Daily Gospel Meditation (10/18/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 10:1-9

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 10

Verses 1-4

1 Post haec autem designavit Dominus Iesus e numero discipulorum et alios septuaginta, quemadmodum antea selegerat duodecim Apostolos: quos mittebat binos in omnem civitatem, in quam ipse decrevisset venire, quo sua praedciatione praepararent animos in adventum Domini: et hos instruxit ad munuc Evangelicae praedicationis, quemadmodum prius instruxerat duodecim.

2 Reddidit autem causam, quare auxisset numerum praedicatorum: Messis, inquit, copiosa, operarii vero pauci. Rogate igitur Dominum messis, ut extrudat operarios in messem suam. Late spargitur Evangelii rumor, et plures accenduntur aviditate doctrinae coelestis. Parati sunt animi, tantum desunt qui colligant homines ultro properantes ad regnum coelorum. Ite igitur, meis unius praesidiis freti.

3 Frement potentes ac mali adversus doctrinam vestram, his vos nudos et inermes obiicio. Non enim mitto vos, ut quenquam laedatis, sed ut simplices, et innoxii studeatis omnibus prodesse.

4 Ne querite igitur humana praesidia, quibus vos adversus improborum violentiam armetis: ac ne de victu quidem sitis solliciti. Expediti ite ad negotium Evangelicum, neque sacculum, neque peram, neque calceamenta vobiscum portantes. Nusquam vobis deerit quod naturae necessitati satis sit.

Verses 5-9

5 Ac ne de tecto quidem sitis solliciti, erunt qui vos excipient, tantum praestate vos puros, et incorruptos ministros Evangelicae praedicationis. In quamqunque domum introieritis, primum precemini pacem toti familiae.

6 Quod si ibi fuerit filius pacis, hoc est, homo mitis, avidusque mansuetae doctrinae, proderit illi vestra precatio, et amplectetur hospitem bene ominantem: sin minus, ne poeniteat bene precatos fuisse. Non enim vobis peribis merces oblati officii.

7 Nec est quod a quoquam supplices rogetis hospitium, aut impudenter cuiquam vos ingeratis. res enim tanta nec est obtrudenda invitis, nec ulli tamen non offerenda. Qui vero libenter ac promte vos receperit, apud illum manete, non affectantes vitae delicias, sed pro necessitate corporis edentes ac bibentes quae apud illos fuerint. Aequum est enim, ut qui laborat in Evangelico negotio, vivat ex eorum liberalitate, quibus laborat, si non aliunde suppettat, unde vivat. Illud item cavendum, ne ex aliis aedibus in alias demigretis, quasi fastidito priori hospitio, lautius et instructius quaeratis. Sit vobis satis quodcunque primum obtigerit.

8 Quod si continget vos ingredi civitates, si vos exceperint cives, edite et bibite sine delectu, nulloque fastidio, quicquid vobis apponitur.

9 Quoque gratiores sitis hospites, maioresque cum fide praedicetis regnum Dei, sanate aegrotos eius civitatis, restituite debiles et mancos, liberate daemoniacos: atque haec omnia gratis ac promte facite, neminem reiicientes, neque pauperem, neque divitem. Ac tum dicite illis: Videtis argumenta virtutis divinae: praeparate animos vestros ad innocentiae studium. Iam enim adventat ad vos renum Dei: Pelluntur morbi corporum, mox profligabuntur et animorum morbi, peccata.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!