Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 16
Verses 15-18
15 Et ait illis Iesus: posteaquam tandem vobis haec omnia multis ac certis argumentis probata compertaque sunt, ite in mundum universum, et praedicate hoc Evangelium universis orbis nationibus. Omnibus enim mortuus sum, omnibus resurrexi.
16 Nihil iam opus est observatione veterum ceremoniarum: nihil opus victimis et holocaustis ad expianda commissa. Quicunque crediderit Evangelio, per quod omnibus in me fidentibus, per mortem meam offertur gratuita remissio peccatorum omnium, et huius gratiae signum acceperit, aqua tinctus, salvus erit. Qui vero non crediderit Evangelio, non est quod fidat observationi Legis, aut Philosophiae, condemnabitur. Haec via patet omnibus ad salutem, sed una.
17 Ne vero vestra praedicatio fide careat, addetur et miraculorum vis, si modo adsit Evangelica fiducia, et res ipsa miraculum poscat. Praecipua vis Evangelicae gratiae in animis est, sed tamen ob incredulos et infirmos haec quoque praesto erunt, ubi profectus Evangelii requiret miraculum. Qui in me posuerint fiduciam, eiicient Daemonia, non in suo nomine, sed in meo: Linguis loquentur novis:
18 Serpentes abigent: et si quid lethale biberint, non nocebit illis. Aegrotis imponent manus, et bene habebunt. Haec quum in animis fiunt, maius praestatur miraculum, sed occultum. Avaritia, libido, ambitio, odium, ira, livor, venena, morbique lethales sunt animo. Haec abigent in nomine meo, idque facient perpetuo. Propter infirmos autem, et ad credendum difficiles, nonnunquam fient et illa, ut homines crassi videant in illis esse spiritum humanis viribus potentiorem.