Daily Gospel Meditation (1/30/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Marci 5:21-43

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 5

Verses 21-27

21 Hoc veluti semine iacto apud Gerasenos, Dominus Iesus rursus transmisit Lacum. Subinde mutatus locus facit ad Evangelii profectum: et varietas miraculorum admonet, Evangelicum doctorem per omnem occasionem adniti debere, ut quoscunque potest ad salutem pertrahat. Quum igitur redditus esset diverso littori, rursum eodem confluxit ingens hominum multitudo. Etenim quemadmodum magnes ferrum ad sese trahit, ita beneficentia cunctos allicit.

22 Quum igitur versaretur iuxta Lacum, adiit illum quidam ex primoribus Synagogae, cui nomen erat Iairus. Is excitus fama Iesu, cum reliqua multitudine eo venerat. Erat enim quod animum illius vehementer angeret, et in quo Iesu praesentiam desideraret.

23 Cum igitur vidisset eum revectum in littus, gavisus est: et, ut sunt humiles, qui quid valde desiderant, quanquam Archisynagogus, hoc est, inter superciliosos primas, accidit ad pedes Iesu, ac deprecatus est eum, dicens, Domine, filia mea duodecim annos nata, in qua praecipuum senectutis meae solatium posui, in summo vitae periculo est, iam animam agens. Veni, impone illi manum tuam, ut tuo contactu salva sit et vivat.

24 Iesus ex huius oratione satis intelligens, quam nondum esset solida fiducia, qui extremi periculi meminisset, quasi non potuisset et mortuam excitare, qui praesentiam ac manus etiam contactum requirat, quasi non posset et absens et nutu sanare quos vellet Iesus, promittit se venturum, et festinantem sequitur, formam interim exhibens, quam oporteat pastorem omnibus, et Graecis et barbaris, claris et obscuris, pauperibus ac divitibus, doctis et indoctis expositum esse, ad animae salutem procurandam.

25 Atque inter eundum offertur occasio, per quam Archisynagogi corrigat imperfectam fiduciam: idque exemplo mulierculae, quae quo minus noverat ex Legis cognitione Christum, hoc excusabilior fuisset diffidentia. Etenim Iesum euntem ad aedes Archisynagogi densissima hominum turba comitabatur: partim quia non poterat divelli a Iesu, partim quo spectatores fierent rei gerendae, et rogantis nobilitas acuebat spectandi desiderium.

Itaque dum quisque vult esse proximus Iesu, afflictabatur a turba premente. In hac erat mulier, quae foedum ac pudendum iuxta et immedicabilem morbum habebat iam annis duodecim; nempe sanguinis profluvium.

26 Hoc etiam infelicior, quod dum in medicis magnifice pollicentibus spem salutis constituit, et ab uno frustra ad alium certiora pollicentem confugit, rursus ab hoc ad alium, semperque blanda spe lactatur, omnes facultates suas in eos impenderat, et adeo nihil opis attulerat medicorum ars, ut mulier etiam deterius haberet, quam si medicis non fuisset usa, qui nihil non pollicentes, et officiose vexantes miseram, veteri malo exasperato, novum addiderant, profluvio sanguinis paupertatem. Tale nimirum est vulgus profitentium humanam medicinam. Sed plerunque fit, ut salus sit non sperare salutem. Posteaquam coepit diffidere medicis, et illi tum demum pronuntiassent nullam esse spem, posteaquam intelligerent nihil esse quod daretur, coepit esse saluti vicinior. Deus enim nulli libentius opitulatur, quam quem humana destituere praesidia.

27 Audierat mulier tantum de Iesu, et illico concepta admirabili de illo fiducia, miscet sese confertae multitudini. Sexus pudor ac morbi foeditas obstabat, quo minus faceret, quod fecerat Archisynagogus: sed accessit a tergo, atque tandem eluctata per collidentium sese globos hominum, contigit vestem Iesu.

Verses 28-35

28 Tantam enim spem de illo conceperat, ut diceret apud sese: Si liceat vel fimbriam vestis eius attingere, liberabor a morbo. Destituta a medicis, a quibus fuerat magna mercede vexata, repererat alium medicum, qui gratis et subito* confert (conferret) plenam salutem.

29 Nec fefellit mulierem sua fiducia, simul ut tetigerat vestem Domini, sistebatur sanguinis profluvium, subito correcto liquore, qui velut e perenni fonte solitus est amanare. Quin et ipsa sensit toto corpore redisse vigorem, quem habuerat antequam hoc morbo coepisset laborare. Qui luxui, qui voluptatibus, qui delitiis huius mundi evirati sunt, non alio confugiant quam ad Iesum. Si fidant Philosophis, si Legum peritis, si magicis artibus, si ceremoniis Pharisaicis, ubi in his et aetatem, et ingenii vires consumserint, nihil aliud quam morbum auxerint, et paupertatem lucrifecerint, nisi forte * levior (levis) est paupertas, aetatis et ingenii iactura.

30 Gaudebat mulier, hoc beneficium veluti suffurata a Christo, quem ut hominem sperabat falli posse: aut si non falleretur, sperabat pro sua bonitate pudori sexus indulturum. Dominus autem magis consulens gloriae Dei, multorumque saluti, quam unius mulieris pudori, non ignarus se fuisse contactum, neque non sentiens sanitatis beneficium ex eo contactu pervenisse ad mulierem, versus ad multitudinem a tergo prementem, ait: Quis attigit vestimenta mea?

31 Porro discipuli nihil suspicantes eius quod acciderat, respondent Domino:Vides turbam undique prementem te, et rogas quis te contigerit? Qui legunt Evangelium, contingunt Christum: qui consecrant, aut sumunt corpus sacrum, contingunt Christum: at non sanantur omnes, qui contingunt. Sola mulier, quae cum ingenti fiducia contigerat, sanata est.

32 Iesus autem pro suo beneficio nihil aliud praemii flagitat, nisi confessionem mali, et agnitionem clementiae divinae. Itaque quum mulier pudore obticesceret, sperans se posse latere, Iesus circumferebat oculos in turbam, quasi noscitare studens mulierem, quae se contigisset. Hic circumspectus erat civiliter exigentis accepti beneficii confessionem. Nolebat eam prodere, ne videretur exprobrare beneficium. Mulier pudore foemineo silebat, non ingratitudinis vitio. Adhibitus est stimulus, qui pudorem inutilem excuteret. salubrem eliceret confessionem. Quid enim non potest intuitus Iesu? Sic intuitus est Petrum, et resipuit.

33 Mulier autem sibi conscia, qualis venisset ad Iesum, et quid ab eo beneficii adepta esset, non ausa est dissimulare. Sed excussa muliebri verecundia, prodiit in conspectum Iesu, timens ac tremens: metuebat enim obiurgationem improbitatis suae: accidit ad genua, et rem ut habebat omnibus audientibus enarrabt, nihil dissimulans, nihil fucis obnubilans de morbo diuturno, de medicorum arte frustrata, de furtivo vestis contactu, de concepta fiducia. Huiusmodi confessionem amat Dominus Iesus, quae facit ut et peccaotr agnoscat seipsum, et sanitatis restitutae gloriam omnem Deo tribuat, et multos ad similem fiduciam excitet, nec referre quot aut qualibus vitiis laboraveris, sed quantum de Domini vel potentia vel bonitate confisus sis. Si clancularius est morbus animi, tamen confitere Iesu, qui non prodit, qui non exprobrat, sed sanat. Si palam est, confitere palam, ut quemadmodum exemplo tuo multos ad peccandum pellexeras, ita conversus multos item excites ad meliorem frugem. Excutiendus est pudor, qui et Deo suam invidet gloriam, et proximo salutem. Gaudebis excussisse, posteaquam senseris ex confessione conscientiae maiorem tranquillitatem, veluti audieris a Domino Iesu, quod audiit mulier. Quid autem audiit?

34 Filia, tua de me fiducia restituit te sanitati, quam medicorum ars dare non potuit. Abi laeto tranquilloque animo, volo beneficium hoc tibi perpetuum esse. Videsne, audisne haec, Archisynagoge? Tibi enim tuique similibus agitur haec fabula. Mulier immedicabili morbo laborabat: profecerat in peius: ob insignem de Iesu fiduciam solo vestis contactu sanata est, et tu ceu medicum domum accersis, iubes imponat manum, et celeritatem exigis.

35 Dum mulieri respondet Iesus, superveniunt nuntii ab Archisynagogi domo, dicentes. Filia tua defuncta est. Quid pergis frustra vexare Magistrum? His dictis Archisynagogus, qui prius ancipitem ac multo metu mixtam spem habebat, veluti desperans, non audet amplius rogare Dominum. Nuntii iubent desperare. Mortua est. Sic plerique homine solent, de his qui in facinus aliquod ingens prolapsi sunt, velut in adulterium, incestum, aut furtum, aut homicidium: Conclamatum est, nulla salutis spes est. Iesus autem non patitur quenquam in desperationem venire, nisi qui recusat fidere. Iudaeorum est desperare: Christianus, cui nota est Domini bonitas par eius potestati, nunquam desperat.

Verse 36-43

36 Collabentem itaque spem Archisynagogi blando alloquio sublevat: Noli metuere, etiamsi mortua est; tantummodo confide. Non refert quantum sit malum puellae, sed quam firma sit tua fiducia.

37 Haec loquutus, venit ad aedes Archisynagogi, ingressus est: sed foris relicta promiscua multitudine, ne discipulis quidem admissis, praeter Simonem Petrum, Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi.

38 His comitantibus ingressus est domum Archisynagogi. Illic comperit ambitiosum funeris strepitum, multitudinem cognatorum et cognatarum miserabili lamentatione deplorantem mortem praematuram puellae. Solet enim vulgus hominum acerbius ferre mortem iuvenum quam senum, quum nihil sit optabilius, quam tum emori, quum dulcissimum est vivere, prius quam animus multius huius vitae malis contaminatus est. Non enim refert quam diu vixeris, sed quam bene. Iesus itaque docens, non esse deploranda fudera inanibus naeniis, compescit tumultum lugentium.

39 Quid, inquit, ita tumultus completis domum et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit. Nimirum Domino dormiebat, qui verbo poterat expergefacere multo facilius, quam homo hominem excitat a somno. Et omnino somnus imago quaedam ac meditatio mortis est. Somnus enim consopit animi vires, ac sensum adimit: qui si perpetuus esset, vera mors esset. Caeterum qui adstiterant puellae morienti, non intelligentes quid sibi vellet hic Iesu sermo, deridebant eum, qui crederet eam adhuc vivere, quam constabat exspirasse.

40 Hos omnes abigit Iesus, qui tumultuoso plratu, sed inani, complebant domum: et non solum nihil adferebant salutis exstinctae, verum etiam et dolorem parentum exacerbabant, et Iesum salutis auctorem irridebant. Nihil opus tali turba, ubi peccato mortuus animus ad innocentiae vitam est revocandus. Fecit hoc tum iesus in aedibus privatis et alienis.

Quid autem faceret, si videret quorundam usque ad insaniam ambitiosa funera? Conducuntur qui ficte plorent, qui cieant eiulatus, qui lanient capillos, nonnunquam apposititios, qui percutiant epctus, qui vulnerent genas, qui verba iactent plus quam insana, ac diffidentiae plena. Admovent cadaveri lac, ut proliciant oberrantem animam. Inclamant nomine iterum atque iterum: Redi, Philippe, revertere, Philippe, redde te nobis, Philippe. Obiurgant exanime cadaver: Cur tuos deseruisti? Cur nos luctu voluisti occidere? Nihil tibi deerat ad suaviter vivendum, non opes, non generis claritas, non honores, non forma, non aetas. O te crudelem, o nos miseros! Iam adde tubas, surdo canentes: adde cantores, qui lugubres naenias frustra canant mortuo non sentienti: qui vivis dolorem non eximant, sed augeant. Adde longas daduchorum series, ad haec ordines pullatorum. Quidam etiam equos pullatos in hanc pompam inducunt, qui gestent insignia defuncti, et cervice tibiis alligata, prono capite videantur quasi requirere dominum suum, qui descenderit ad inferos. Ne commemorem epulas et sacra parentalia, superbas umptuosasque monumentorum structuras, quasi parum fuerit ambitionis et luxus in vita, nisi tales se declarent et mortui. Haec quum Ethnicis etiam paulo cordatioribus videantur insana, quanto longius oportet abesse a Christianorum moribus, qui omnes obdormiscunt potius quam moriuntur, ad tubam Angelicam experrecturi in novissimo die.

41 Ergo ut ad narrationis ordinem redeam, eiectis his omnibus, Iesus, adhibitis utrisque puellae parentibus, ingressus est conclave, ubi corpus iacebat exanime. Hos enim voluit esse miraculi testes. Hic Dominus arrepta puellae manu, ait illi, velut excitaturus a somno: Thalita cumi: quod Syrorum lingua sonat, Heus puella, surge. Qui profundo somno premuntur, nonnunquam expergefieri non possunt, etiamsi semel atque iterum inclames ac vellices: nec statim vigilantes* excitati, sed diu semisomnes, oscitantes distendunt brachia, nutant capite, nonnunquam et mento pulsant pectus, et nisi instes relabuntur in somnum.

42 Haec mortua confestim ad vocem vocantis Iesu surrexit, et ambulavit: non solum rediviva, sed et alacris. Agnovit enim animula, quae pulsa morbo corpus reliquerat, vocem conditoris sui, et nihil conctata reversa est in domicilium unde demigrarat. Quo mors fuerat flebilior ob teneram puellae aetatem, (neque enim maior erat duodecim annis) hoc uberius erat gaudium de resuscitata. Huius spectaculi novitas ingenti stupore affecit patrem ac matrem puellae. Iesus autem nec praemium ab illis exigens, nec gratiarum actionem, tantum mandat illis, ut quo certior esset reddita mortuae vita, darent illi cibum. Nam edere non solum vitae, verum etiam prosperae valetudinis indicium est.

43 Praecipit et illud, ne quod paucis testibus ac privatim gestum esset, efferrent in vulgus: sive quod malebt id, quod acciderat, per alios, quod eiecerat, evulgari, quam per Archisynagogum, qui maiore invidia, sed minore fide praeco fuisset dominici beneficii: sive quod praecipiens sileri, quod sciebat eos non tacituros, nos docere voluit in omnibus benefactis fugiendam esse gloriam humanam.

Quod si quis penitus introspiciat, quid arcanae doctrinae lateat in hoc miraculo, quandoquidem facta quoque Iesus parabolae sunt: Puella duodecim annos nata, ac vix dum pubescens exanimata designat hominem, qui primum, ac per imbecillitatem prolapsus sit in crimen occultum, et ob hoc, quoniam nondum perfricuit faciem, qui commisit, nondum assuetudine collegit habitum, pudore facile sanari possit. In huiusmodi decet pastores, Iesu civilitatem imitari, qui domi paucis adhibitis arbitris non magno negotio puellam erexit. Sic enim lapsis sufficit privata obiurgatio, ne prolato in publicum crimine, vel pudorem exsuant, vel immodica tristitia absorbeantur. Primus lapsus si per imbecillitatem accidat, facillime corrigitur. Difficilior est eius curatio, cuius malitia iam in publicum emanavit, difficillima qui longa peccandi consuetudine callum duxit. Et ideo puellam in privatis aedibus, paucis admissis, verbo erigit. Caeterum adolescens, qui per baiulos efferebatur, maiusculo negotio revocatur ad vitam. Plorat mater una cum turba comitante. Effertur adolescens. Primum audit mater, noli flere. Deinde contacto loculo sistuntur baiuli, mox inclamatur adolescens: Heus tibi dico, surge. Ille primum erigit sese ac residet in loculo, post incipit loqui. Tandem exsiliens redditur matri. Caeterum Lazari monumentum, quasi nesciat, iubet sibi commonstrari, semel atque iterum solvitur Iesus in lachrymas, ac turbatus infremit spiritu, iubetur tolli lapis, valide voce evocatur, mortuus prodit, sed vinctus. Tandem solvitur, et cibum capit. Christo quidem nihilo difficilius erat suscitare quatriduanum cadaver, quam modo exanimatum, qui in supremo die per Angeli vocem mortalium omnium corpora, ante tot annorum millia sepulta, revocaturus est ad vitam, sed hac imagine nos docere voluit, quam aegre resipiscunt, qui diu vitiis assueverunt: non ut de his desperemus, sed ut maturius studeamus resipiscere, maiorique studio adnitamur, ut tales quoque redeant ad bonam mentem. Quin et illud annotatu dignum arbitror, quod quum Iesus a Geraseno Daemoniaco praedicari voluerit, Archysinagogo silentium praecepit. Siquidem invida Synagoga conata est obruere gloriam Domini Iesu, quae post etiam caesis Apostolis denuntiavit ne nominis Iesu facerent mentionem. Verum, nihil profecit horum invidentia. Quo magis illi contenderunt salutiferum Iesu nomen opprimere, hoc latius praedicatur inter gentes. Silent Sacerdotes, reclamant Pharisaei, convitiantur Scribae, deridet Herodes, sed laudant idololatrae, raptores, incesti, adulteri, per Evangelii gratiam a pristinis vitiis, velut a saevissimis Daemoniis, subito liberati.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!