incautus eorum simulatione falli posset, iam tum multis turbis circumstantibus, adeo ut se invicem conculcarent, coepit dicere discipulis suis: Cavete vobis a fermento Pharisaeorum quod est hypocrisis. Tales esse studete, quales haberi vultis. Nihil posthac fucatum diu latere poterit.
2 Veniet tempus, quod in apertum proferet et vestram innocentiam, et illorum malitiam. Nihil autem sic nunc opertum est, quod mox non sit retegendum: neque quicquam tam absconsum, quod post non sit venturum in notitiam hominum.
3 Quare curate, ut omnis vita vestra fuco careat, neque quicquam dicatis, faciatisve, aut cogitetis etiam soli, quod nolitis ab omnibus sciti. Quoniam quicquid nunc clanculum in tenebris dixeritis, olim narrabitur clara luce: et quicquid nemo in aurem dixeritis in cubiculis, olim praedicabitur in tectis.
4 Offendet veritas homines impios, fucatos imagine pietatis, sed nullius mali metus abducat vos a sincera praedicatione veritatis Evangelicae. Extremum malorum est, ut occidant, sed corpus duntaxat. Ego vero illud dico vobis amicis meis, ne meo fretos praesidio quicquam terreat istorum crudelitas, qui ut omnia moliti sint, corpous possunt occidere, quo facto, non habent praeterea quo laedant. At non moritur, qui mea causa occiditur.
Verses 5-7
5 Quod si metum adhibere placet in consilium, aequum est, ut levior metus cedat maiori, et ille potius timeatur, qui totum hominem nutu potest perdere. Hunc si vultis vobis ostendi, Deus est, qui solus habet potestatem, ubi corpus occiderit, etiam animam mittere in gehennam. Ne quid terreat hominum impiorum crudelitas, qui leviter possunt laedere: imo ne laedere quidem, nec hoc ipsum possunt nisi permissu Dei. Quod si terrore hominum degeneraveritis a sinceritate praedicationis Evangelicae, vitantes levia ac temperaria mala, incidetis in aeterna mala. Clavus igitur clavum pellat, et Dei timor exigat timorem hominum. Nolite metuere, ne pereatis ante diem.
6 Omnino moriendum est omnibus: nec refert quam diu vixeris, sed quam bene. Et feliciter hinc exit, quisquis ob nomen meum mortem oppetit. Nec id fiet ante tempus a patre praefixum vobis, ut nihilo diutius victuri sitis, etiamsi maxime vos dixcruciaret metus mortis. Et hoc erit curae Patri vestro, ut suo quisque tempore moriatur. Quanquam ista videntur casu fortuitoque geri, tamen nihil accidet vobis, nisi permissu Patris, cui vestra omnia curae sunt. Quid passerculo vilius, aut contemtius? Nonne quinque licet emere dupondio? Et tamen horum cura est Deo, neque quicquam perit etiam vilissimorum animantium inscio Patre.
7 Vos autem, quos ex omnibus paucissimos delegit ad illustrandam sui nominis gloriam, adeo non negligit, ut omnes etiam capitis vestri pilos habeat numeratos. Adversus huius voluntatem pugnare impius sit. Nihil autem volet ille, nisi quod optimum fore noverit. Itaque de vita sollicitudinem omnem in illum coniicite. Cui curae sunt passerculi, non negliget vos, tanto passerculis omnibus meliores. Itaque nolite metu malorum, quae possunt homines hominibus inferre, disciscere a professione nominis mei, memores, per has temporarias afflictiones iter esse ad felicitatem aeternam. Nec enim erit socius gaudii, qui recusarit esse socius doloris: nec erit consors gloriae, qui nunc recusat particeps esse ignominiae.