Daily Gospel Meditation (10/15/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Matthaei:22:1-14

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 22

Verses 1-7

1 Porro rursus aliam adiicit similitudinem, quo magis infigat animis illorum obstinata malitia fieri, quod reiiciantur ab Evangelica salute: quodque gentes sint occupaturae, quo illi se reddidissent indignos. Nullum enim excludi a regno Dei, sed hoc honoris habitum esse genti Iudaicae, quod primum omnium est vocata, et vocata blande, non ad tristia aut abiecta, sed ad nuptias, hoc est, honorem, delitias, ac libertatem Evangelii. Nec solum fuisse invitatos per Prophetas, Ioannem, et ipsum Christum, verum etiam post mortem per Apostolos esse vocandos: nec prius Evangelii praecones deflexuros ad gentes, quam apud suos diu pro suo officio multis ludibriis ac poenis fuerint affecti: ut nulli queant imputare, quod postea tot calamitatibus puniantur, qui toties oblatam Dei benevolentiam spreverint.

2 Similitudo sic habet: Regnum, inquit, coelorum pero vos similie factum est cuidam Regi, qui filio suo nuptiale convivium exhibiturus, 3 emisit servum suum, qui multos invitaret ad nuptias filii sui. At illi semel vocati, noluerunt venire. 4 Tum Rex misit complures servos, qui diligentius etiam illos invitarent, ut properarent ad nuptias iam parats, quique suis verbis dicerent illis: Ecce prandium apparatum est, tauri mei et altilia mea occisa sunt, caeteraque omnia parata sunt. Nihil superest nisi ut veniatis, ne ista sint frustra parata. 5 At illi rursum neglexerunt invitantem. Et quum instarent invitatores, alius aliud excusabat: hic sibi visendam villam, quam nuper emisset: ille sibi boves inspiciundos, quos esset mercatus: alius sibi nuper ductam uxorem, a qua divelli non sustineret. Atque hi tantum sibi dementes erant, qui tam felici convivio praetulerint curas quasdam rerum fluxarum, viles ac sordidas. 6 Sed alii crudelitatem addiderunt ingratitudini: servos enim Regios, qui semel atque iterum invitabant ad tantum honoris, multis affectos contumeliis, tandem etiam occiderunt. 7 Id factum ubi Rex audisset, vehementer est indignatus: videlicet lenitate spreta sese vertente in furorem: missisque satellitibus suis, perdidit homicidas illos: nec hoc contentus, civitatem illorum succendit igni. Haec autem dixit Iesus, tecte illis praedicens excidium urbis Hierosolymitanae, moxque innuit, undique vocandas ad Evangelium gentes, utpote Iudaeis meliores.

Verses 8-14

8 Tunc inquit servis suis: Nuptiae sunt paratae: sed quoniam qui vocati sunt, declararunt se indignos hoc convivio, quod ipsis tamen potissimum apparaveram: 9 discurrite quoquoversum, per compita et trivia, citraque delectum, quoscunque repereritis, dignos, indignos, debiles, mancos, caecos, claudos, vocate ad nuptias, donec domus mea impleatur. 10 Egressi servi, congregarunt promiscuam multitudinem, undiquaque collectam, et impletum est convivium discumbentibus. Post haec Iesus quoniam superius ostenderat graves poenas daturos esse Iudaeos, qui toties vocantes Apostolos afflixerint, ac demum occiderint: subindicat et illos manere grave supplicium, qui semel professi vitam Evangelicam, redirent ad pristinae vitae sordes. 11 Ingressus est, inquit, Rex ut videret discumbentes convivas: ac inter caeteros vidit ibi quendam non indutum veste nuptiali: 12 Amice, inquit, quomodo huc intrasti, quum non habeas vestem nuptialem? At ille confusus obmutuit. 13 Tunc Rex praecepit ministris, ut illum vinctis manibus ac pedibus, procul a convivio submotum coniicerent in densissimas tenebras ubi fletus est, et stridor dentium: dignitate videlicet, luceque convivii, in carcerem abiectissimum, et voluptate summa in summum cruciatum commutata. 14 Porro quum plurimi sint vocati, pauci tamen sunt electi. Ultro vocantur omnes, sed electi non sunt, nisi qui vocati parent, quique usque in finem respondent divinae erga se beneficentiae, in pietatis Evangelicae studio perseverantes.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!