Erasmus' Paraphrase on the Gospel According to Luke Chapter 10
Verses 38-40
38 Hac parabola quum Iesus docuisset, quantopere essent amandi, qui doctrinae Evangelicae vacantes, nihil aliud agunt, quam ut a Iesu discant salutiferam doctrinam, quam omnibus impartiant, quique relictis officiis corporalibus, toti cavant iis, quae sunt animi, casus exstitit, per quem hoc quoque documentum animis * (oculis) nostris infigeretur. Sic enim efficacius formantur crassorum et rudium animi. Quum enim Iesus a caeteris rebus otiosus obambularet cum discipulis, qui relictis rerum terrenarum curis, uni Evangelio vacabant, evenit ut ingrederetur oppidulum quoddam. Illic mulier quaedam nomine Martha excepit eum hospitio.
39 Huic erat soror nomine Maria. Par erat utrique pietas in Dominum, sed diversa vitae ratio, diversa pietatis functio, quemadmodum in uno corpore sunt usus membrorum varii, et in corpore Iesu, quod est Ecclesia, varia sunt dona Spiritus. Nam Maria feriata a negotiis domesticis, assidebat ad pedes Domini Iesu, audiens sermones illius, quibus adeo rapiebatur, ut oblita caeterorum non posset avelli.
40 Contra Martha sollicita de apparatu convivii, sursum ac deorsum cursitabat, tumultuabatur satagens, ne quid omnium deesset, quae ad suaviter excipiendum Dominum eiusque discipulos pertinebant. Eadem caritas erga Dominum habebat utranque, sed Mariam non patiebatur ab illius divelli pedibus, Martham sursum ac deorsum circumagebat, nec patiebatur adhaerere Domino. Sic eadem pietas duas sorores, in Iesu diligendo concordes, ad res diversas agebat. Martha vero cum aegre sufficeret omnibus obeundis, quae pertinebant ad apparatum, et videret sororem feriatam, assidentem ad pedes Iesu, non expostulat cum sorore, quam sciebat avelli non posse, sed Iesum subincusat, qui illam suis sermonibus a necessaria functione remoraretur: Domine, inquit, non est tibi curae, quod soror mea patitur me solam ministrare? Iube igitur ut me adiuvet, alioqui scio non avelletur abs te, nisi tu iusseris. Tanta est dulcedo sermonum tuorum, sed interim apparandum est convivium, nec una par sum omnibus obeundis.
Verses 41-42
41 Ibi Dominus utriusque foeminae delectatus affectu, Marthae sedulitatem non improbat, nec obiurgat obmurmurantem sorori, sed Mariam sublevat: Martha, Martha, inquiens, tu quidem sollicitudine torqueris apparandi convivii, ac tumultuaris distraherisque circa multa.
42 Caeterum unum est praecipue necessarium, quod semper agendum erat, si liceret. Peragito tu functionem tuam, qualis qualis erit apparatus, Maria delegit partem longe potiorem, quae oblita eorum quae sunt corporis, tota est in his quae sunt animi. Non est autem aequum, ut avellatur ab optimis quae delegit, ac protrudatur ad inferiora ministeria. Grata est mihi tua pietas, quae mihi meisque pro tempore parat convivium. sed suavius reficior ab his, qui sermones meos traiiciunt in viscera animarum suarum, ut salvi fiant. Hic est enim cibus, qui me unice pascit: hic est potus, qui me unice reficit. Qui curat ea quae sunt corporis, in varias curas distrahitur, et horum officiorum tunc erit finis, quum apparente immortalitate cessabunt necessitates, quibus nunc humanae naturae discrucatur imbecillitas. Caeterum compendium facit, qui curis huiusmodi proiectis totus rapitur ad coelestia, semet in unum colligens, sed quod est unum omnibus caeteris praestantius, cuius felicitas non eripietur, sed augebitur, cum abolebitur quod imperfectum est, et aperietur quod perfectum est. Nec interim ut otiusis obmurmurandum est, qui requieti a corporalibus ministeriis, ideo vacant doctrinae coelesti, inhaerentes vestigiis meis, diu discentes quod doceant, ac penitus transmittentes in affectus animi quod aliis praescribant, quo pluribus prodesse queant ad comparandam salutem aeternam. Nec interim tamen carituri sunt sua mercede, qui quod tu facis, pio studio pro tempore subveniunt corporali necessitati tractantium rem Evangelicam, qui pascunt famelicos, qui vestiunt nudos, qui visunt aegrotos, qui adeunt vinctos, qui tecto iuvant vagos et hospitii egentes. Erunt et illi consortes Evangelici praemii, sed quemadmodum in corpore plus agit oculus otiosus quam manus assidue variis ministeriis serviens: ita qui toti vacant his, quae proxime pertinent ad aeternam salutem, tametsi videantur a corporalibus officiis feriati, plus tamen agunt, quia rem praecipue necessariam agunt. Nec decet alteros alteris obmurmurare, quando pro suo quisque dono, quod accepit a Deo, mihi servit in mebris meis.