Daily Gospel Meditation (1/31/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Marci 6:1-6

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 6

Verses 1-6

1 Quocunque locorum, quacunque occasione sese confert, aut recipit Dominus Iesus, ubique sui similis est, salutem adfert, ut interim comites discipulos admoneat, nusquam esse cessandum ab Evangelico negotio, sed semper hoc per omnem occasionem agendum, ut ex malis reddamus bonos, ex bonis meliores, sive domi contingat vivere, sive peregre, sive in publico, sive in privato. Quin et in navibus, in vehiculis, in familiaribus colloquiis, in conviviis, denique et in iocis ac lusibus, qui vere praeditus est Evangelica bonitate, semper aliquos dimittit meliores. Iesus igitur, qui Gerasenos adire tentarat, ne videretur in alienos propensior quam in suos, relictis locis Lacui vicinis, recepit sese in patriam suam. Nam hunc nominis honorem promeruit Nazareth, quod illic Dominus fuerit enutritus, diuque versatus. Comitati sunt illum discipuli, iam assectatores perpetui.

2 Porro quum advenisset dies sabbati, quo ex laudatissimo more Iudaei consueverunt convenire, non ut ineptis spectaculis, aut inanibus fabulis, aut profanis lusibus, aut supervacaneis cantiunculis sacrum tempus fallerent, hoc est, perderent, sed religiosa confabulatione Legem Domini vel discerent, vel docerent: ingressus est et Iesus, exemplum hoc suis commendaturus, ut omnes intelligerent, quam indecorum nobis esset futurum, quum Iudaeis tanto studio fuerit, carnalem Legem nec absolutam, nec perpetuo duraturam, et a Mose proditam perdiscere, si non pari vel attentiore cura Philosophiam Evangelicam, ab ipso Dei Filio traditam, studeamus cognoscere. Quum igitur doceret in Synagoga Iesus, apud multos hoc ipsum elevavit illius auctoritatem, quod iuxta carnem notus esset. Noverant tenues parentes, et humilem domum unde prodierat: de Patre coelesti, deque domo aeterna, unde nostra causa descenderat, ne per somnium quidem aliquid suspicabantur. Noverant artem paternam, qua Ioseph familiam alebat, quam primis annis et ipse Iesus exercuerat. Erat autem faber lignarius, opificio videlicet congruente ei, per quem Pater coelestis mundum hunc universum fuerat olim fabricatus. Per fabrum conditum est genus humanum, per fabrum decuit et restitui. proinde quibus notus erat Iesus, qui usque ad annum ferme trigesimum vixerat apud suos, nihil prae se ferens Pharisaicae doctrinae, quum audirent eum magna cum auctoritate docentem, quae nunquam audierant a doctissimis Pharisaeis, vehementer admirati sunt, dicentes inter sese: Unde hic subito factus est alius? Unde huic haec omnia? Et quod est hoc novum sapientiae genus, quae data est illi? Et unde tam praesens vis in edendis miraculis, quantam nec in ullo Prophetarum audivimus fuisse? Quum paucis mensibus abfuerit, quomodo repente mutatus nobis rediit?

3 An non hic est Iesus ille, faber, et fabri Ioseph Mariaeque tenuis et humilis mulierculae filius? Nonne et hunc novimus, et totam illius cognationem? An non hic apud nos vivunt, illi proxima cognatione iuncti, fratres et sorores? Itaque subinvidebant Iesu, nuper humili cognito, nunc repente sublimi.

4 Siquidem scandalo fuit illis, nimirum nota carnis imbecillitas. Id quum intellexisset Dominus Iesus, ait: Nusquam Propheta contemtior est, quam in patria sua, et inter affines suos, ac domesticos. Male convenit spirituali negotio cum carnis affectibus. Nec omnino decet Prophetam vere Evangelicum, qui docet huius mundi contemtum, qui promitti gaudia coelestis patriae, qui docet renascendum esse per baptismum in Christo Iesu, qui docet mortificanda membra, quae sunt super terram, ut spiritu vivamus in coelis: hic nosse patriam, domum, notos aut cognatos, aut amicos: nec mirum, si terreni cives non agnoscunt alterius patriae iam factum municipem.

5 Itaque Iesus, quum esset omnipotens, et cuperet servare quam plurimos, non potuit illic apud suos edere multa miracula, nimirum obstante notorum et cognatorum incredulitate. Quum enim apud alios genus omne morborum a plurimis facile profligasset, Daemonia eiecisset, leprosos sanasset, hic paucos duntaxat aegrotos restituit, idque manibus impositis.

6 Iesus igitur velut admirans suorum tantam incredulitatem, discessit illinc, obambulans per vicos undique vicinos, ubique spargens semen Evangelicum: Hoc facto submonebantur discipuli, ne in Evangelico negotio fiderent affectibus humanis: nam quod Iesu venit usu in patria ipsius, hoc illis erat eventurum in Iudaea: sed eo se conferrent, ubiqunque viderent spem copiosi proventus. Illic autem est fructus uberrimus Evangelicae praedicationis, ubicunque prona est credulitas. Ea nec est inter cognatos, nec inter Pharisaeos, nec apud Reges. Contemnunt cognati, Pharisaei invident, Reges irrident stultitiam crucis.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!