Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 11
Verses 27-28
27 Quum haec aliaque multa loqueretur Iesus promiscuae multitudini, mulier quaedam, admirans sermones tam sapientes et efficaces, sustulit vocem e media turba, et dixit: Beatus venter illius mulieris, quae te portavit, et beata ubera nutricis, quae suxisti. Adversus Synagogam calumniatricem edita vox est huius mulieris, quae typum habet Ecclesiae.
28 Iesus itaque non renuit, sed perficit illius praedicationem, dicens: Sane beati sunt qui audiunt sermonem Dei, et servant illum in animo suo, ne effluat, ut aliquando producat fructum aeternae salutis. Id multo felicius est, quam gessisse corpus corpore, aut lacte nutrisse. Una tantum potuit gestare, aut lactare. Caeterum haec beatudo potest omnium esse communis.