Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to John Chapter 4
Verses 35-39
35 Ubi vero iam appeteret nox, praecepit discipulis, ut traiiceretur in adversam ripam. Quoniam initium increscentis Evangelii fiducia est erga Christum, et per Christum erga Deum: Dominus intelligens, nec discipulos suos adhuc rudes et imbecilles fidere iis quae docuerat, multis modis hoc agit, ut fiduciam hanc in illis gignat et confirmet. Potissimum autem robusta et immobili fiducia erga Chirstum est opus, quoties ingruit nox, hoc est, tempestas rerum adversarum.
36 Obtemperant itaque discipuli, ac dimissa turba, quae consequi non poterat, Iesum ipsa navi, in qua tum erat docens, coeperunt in ulteriorem ripam transvehere, comitantibus et aliis aliquot scaphis. Transvehunt Iesum Apostoli, quoties aliunde alio provehunt sermonem Evangelicum.
37 Id agentibus sciebat multos gravesque tumultus olim excitandos ab his, qui magis diligunt ea quae sunt huius mundi, quam ea quae sunt salutis aeternae. Adversus hos igitur ut confirmaret suos, doceretque nullam tempestatem quamvis atrocem metuendam esse iis, qui toto pectore fiduciam habent in domino Iesu, passus est periclitari discipulos usque ad desperationem. Posteaquam enim iam procul abnavigassent a terra, subito oborta est vehemens ventorum procella, adeo ut excitatis undis, ventorum vis fluctus impelleret in navim, iamque periculum esset ne vi aquarum impleta subsideret.
38 Interea Iesus in navi dormiebat, capite innitens supposito cervicali. Non erat ille somnus simulatus. Vere dormiebat, laboribus ac vigiliis fatigatus, nimirum corpus humanum gerens, omnibus his affectionibus obnoxium, quibus nostra sunt obnoxia. Verum, ille non ignorabat quid esset eventurum. Noverat tempestatem exorituram. Sciebat Apostolos motu* (metu) territos ipsum excitaturos. Non poterat illos efficacius docere, nihil esse metuendum his qui fidunt Iesu. Vellicant igitur dormientem, et expergefacto dicunt: Magister, itane tu nobis pereuntibus dormis securus? nec tua referre putas si mergamur? Fiduciae argumentum erat, quod ingruente periculo confugiunt ad Iesum, sed imperfectae fiduciae erat, quod credebant se parum tutos dormiente Domino.
39 Iesus autem expergefactus, ut ipsa re declararet sese Dominum esse elementorum omnium, increpavit ventum, iussitque conquiescere: deinde loquutus est mari: Sileto, obticescito. Agnoverunt conditoris sui vocem duo nulli hominum obtemperantia elementa. Mox conquievit ventus, subsedere fluctus, et facta est tranquillitas magna.
Verses 40-41
40 Deinde Dominus versus ad suos, increpat incredulitatem illorum: Quid, inquit, ita timetis? Nondum, tot conspectis miraculis, habetis in me fiduciam? Porro discipuli, caeterique, qui erant in navi, conspecta prodigii novitate, ut mare mutum elementum et indomitum, ut venti violentum item elementum repente ad increpantis vocem conquiescerent, intelligentes rem esse supra conditionem humanam, dicebant inter sese: Quis est hic, cui non solum morbi ac Daemones obtemperant, verum etiam muta elementa obediunt iussis illius?
Filius hominis, iuxta cupiditates hominum, non habebat in hoc mundo, ubi reclinaret caput suum: nam et in cruce moriens, quum non haberet in quod reclinaret caput suum, demisso capite exspiravit. Caeterum hic non solum quievit, verum etiam subiecto pulvillo quievit, et statim oborta est procella, ut sciremus quantum discriminis immineat Ecclesiae, quoties in nobis dormit Iesus. Dormit autem, quoties pastores, deliniti commodis huius mundi, profundo somno consopiti sunt, adeo ut quantumvis vellices, quantumvis inclames, non queant expergisci. Quam alte dormiunt Episcopi, qui voluptatibus dediti, qui regnandi libidine temulenti, qui nummis congerendis affixi, nec gregis commissi curam ullam agunt, nec suae salutis meminerunt, neque tantulum communi periculo commoventur, ut experrecti secum cogitent: Quid facio demens? Grex Domini mihi concreditus est pascendus. Ac propediem veniendum erit ad tribunal aeterni Iudicis, qui pro his ovibus, quas meae commisit fidei, pretiosum sanguinem suum fudit. Quid illi responsurus sum? Debebam exemplo vitae inculpatae praelucere meis ad salutem aeternam, et perdita vita dux fui ad gehennam. Debebam eos pascere doctrina Evangelica, non pavi, sed deglubui, sed spoliavi, sed mactavi. Pro patre tyrannum egi, pro Episcopo lupum ac praedonem. Atque interim sursum deorsum miscet tempestas omnia. Iesus autem, qui verus est pastor Ecclesiarum, dormit, dissimulans ac permittens oboriri procellam, sed ita dormit, ut ad clamorem suorum protinus expergefiat. Una est navis, in qua Christus iuxta corpus vehitur, sed haec plures habet comites. Una est Ecclesia catholica, rursus multae sunt Ecclesiae. In omnibus aeque Christus est, et omnes adhaerentes eidem capiti, una est Ecclesia. Nulla navis mergitur, quae sequitur Christum: quantumvis iactentur fluctibus, quantumvis periclitentur, incolumes perveniunt ad portum. Sed hoc interim nos docet tempestas et nox, in nostris viribus nihil esse nobis praesidii, totam salutis spem in uno Christo sitam esse, si quis illi toto fidat pectore. Frequenter et privatim in suo cuique pectore tempestates huiusmodi concitat Satanas. Sed posteaquam nox erroribus occupat animum nostrum, posteaquam deficit lux fidei, posteaquam vigor Evangelici spiritus veluti consopitus dormit, tum oborti venti malarum cupiditatum, animi tranquillitatem perturbant: periclitatur ipsa mens, nihil est praesidii in remigio, nihil in velis: certum exitum urget, nisi precibus ardentibus et improbis excitetur Christus. Si non statim audit inclamatus, ne cessa, sed stimula, vellica, donec expergefiat. Per hunc illico redibit tranquillitas.