Daily Gospel Meditation (10/13/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 11:15-26

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 11

Verses 15-20

15 Et ecce aderant Iudaei quidam, quorum animos periculosius possidebat Satanae spiritus, quam impurus ille Daemon corpus hominis possederat: quorum alii calumniabantur, a Daemonio factum miraculum, dicentes: quod haec faceret non virtute divina, sed praesidio Beelzebub principis Daemoniorum.

16 Rursus alii post tot conspecta miracula diffidentes adhuc, postulabant ab eo signum aliquod insigne de coelo, quo plane constaret illum habere cum Deo commercium, qui in coelis habitat, et non cum Spiritibus immundis, quorum praestigiae nasci solent e terra. Hoc autem dicebant tentantes Dominum, nihilo magis illi credituri, etiamsi quod postulabatur, fecisset: sed sive fecisset, sive non fecisset, habebant paratam calumniam.

17 Iesus autem ut vidit impias illorum cogitationes, ad impiam calumniam respondit hunc in modum: Qui consistit vestra calumnia? Videmus enim nullum regnum posse consistere, si intestinis dissidiis secum pugnet. Quod si fit, necesse est, ut desoletur, et publica ruina domus supra domum concidat.

18 Quod si verum est id quod cogitatis, me praesidio Beelzebub principis Daemoniorum eiicere noxios Daemones, qui nimirum illius sodales sunt et satellites, consequitur, malos Spiritus inter sese discordes pugnare, et alios ab aliis profligari. Iam si Satanas pugnat adversus Satanam, quomdo consistet regnum illius? Videtis eiici Daemones, et fatemini noxios esse, quos eiicio: unde igitur coniicitis haec fieri praesidio Beelzebub potius quam Dei? An Beelzebub solet hominum saluti consulere, et suos satellites, per quos exercet tyrannidem suam, e possessionibus suis exigere? Et tamen hoc si fiat, arguit mox periturum Satanae regnum, et instare regnum Dei. Simplici verbo eiicio, gratis eiicio, nihil adhibeo magicorum carminum aut praestigiorum. Factum improbare non potestis, cur boni operis gloriam mavultis Beelzebub adscribere quam Deo?

19 Quod si hoc vobis persuadet odium mei, me praesidio Beelzebub eiicere Daemonia, isti iuvenes filii vestri, quos vidistis idem facientes, cuius praesidio profligant Daemonia? SImplices sunt, idiotae sunt, nesciunt malitiosas artes magorum, et tamen isti in meo nomine eiiciunt. Sola fiducia erga Deum faciunt, quod faciunt. Et ideo his iudicibus condemnabitur vestra incredulitas. Horum simplicitas credidit, quum vestra prudentia pugnet adversus gloriam Dei.

20 Itaque quum absurdum sit dicere, quod malus Daemon exigat malum Daemonem, nec alterius praesidio vestri filii eiiciant Daemonia, quam cuius ego eiicio, constat me malos Daemones eiicere virtute boni Dei. Huius enim Spiritu spotentior est omnibus Spiritibus impiis. Nec huic quicquam omnino cum illis convenit, siquidem hic amat salutem humani generis, illi quaerunt perniciem. Quod si palam est, me virtute Dei peragere quae videtis, dubium non est, quin pervenerit in vos regnum Dei, quod Ioannes instare praedicabat. Huic igitur aequum est vosmet adiungere, et a Satanae regno, mox interituro, abducere. Non potestis utriusque regni consortes esse. Irreconciliabile bellum est Satanae cum Deo. Res nullis conditionibus componetur. Aut vincet, aut vi expelletur. Non veniet in deditionem, non praescriptis legibus recipietur. Hactenus impune regnavit. Sed adest vis illius tyrannide potentior. Potentior enim est unus Dei digitus ad servandum genu shumanum, quam universae Beelzebub copiae ad perdendum.

Verses 20-26

21 Itaque futurum est hic, quod inter duos duces solet accidere, utrosque potentes, utrosque feroces, et quibus omnis fiducia in armis sita est. Itaque quum potens armatus custodit arcem suam, in tranquillo sunt ea quae possidet.

22 Quod si quis illo potentior adoriatur eum, et armis armatum vicerit, nullum inibit cum eo consortium, sed domum ipso profligato occupabit. Arma, quibus confidebat, eripiet, opes eius et omnem supellectilem diripiet, ac suis militibus distribuet.

23 Nunc vestrum est dispicere, ab utro stare malitis, a Deo potentiore, an a Satana mox expellendo. Si cum Satana pax est, cum Deo simultas est. Si cum Deo pax est, nihil convenit cum Satana. In alterutrius castris pugnandum est. Non fert hoc tempus otiosos. Qui non est in parte mea, adversarius est mihi, et hoc ipso laedit, quia cum favere debeat, non favet: et qui non colligit mecum, dispergit.

24 Quoniam autem Iudaei sibi sumebant opinionem iustitiae, et hac fiducia vel negligebant Evangelicam doctrinam, vel aversabantur etiam, proposuit aenigma, quo significaret gravius damnandos eos, qui aliquousque progressi ad iustitiam, relaberentur ad pristina flagitia, quam qui nunquam cognita luce veritatis Evangelicae perseverassent in caligine vitiorum suorum. Populus enim Iudaeicus per Legem segregatus est ab idololatris gentibus, sed subinde relapsus ad priora crimina, tandme huc devenit impietatis, ut quicquid maiores peccassent occidendis Prophetis, conspirando adversus Mosen, id septulp sceleratius renovarent in Filium Dei, et in huius discipulos. Quanquam haec parabola, et ad unumquemvis hominem pertinet, qui semel baptismo ablutus a peccatis pristinis, semel Evangelico sermone liberatus a Spiritu malo huius mundi, negligenter habet donum Dei, nec curat semper ad perfectiora progredi. Huic ad pristinam vitam revoluto, ad nihil aliud proderit baptismus ac cognitio sacrae doctrinae, nisi ut graviorem damnationem sibi accersat in die iudicii, videlicet ad pristinos errores ingratitudinem etiam, ac malitiam adiungens. Porro sic habet parabola: Quum immundus Spiritus exierit ab homine, virtute Dei depulsus, quoniam illi pertinax voluntas est nocendi, obambulans per loca sterilia aridaque, quaerens requiem. Eam quum nusquam inveniret, dicit apud se: Revertar in domum meam unde exivi.

25 Ad hunc igitur rediens, reperit eam scopis quidem mundatam, sed vacuam.

26 Hoc ubi videt, abiit et adiungit sibi septem alios Spiritus, sceleratiores quam esset ipse, cumque tali sodalitio commigrat in donum, purgatam quidem, sed incustoditam, nullisque virtutum Evangelicarum praesidiis armatam. Nam ornamenta ceremoniarum praebent quidem speciem pietatis, sed quoniam, si nihil accedat, inania quaedam rerum simulachra sunt, non arcent impiorum Spirituum assultum, sed occasio sunt maioris impietatis. Itidem accidit homini, qui purgatus ab uno Daemone, sit septem peioribus obnoxius

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!