Daily Gospel Meditation (10/19/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 11:47-54

Table of Contents

Erasmus' Parphrase of the Gospel According to Luke Chpater 11

Verses 47-50

47 Vae vobis, qui ad ostentationem vestrae integritatis exstruitis monumenta Prophetarum, quum illorum complures maiores vestri interfecerint.

48 Itaque fit, ut hoc ipso, quo studetis dissimulare malitiam vestram, prodatis. Dum enim ornatis monumenta Prophetarum, fatemini fuisse detestabiles, qui illos occiderunt, quorum memoria sacrosancta est apud vos posteros. Porro quum ipsi in huius aetatis Prophetas, illis longe superiores, deteriora moliamini, quam patrarint in Prophetas antiquos maiores vestri, nonne declaratis, quod quaestu, ambitione, livore et odio excaecati, scientes approbetis impia facta maiorum, quae non solum imitamini, verum etiam superare studetis. Toties vos revocavit ad reipiscentiam Dei bonitas, ac semper in eos impie saevistis, qui vobis veritatem ingerebant, non ob aliud invisam, nisi quod adversaretur vestris pravis cupiditatibus.

49 Proinde Dei sapientia, quae ineffabili consilio temperat omnia, prius quam puniat huius gentis pertinacem malitiam, statuit nihil intentatum relinquere, quo possint ad meliora converti. Caeterum ubi iam declarata fuerit omnibus simul et immensa Dei bonitas, et illorum invicta perversitas, tanto dabunt atrociores poenas, quanto diutius tolerati sunt, quanto maioribus beneficiis provocati sunt ad poenitentiam. Sic igitur apud sse loquuta est sapientia Dei: Quid amplius faciam isti nationi intractabili? Misi Mosen, misi veteres Prophetas complures, misi Ioannem Baptistam> Adversus Mosen coniuratum est: Prophetas vel occiderunt, vel afflixerunt: ne Ioannem quidem plus quam Prophetam, audierunt: nec illi fuit impune, bene monuisse. Venit Filius hominis, et illi machinantur exitium. Mittam ad eos postremos omnium Prophetas, qui Legem spiritualiter interpretentur: mittam Apostolos, qui miraculis polleant, qui de omnibus gratis benemereantur, qui salutem omnibus offerant minimo negotio parandam, videlicet fide. Ac ne hos quidem audient, sed persequentur, affligent, eiicient, et quosdam etiam occident. Adeo vincet illorum malitia Dei bonitatem.

50 Tandem cum eo creverit illorum malitia, ut omnium aetatum scelera superarint, non solum aequarint, tum irruet in eos ultio divina, et requiretur ab eis sanguis omnium Prophetarum, qui effusus est ab orbe conditio:

Verses 51-54

51 Nimirum a sanguine Abel, qui primus omnium occisus est ab invido fratre, usque ad sanguinem Zachariae sacerdotis, filii Ioiadae, qui multitudinem revocans ad saniora consilia, lapidatus est per tumultum populi inter aedem et altare. Atque ille moriens, et suam testificans innocentiam, et illorum impietatem, dixit: Videat Dominus et requirat. Nunc huius ultionis tempus instat. Una natio veluti pro omnibus maiorum facinoribus poenas dabit, quae quicquid fuit in omnibus maiorum facinoribus poenas dabit, quae quicquid fuit in omnibus malitiae, supergressa est. Futurum est haud dubie, quod divina sapientia futurum esse praedixit. Huius aetatis Iudaei, quoniam superant omnium veterum rebellionem, perversitatem, crudelitatem, tam atrociter punientur, quasi quicquid diversis seculis impie designarunt maiores, id soli peregissent.

52 Etiam atque etiam vae vobis Legis peritis, qui quum profiteamini Legis cognitionem, quae spiritualis est, et vindicaveritis vobis clavem scientiae, quae debebat aperire aditum in regnum coelorum, tamen non solum ipsi non introistis, verum alios introire volentes exclusistis. Dum enim Legem perperam interpretamini, oppugnatis id, quod est totius legis caput.

53 Ad huiusmodi sermones, subamaros quidem ob libertatem veritatis, sed salutiferos, si voluissent recipere pharmacum, vehementer offensi sunt simul et Pharisaei et Legis periti: sed quoniam taciti secum agnoscebant esse verissima, quae dicebantur, dissimulant quidem apud populum:

54 Sed tamen interim observant omnia Iesu dicta, venantes si quid proficisceretur ab ore eius, unde possent illi calumniam struere, ne privato quodam odio, sed studio religionis ac pietatis viderentur illum persequi. Habet enim et hoc hypocrisis Pharisaica, ut nihil tam impium moliatur, cui non praetexat pietatis fucum.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!