Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to John Chapter 1
Verse 29-34
29 Itaque quum iam e populo multi studiose quaererent, quisnam esset ille tantus, cuius dignitati in tantum cederet Ioannes, omnium iudicio summus vir habitus, Iesus postridie redit eodem, nec iam se continuit admixtus turbae, sed seorsim ipsum adiit Ioannem: partim officii gratia, ut cognatum salutaret: partim ut suum Baptistam agnosceret: sed multo maxime, ut illi praeberet occasionem, clarius etiam apud populum testificandi de Christo, ne adhuc ignotus, hoc animo videretur adire Ioannem, quo caeteri, nimirum baptizandus, aut docendus, aut confitendi peccata gratia. Nam quod ab eo baptizatus est, id humilitatis exemplo datus est. Caeterum, ne quis suspicaretur illi fuisse opus baptismo, aut aliquid in eo fuisse maculae, quod Iordanis abluerent undae, semotus a turba, Ioannem adiit. Is admonitus Spiritu, quid esset agendum, conspicatus Iesum venientem ad se, versus ad populum, digito demonstrat illis Iesum, ut iam de facie quoque notum mirari atque amare consuescerent, et illum potius quam se sequerentur, illius ambirent baptisma potius quam suum. Nam animi puritas Spiritu Sancto plani, in ipsis etiam Iesu oculis, ipsoque vultu relucebat: ipso incessu, totoque corporis habitu semet exserebat, quemadmodum ex adverso, furiosus ac vitiis obrutus animus proditur ipsa corporis imagine: Ecce, inquit, hic est ille, quem plerique vestrum viderunt a me baptizari, quum illum non purificarit Iordanis, sed ipse potius Iordanis aquas sanctificarit. Est enim solus omnium ab omni peccatorum labe immunis. Hic enim est purissimus ille agnus, quem Deus iuxta vaticinium Esaiae, sibi gratissimam victimam destinavit, ad expianda peccata totius mundi, omnium vitiorum genere inquinati. Hic est, qum agnus ille Mosaicus adumbrabat, cuius innoxius cruor filios Israel ab Angeli vindice gladio tutos reddidit: ipse adeo non obnoxius ulli peccato, ut unus idoneus sit universa totius orbis peccata tollere: adeo carus Deo, ut solus illius iram possit vertere in misericordiam: adeo mansuetus, et amans salutis humanae, ut paratus sit pro peccatis omnium poenas dependere, et in se recipere mala nostra, ut nobis conferat sua bona.
30 Hic est ille, de quo prius semel atque iterum, ceu per aenigma dixi, esse quendam post me venturum, qui dignitate ac virtute praevertens, me reliquisset a tergo: propterea quod quanquam videretur nativitate humana, ac tempore praedicandi, denique et auctoritate posterior: tamen divinis dotibus me longe prior erat. At nec ipse prius quantus esset, aut quid esset, certo noveram.
31 Tantus enim est, ut ego, quem vos suspicitis, nullo modo sim ad hunc conferendus. Ille Dominus est et auctor totius salutis: ego nihil aliud sum, quam famulus illius, ac praecursor: nec baptismus meus, nec praedicatio mea quicquam est aliud, quam praeludium coelestis doctrinae, coelestisque virtutis, quam ille vobis est allaturus. Nec in aliud iussu Dei missus sum, nisi ut praedicarem poenitentiam superiorum delictorum, annuntiarem instare regnum coelorum, et aqua vos tingerem, ut ille veniens, vestris animis, iam rudimentis huiusmodi praeparatis, facilius innotesceret, posteaquam mihi quoque certis indiciis esset a Patre demonstratus. Versabatur humilis, nec ulla re insignis inter homines, velut unus quispiam e populo multitudini admixtus: venit ad baptismum, veluti peccatis obnoxius.
32 Non igitur ex habitu corporis, nec humana coniectura certum quivi cognoscere, quod is esset unicus Filius Dei, et agnus ille purissimus, per fidem aboliturus omnia peccata mundi: sed ex insigni symbolo coelitus didici, hunc esse, cui ego praecursor essem datus. Quod autem esset hoc signum, Ioannes palam aperuit apud multitudinem: quum, inquit, ipse humilitatis exemplum mundo volens exhibere, peccatorum turbae mixtus, veniret baptizandus, Pater illum coelesti signo honestavit. Nam ipse vidi Spiritum Sanctum columbae specie descendentem in illius verticem, ac manentem super eum. Ante id tempus non certo noveram eum, cuius essem praecursor. Occultabat enim illius coelestem sublimitatem corporis humilitas. Nondum enim venerat tempus, quo palam vellet eum innotescere populo.
33 Igitur quum scirem afflatu Patris iam adesse Messiam, ne quid erroris esset in persona, aut ne quid ambiguitatis haberet humana coniectura: is, cuius iussu susceperam ministerium vos baptizandi aqua, certo signo me docuit, cuius indicio cognoscerem, quis esset ille, qui vos efficaci baptismo baptizaturus esset, ac per Spiritum Sanctum, quo plenus est, conferret gratis omnibus sibi fidentibus remissionem omnium peccatorum. Etenim prius quam ad me veniret baptizandus Iesus, Pater coelestis sic me praemonuerat: Hoc indicio certo cognosces Filium meum: Inter multos, quos aqua tinxeris, super quem videris specie columbae descendentem ac manentem Spiritum Sanctum, eum esse scito, cui potestas est baptizandi Spiritu Sancto. Nam homo tingit aqua, solus ille coelesti virtute, sublatis peccatis, confert iustitiam.
34 Hoc signum quemadmodum pormiserat Pater, vidi in baptizato, et ideo mihi videre datum est, ut meo praeconio vos quoque cognosceretis vestrae salutis auctorem. Proinde quemadmodum et ante testificatus sum, ita et nunc palam testificor, hunc esse Filium Dei, unde velut e coelesti fonte vobis petenda sunt omnia, quae pertinent ad iustitiam, ac aeternam felicitatem. Non enim patiar vos de me maiora suspicari, quem promereor: nec hunc ignorari, quem novisse salus est. Huiusmodi testimoniis Ioannes frequenter Iesum adhuc ignotum populo commendabat, suamque auctoritatem in illum velut in maiorem transferebat, ut posthac se deserto, illius adhaererent magisterio: illud interim agente divina providentia, ut nobis in utroque pararetur salutare exemplum Evangelici doctoris. Siquidem Ioannes, nec tantae gloriae ultro se offerentis lenocinio corruptus est, ut alienam laudem sibi vindicaret: nec Sacerdotum ac Pharisaeorum invidia deterritus, quorum ambitiosus livor, et ambitio livida non ferebat, quenquam praeter se magnifieri, tacuit Christi gloriam: nec spectavit quid sibi conduceret, sed quid expediret populo, docens nimirum Evangelii praeconem, non solum adversus luxum et avaritiam, verum etiam adversus omnem ambitionem usque ad vitae contemtum animum confirmatum et infractum habere oportere. Porro Iesus Christus, dum velut unus e plebe venit ad baptismum, dum inter Ioannis discipulos se velut discipulum gerit illius, quum esset omnium Dominus, nos docuit per summam animi deiectionem ac modestiam perveniri ad veram gloriam: neque quenquam esse magistrum idoneum, nisi qui bonum gesserit discipulum: neque quenquam oportere ad docendi munus prorumpere, nisi fuerit omnibus modis spectatus ac probatus, atque huc veluti divinitus adscitus.