Daily Gospel Meditation (10/17/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 11:37-41

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 11

Verses 37-41

37 Consequutum est autem, per quod hoc, quod docuit Dominus, velut explanaretur. Siquidem Pharisaei, cum haberent oculum vitiatum, et iustitiam constituentes in ceremoniis corporalibus, negligerent ea quae non cernuntur, nisi puris oculis, quibus praelucet lucerna veritatis Evangelicae, ibi putabant esse lumen, ubi erant tenebrae: et tum maxime impingebant, quum sibi viderentur pulchre ingredi: et illic iudicabant esse grave crimen, ubi nullum erat: ubi vero gravis erat culpa, nullam esse putabant. Habebant enim oculos superstitione Legis, ignorantia, fastu, livore, avaritia, hypocrisi, caeterisque malis vitiatos. Quidam igitur Pharisaeus rogavit Iesum, ut pranderet apud se. Non recusavit Iesus, nulli se non praebens, ut omnes ad se pertraheret.

38 Quum autem Dominus accubuisset illotus, idque praeter morem Pharisaeorum, coepit Pharisaeus tacita secum cogitatione mirari, quid esset causae, cur non lavisset Dominus, prius quam accumberet. Et illico ex re, quae neque bonum facit hominem, neque malum, nascitur id, quod vere perpetuo malum est. Habent autem proprium illud ac genuinum ceremoniae Pharisaicae, quae rebus corporalibus constant, ut gignant obtrectationes, suspiciones malas, perversa iudicia, dissidium, odium, et rixas.

39 Iesus igitur intelligens, hanc esse praecipuam pestem Evangelicae pietatis, acriter coarguit Pharisaicam superstitionem, dicens: Moses olim praescripserat aliquos ritus purificationis, qui tamen typum et imaginem haberent purgandae mentis. Nam huc pertinet quicquid Lex illa figuris suis adumbravit. Nunc vero postquam emicante veritate, parest umbras illas vetustae Legis paulatim evanescere, vos Pharisaei, qui perfectam Legis scientiam profitemini, solum eam Legis partem amplectimini, quae minimum habet momenti ad veram pietatem. Nec in hoc solum peccatis, quod carnem Legis amplectamini, neglecto spiritu Legis, verum etiam carnalibus ceremoniis additis ac vestris constitutiunculis, sanctiores haberi vultis, quam praecepta Dei. Vera puritas in animi sita est innocentia. Vos autem corpus subinde lavatis, lavatis calices, et catinos, res extrarias, et nihil ad veram* pietatem facientes. Atque interim interior ac potior vestri pars illota, scatet sordibus Deo abominandis, rapina et iniquitate. Creditis vos inquinari, si biberitis ex illoto calice, aut ederitis ex catino non loto, et puri vobis videmini, si calix simul et catinus, et quod in illis est, rapina et fraude paratum sit?

41 O stulti perversique iudicii. Nonne qui condidit corpus, idem condidit animum? Itaque si puritas usque adeo cordi est, oportebat totum hominem purum facere. Verum par erat priorem esse curam eius partis, quae potior est.

41 Sed interim vobis ipsis blandimini, quasi abunde puris, si corpus et vasa subinde lavetis aqua, et animum fraudibus, rapinis, odio, livore, ambitione, caeterisque pestibus inquinatum, purgetis eleemosyna, quam cum ad ostentationem faciatis, tamen arbitramini sufficere ad summam animi munditiem.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!