Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 4
Verses 1-2
1 Hac imagine quum Dominus Iesus docuisset, magnam rem agere, qui toti vacarent doctrinae coelesti, quam nemo sinceriter potest tractare, nisi semet excutiat ab omnibus huius mundi cupiditatibus et curis: supererat, ut et orandi formulam praescriberet. Est enim precatio veluti purissima victima religionis Evangelicae, ad quam Iesus frequenter secessit, suosque discipulos consuefecit. Estque precatio secretus ille congressus, qua mens humana discussis omnibus curis, et phantasmatis rerum terrenarum, veluti subvecta in coelum, cum Deo miscet colloquium. Orabant autem et frequenter et prolixe Pharisaei, sed tristes et in publico. Orabant et discipuli Ioannis. Orabant et Samaritani in monte suo. Habebat et Ethnicorum religio suas preces. Quoniam autem nec idem orandi ritus erat omnibus, nec eadem petebantur, cupiunt Apostoli sibi formam a Christo praescribi, quam sequi debeant. Itaque quum Iesus ex more suo secessisset cum discipulis orandi gratia, peracta precatione, quidam e numero discipulorum dixit illi: Domine, quoniam tui sumus discipuli, par est ut ex tuo praescripto faciamus omnia. Doce igitur et orandi formam, sicut Ioannes, quum viveret, docuit discipulos suos.
2 Iesus autem quum multis verbis docuisset suos, Christianorum precationem nec oportere prolixam esse, nec ad ostentationem paratam, nec de rebus quibuslibet, praescripsit huiusmodi formam, quae tametsi communis est omnium, tamen peculiarius convenit viris Evangelicis, quibus velut exemtis ab hoc mundo, omnis labor in hoc est, ut inter bonos illustretur gloria Dei, et in dies magis ac magis vigeat regnum illius, deiecto Satanae regno. Et quemadmodum in coelis, unde praecipitatus est Lucifer cum suis coniuratis, nulla est adversus divinam voluntatem rebellio, ita inter Dei filios, successuros in locum Angelorum eiectorum, omnia fiant ex voluntate Patris coelestis, ut ille pascat suos pane coelestis doctrinae gratiaeque; qui vegetet ac saginet animas in vitam aeternam, et si quid per humanam infirmitatem commissum fuerit adversus illius voluntatem, veluti propitius pater clementer condonet filiis suis, quemadmodum ipsi inter sese vicissim ignoscunt, si quid alter in alterum admiserit. Et quoniam quam diu versantur in hoc mortali corpore, ut proficere possunt ad meliora, ita prolabi possunt ad deteriora, praesertim huc modis omnibus sollicitante tyranno Satana, ut Patris praesidio tuti sint adversus huius machinamenta, utque aut non incidant in tentationem: aut si inciderint, eo protegente, qui potentior est, victores discedant. Haec est autem forma precandi: Pater noster coelestis, nos in terris constituti, quos tua bonitas dignata est vocabulo filiorum, oramus te, ut per nostram doctrinam ac vitam tua potentia, tua sapientia, tua bonitas magis ac magis innotescat hominibus, et intelligant omnem gloriam tuo deberi nomini, unde proficiscitur quicquid est praeclarum, sive in coelis, sive in terris, quo quamvis humiles ipsi possimus in te gloriari. Hactenus toto orbe regnavit Satanas per peccatum, cui servierunt homines illecti cupiditatibus impiis: tu fac, ut sublatis peccatis et effuso tuo in eos Spiritu, tuae voluntati pareant omnes:
3 Utque, te quotidie nobis largiente coelestem alimoniam tuae gratiae, semper proficiamus in melius, donec perveniamus ad perfectionem Evangelicae pietatis.
Verses 3-4
3 Utque, te quotidie nobis largiente coelestem alimoniam tuae gratiae, semper proficiamus in melius, donec perveniamus ad perfectionem Evangelicae pietatis.
4 Porro quoniam homines sumus, si quid per errorem aut infirmitatem deliquerimus in te, Pater, ne desinas tuis esse propitius, sed pro tua clementia condona: quandoquidem nos invicem condonamus, si quid eadem infirmitate frater admiserit in fratrem, quo pax constet inter nos, et pacem habeamus tecum. Quoniam autem novimus malitiam, et vires illius mali tyranni, unde tua paterna bonitas nos redemit, ne sinas nos rursus ab illo vinci, sed si pateris ad probationem patientiae nos affligi, vel per illum, vel per illius satellites, homines impios, tuo praesidio vincamus, et illius assultus nobis cedat in bonum.