Daily Gospel Meditation (10/1/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Matthaei 21:28-32

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel of Matthew Chapter 21

Verses 28-32

At quoniam simplex ac manifesta percunctatio non potuit elicere confessionem veri, poroponit Iesus aliam sub aenigmate, ut imprudentes contra se ferrent sententiam: Quid, inquit, vobis videtur de eo, quod nunc propositurus sum? Cuidam erant duo filii. Is accedens ad alterum, dixit: Fili, abi, et hodie operare in vinea mea. Ille proterve respondit, nolo. 29 Sed idem mox poenitentia tactus, abiit in vineam. 30 Pater itidem accedens ad alterum, ait: Abi, et hodie labora in vinea mea. Ille promte respondet: En abeo Domine, nec abiit tamen. 31 Ex his igitur duobus uter videtur satisfecisse voluntati paternae? Illi non intelligentes, quorsum haec tenderent, responderunt: Prior ille, qui mox resipiscens abiit in vineam. Tum Iesus in ipsos retorquens parabolam: Profecto vere dico vobis, quod publicani et meretrices praecedunt vos in regnum Dei. Illi prius rebelles Deo impia vita, tamen illico tacti poenitentia, obtemperarunt Evangelicae doctrinae. Vos, qui titulo ac professione estis populus Dei, quique et olim dixistis, et hodie dicitis, omnia quaecunque dixerit Dominus faciemus, quique semper habetis in ore praecepta Dei, et Templum Domini, Templum Domini, Templum Domini, tot modis provocati, non potestis ad poenitentiam permoveri. Venit enim Ioannes ostendens vobis viam iustitiae et iram divinam imminere, securim admotam arboris radicibus, ni statim resipisceretis. Vidistis publicanos et meretrices, homines vestro iudicio deploratos, obtemperarunt illi. Vos nec singulari Ioannis sanctimonia, nec illius salubri doctrina, nec minis, nec exemplo publicanorum ac meretricum provocari potuistis ad penitentiam. Ita fit, ut illi fide praeripiant vobis regnum Dei, vos frustra Deum ore profitentes, ob incredulitatem animi vestri excludamini.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!