Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 3
Verses 31-35
31 Quum his aliisque multis sermonibus Dominus Iesus vindicasset gloriam Patri coelesti adversus impiam Pharisaeorum calumniam, ac Iudaeis exprobrasset obstinatam et invincibilem incredulitatem, quum per solam fidem omnia peccata relaxentur, interim supervenit occasio, per quam Evangelicae virtutis gloriam vindicaret etiam ab humanis affectibus, quibus aliis in rebus laudi ducitur multum tribuere. Advenerunt enim cognati Iesu, comitantes matrem ipsius, quibus quum ob turbae densitatem non pateret ingressus, constitere foris; ac vox, ceu per manus tradita, pervenit ad eos, qui sedebant circa Iesum.
32 Hi referunt adesse matrem ipsius ac fratres, cupientes cum eo colloqui. Erant autem et inter propinquos cognatos, quorum alii parum magnifice sentiebant de Iesu, nonnulli etiam insaniam suspicabantur, et tamen existimabant ob sanguinis propinquitatem hoc sibi iuris esse, ut illum quovis etiam tempore ad colloquium evocare possent.
33 Dominus autem, quo nos doceret negotium Evangelicum, quod Spiritu Patris gerebatur ad hominum salutem ac Dei gloriam, non oportere ullis humanis affectibus interpellari, velut indignatus respondit: Quae est mater mea, et qui sunt fratres ac propinqui mei? In hoc negotio non agnosco cognationem carnis. Habet Evangelium suam cognationem spiritualem, quae multo arctioribus vinculis adstringit animos, quam illa iungit corpora.
34 Quumque circumtulisset oculos ad discipulos, qui proxime circumsedebant docentem, addidit: Ecce hi sunt fratres mei, et mater mea. Ut per Evangelium nova nativitas est, ita nova est cognatio.
35 Quisquis enim crediderit Evangelio, et in hoc paruerit voluntati Patris mei coelestis, hic, etiamsi sit non solum a propinquitate domestica, verum etiam a tota gente alienissimus, frater meus, hic soror mea, hic mater mea est. Siquidem haec cognatio non aestimatur gradibus sanguinis, sed spiritus. Non agnosco cognationem cuiusquam, nisi per fidem renascatur ex Patre coelesti, iamque ut filius germanus Patri coelesti ad aeterna vocanti obtemperet. Ut quisque hoc perfectissime praestiterit, ita mihi habebitur proxime cognatus.