Daily Gospel Meditation (1/6/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Marci 1:7-11

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 1

Verses 7-8

7 Atque his rebus tantam et auctoritatem et gloriam sibi peperat apud Iudaeos, ut plerique supicarentur eum esse Messiam. Ille vero tametsi vir esset Deo gratissimus, plurimisque divinis dotibus praeditus, tamen intelligens quantum scelus esset, hominem sibi vindicare gloriam Dei, aut hominem in homine salutis praesidium collocare, palam apud omnes praedicabat, dicens: Non sum is, quem vos me esse suspicamini. Humilis ac diluta est mea doctrina, meus baptismus inefficax est. Ipse nihil aliud sum quam homo vobis similis, conceptus in peccatis: nec aliud sum, quam nuntius eius, qui mox venturus est, ut ominibus conferat salutem. Tempore quidem me posterior est, et iuxta humanam aestimationem minus habet auctoritatis: sed adeo me precellit virtute coelesti, ut ego, quem vos suspicitis, non sim signus, qui illi infimi mancipii ministerium exhibeam: ac procumbens humi, solvam corrigiam calceamentorum eius.

8 Ille vobis est supiciendus, ille studiis ominus expetendus. Ego praedico terrena, ille docebit coelestia. Ego hactenus baptizavi vos iuxta corpus aqua, praeparans animos vestros ad poenitentiam. Ille ubi prodierit, baptizabit vos Spiritu Sancto, cuius occulta vis sanctificat omnia. Etenim quemadmodum nullus hominum ex sese habet iustitiam, ita nulli potest conferre. Maior homine sit oportet, qui hoc praestet, quod est solius Dei. Agnoscite discrimen inter indignum famulum et Dominum, inter ministrum et auctorem, inter praeconem et Regem.

Verses 9-11

9 Posteaquam Ioannes huiusmodi verbis animos multorum excitasset ad *exspectationem (perfectionem) venturi Messiae, commodum ac suo tempore prodiit Iesus, relicta Nazareth viculo Galilaeae, ubi quod esset educatus, ac diu versatus, etiam natus existimabatur. Haec videlicet est natura rerum Evangelicarum, ex minimis initiis paulatim ad summa proficere: quum contra mundi Satanaeque molimina, a magnificis initiis exorta, subito ad ima praecipitentur. Sic Lucifer, dum constituit sedem in Aquilone, meditans aequalitatem cum altissimo, repente praeceps datus est in tartara. Sic Adam, dum huius instinctu affectat aequalitatem cum Deo, e paradiso exactus est. Hic igitur si cogites Iesu magnitudinem, magis admiraberis modestiam. Prodiit ab humili viculo, a Galilaea contemtissima Iudaicae gentis regione. Prodiit autem humilis nullo comitatu, ut quivis e plebe, inter peccatores, milites, meretrices, et publicanos: ad baptismum poenitentiae venit, ille purificans omnia. Non erat illi satis circumcisum fuisse iuxta Legis praescriptum, purificatum fuisse iuxta Mosi traditionem, Ioannis quoque baptismum ambiitl; nos interim erudiens ac docens, ei, qui se paret ad Evangelici doctoris munus, nihil omittendum, quod pertineat ad aliquem gradum pietatis: nihil non fugiendum, quod offendiculum praebeat infirmis. Docuit hoc Ioannes, non esse conciliandam auctoritatem doctori, splendore vestium, aut strepitu vitae, sed integritate morum. Sed perfectius et a Iudaismo longius erat, quod exhibuit Christus, qui cultu victuque nihil differens a caeteris, tamen innocentia, mansuetudine, beneficentia in omnes, Ioannis auctoritatem obscuravit. Perfectius enim est, quod praestat Evangelii gratia, quam quod Legis austeritas. Totum autem Domini Iesu consilium in hoc fuit, ut ipsum mundus agnosceret unicum esse salutis auctorem, ut nobis Evangelicae veraeque pietatis formam exprimeret, et de praeteritis Prophetarum ac Mosi fidem confirmaret: ac de futuris velut arrhabone dato, certam faceret exspectationem. Libentius enim illi credimus, de quo magnifice sentimus, et in quem multorum testimonia consentiunt. Procuratum est igitur divino consilio, ut undiquaqua testimonium ferret Dominus Iesus, totius Legis, Prophetarum omnium, Angelorum, Pastorum, Magorum, Scribarum, Simeonis et Annae, Ioannis Baptistae, Patris, Spiritus Sancti, denique Pilati et Daemonum, miraculis etiam ipsis Filium Dei clamantibus. Multa vero gessit, non quod ipse talibus egeret, sed ut nobis in seipso vitae formam exprimeret: videlicet ieiunans, tentatus, orans frequenter, ad baptismum veniens, obediens parentibus, patienter tolerans iniurias, postremo ad crucem veniens. Multa praestitit, quae fuerunt Prophetarum oraculis praedicta, ne quid addubitarent de Promissis in posterum exhibendis: veluti quum in baptismo columbam accipit vertici insidentem: quum resurgit a morte. Venit igitur ad Ioannem veluti poenitens, ambiit baptixmum, et impetravit. Baptizatus est in Iordane, in quo baptizabantur et coriarii, et publicani, et milites, quo non aliud hominum genus inquinatius. Non erubescit hic Principum huius mundi superbia, quae nihil vult habere cum populo commune. Nemo regum, nemo Sacerdotum venit ad baptismum: et si libuisset baptizari, vix aureo gemmeove labro dignarentur baptizari. Ille fons omnis puritatis, ille Rex Regum et Dominus dominantium, non fastidivit commune cum populo lavacrum: sed quisquis sese deiicit apud homines, is attollitur apud Deum.

10 Ut unus quilibet e populo baptizatus est Iesus, sed Pater coelestis insigni et inaudito signo secrevit eum a reliquis. Etenim simul atque Iesus relicto Iordane, quem sui sacri corporis contactu consecrarat, sese recepisset in terram: dum intentus est precationi, Ioannes vidit diffindi coelos, atque inde Spiritum Sanctum devolare in sacrum verticem Domini, atque inibi commorari. Adae superbia paradisum nobis clauserat, Christi modestia pro paradiso coelum nobis aperuit. Visibile signum exhibitum est oculis, sed quo doceremur, quales animos amaret Spiritus ille coelestis, et quales redderet. Satanae mundique spiritus reddit et amat animos elatos, tumidos, feroces: at Spiritus ille coelestis amat modestos, mites ac tranquillos. Nihil enim columba simplicius, aut a pugna raptuque alienius. Expressum est in Domino corporali typo, quid fiat spiritualiter in omnibus, qui sincera fide suscipiunt baptismum Evangelicum. Corpus aqua tingitur, sed mens invisibili gratia perungitur. Porro quod in vertice Domini columba permansit, designabat: caeteris quidem piis, pro modo fidei dari Spiritum Sanctum, prout rerum praesens usus postularit: caeterum in Iesu perennis erat fons omnis gratiae coelestis. Neque enim columba tum deferebat ad illum novam gratiam, sed plenitudinem in eo gratiae declarabat: et und enobis omnis gratia manaret, ostendit. Hoc tam evidenti signo, quod acceperat a Patre, confirmatus Ioannes, non dubitavit illum pronuntiare Filium Dei.

11 Grave erat apud Iudaeos Ioannis de Christo testimonium: sed longe gravius testimonium ipsius Patris, cuius vox e coelis insonuit, dicens: Tu es ille Filius meus unice carus, in quo sibi placet animus meus. Gaudium enim patris, filius sapiens.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!