Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 4
Verse 26-29
26 Adiecit Dominus et aliam parabolam, qua doceret suas, nihil ipsis aliud curandum, nisi ut totis viribus studerent Evangelio per universum orbem profundendo, tempus messis olim venturum, quum ipsi Domino videretur: Sic, inquit, habet sese regnum Evangelicum, quasi si quis interdiu iaciat sementem in terram.
27 Mox ubi semen creditum est arvo, veluti securus obdormiscit qui iecit, eoque dormiente, nihilo secius interim semen tacitis incrementis, absque cuiusquam opera, noctu pariter atque interdiu provenit: iamque seges enascitur et assurgit, nimirum ultro properans ad frugem vi quadam occulta naturae.
28 Habet autem natura gradus suos, quos citra cultoris operam servat, posteaquam semel iactum est semen. Primum enim ubi in terra semen computruit, exsilit in herbam. Ea prima spes proventus. Deinde ubi culmus erexit sese, adnascitur spica, sed inanis. Tandem spicae folliculi plenis tritici granis implentur. Atque haec secretis profectibus ita procura natura, ut proficere non sentias, profecisse sentias.
29 Ergo ubi seges maturuit, qui iecit semen statim mittis falcem, ut demetat quod natum est, quoniam intelligit adesse tempus messis. Huius aenigmatis involucro Dominus tecte docuit suos totius Evangelii exordium, progressum et consummationem, quarum primam et postremam partem ipse palam visibili corpore peracturus esset: medium, hoc est, progressum, invisibili spiritus Sancti gratia administraret. Siquidem ipse princeps, per universam Iudaeam sparsit sementem Evangelicam. Nos eo peracto obdormiit, moriens primum, deinde resurgens in quietem aeternam. Atque hactenus germinat semen Evangelicum, illo, qui primus iecit, velut dormiente, ac secretis auctibus increscit nocte simul ac die, hoc est, in prosepris pariter atque adversis, per omnem occasionem, et promoventium, et reluctantium. Non enim potest non provenire, quod ille iecit, cuius voluntati nemo resistit. porro quum nihil illum lateat, tamen permittens mundum adversus Evangelium tumultuari, permittens Apostolos suos affligi et occidi, videtur incredulis nescire quid agatur, et quodammodo dormire, quum invisibili Spiritus sui virtute magis etiam nunc operetur omnia in omnibus. Nec rediturus est mundo conspicuus, nisi quum Evangelico negotio ad eam mensuram progresso, quam ipse praefinivit et novit solus, rursus adveniet omnibus conspicuus ea specie, qua adscendit in coelum, seperaturus pios ab impiis, ac pios, veluti probum frumentum, in aeternae quietis horreum reconditurus. Videmus autem ex quam parvis initiis exortum est Evangelii regnum, si rem aestimes iuxta mundi speciem. Haec erat velut herba provenientis Evangelici seminis, quod Pharisaei, Scribae, Sacerdotes, Seniores, Praefecti, Principes, Reges, Philosophi certatim conabantur obruere ne proveniret. His frustra reluctantibus, occupare coepit totum orbem, nec desinet succrescere usque ad consummationem mundi, donec maturuerit universa seges. Tum mittetur falx inevitabilis iudicii, quae succisis omnibus, zizania tradat igni, purum ac putum triticum seponat in tutum. Haec parabola, quanquam peculiariter pertinet ad Iesum Evangelici regni principem, provectorem, et consummatorem, tamen attingit et Apostolos et Apostolorum successores, quibus hoc unum vult esse studio, ut quam latissime disseminetur Evangelicus sermo. Etenim usque ad mundi finem sementis tempus est. Nam et hi velut adiutores Iesu Christi, seminatores sunt, nisi quod iaciant semen non suum, sed ipsis a Christo traditum. Id quoniam est coeleste, non potest opprimi. Habebant et Pharisaei semen suum, habebant et Philosophi semen suum. Haec ne favente quidem mundo potuerunt succrescere, dum interim coelestis doctrinae sementis, mundo totis praesidiis suis oppugnante, in dies magis ac magis invalescat. Itaque suo quodam modo seminant et Apostoli, in hoc ipsum missi, qui subinde mutantes sedem, tantum hoc agunt, ut quam latissime diffundatur Evangelium. Proventum ipsis dormientibus donat Deus. Id semen in singulis, etiam Christianis, suam habet herbam, suam spicam, suam messem. Catechumeni rudis est seges: nuper per baptismum in Christum renati: herba est, innocentiae virore laetam spem de se praebens. Ubi iam excelsiores facti adoleverint Evangelicae pietatis profectu, spicas habent: ubi pro suo quisque modo maturuerit, falce succiditur. Falx autem mors est, post quam triticum neque crescit, neque decrescit, neque deterius fit, neque melius. Horreum est vita coelestis.
Verse 30-34
30 Quin et alia parabola Dominus Iesus expressit imaginem Evangelici successus, ut qui tum non intelligebant quod dicebatur, post ex eventu rei cognoscerent, haec non fortuito nec humano consilio geri, sed providentia consilii divini. Quo magis autem redderet auditores attentos, velut haesitans, cui rei potissimum posset conferre regnum coelorum, dixit: Cui rei dicemus esse simile regnum coelorum? aut quam adhibebimus collationem, per quam illius naturam ac vim explicemus his, qui nihil sapiunt, nisi quod oculis vident?
31 Simile est, inquit, grano sinapis, quod dum seminatur minus est omnibus seminibus olerum, quae seminantur in terra, ut si magnitudinem spectes aut speciem, non exspectes alicuius magnae rei proventum.
32 Caeterum ubi fuerit enatum, ac sese semel exseruerit a terra, meditatur arborem, a stirpe durescens, et late fundens ramos suos supra mensuram omnium olerum, adeo ut avibus etiam praebeat umbram, ac nidulandi locum.
33 His atque id genus aliis multis parabolis Dominus Iesus rudi crassoque populo proponebat imaginem futuri successus Evangelici, sermonem suum ad illorum captum attemperans.
34 Nihil autem illis tum loquebatur, nisi per involucra parabolarum, quod nondum essent nudi sermonis capaces. Etenim si dixisset, se brevi a Iudaeis occidendum, sed mox revicturum, gloriamque suam per universum orbem sparsurum, sic ut qui tum omnium infimus videbatur, intelligeretur totius mundi princeps: ut nulli mortalium quantumvis sublimi, quies aut tutum receptaculum esset futurum, nisi sub ipsius ramos confugeret: nemo sermonem neque tulisset, neque credidisset. Et tamen expediebat illos haec veluti per somnium meminisse, ut post ex ipsa re agnoscerent, quid sibi voluissent parabolae. Apostolis autem secreto colloquio declarabat, quis esset arcanus sensus parabolarum omnium, quas dixerat. Sic ille dies consumptus est.