Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 1
Verse 14
14 Hic ubi gnaviter te gesseris, tum demum ad Evangelii praedicandi munus accingere, si modo huc te propellit Spiritus Dei. Dominus Iesus idoneus erat Evangelicae praedicationi, quo non aliud munus perfectius, etiam tum, quum admodum esset puer, sed nobis exemplar in sese paravit, non esse statim ac temere ad tam sacram functionem prorumpendum. Habebat Lex Mosi tempus suum: erat tempus, quo paulatim exoriente luce veritatis Evangelicae, Legis umbras oporteret evanescere: et proferente sese spiritus vigore, caro cederet. Quemadmodum autem in transformationibus rerum naturalium, quo commodior sit transmutatio, miscetur aliquid in medio, quod affinitatem habeat cum utroque. Ioannes inter Legem Mosi carnalem, et Legem Evangelicam spiritualem medius intervenit, quo facilius homines a carne ad spiritum transfigurarentur. Neque enim subito e terra fit aer, sed intercedit aqua media, quae paulatim extenuatur in liquidius elementum. Itaque quamdiu florebat Ioannis praedicatio, qui ex parte Legis personam sustinebat, (nam et Lex aliquo modo perducit ad Christum) Dominus Iesus, ne cui videretur aemulationem cum Ioanne suscipere, aut ne Legem, quam venerat absoluturus, abrogare videretur: nec palam praedicabat, nec miraculis, nisi paucis, virtutem suam exserebat: nec discipulos colligebat, quin potius semet ut Ioannis discipulum * agebat (gerebat): nos docens, non posse quenquam recte magistrum agere, nisi qui se prius obsequentem discipulum praebuisset. Caeterum posteaquam ob linguae libertatem Ioannes esset coniectus in carcerem, Christus illi veluti successit. Prius enim esse convenit, quod est carnale, posterius, quod est spirituale. Antecedit quod imperfectum est, succedit quod est perfectum. Gratia naturam imitatur. Frumentum prius in herba est, quam in spica: et infantiae succedit aetas robustior. Tendunt ad suum finem Legis ceremoniae, quae tamen Christum utcunque delinearant: emicat Evangelica lux, cuius unicus auctor est Iesus Christus. Is primum prodit in Galilaea: nam a parte Iudaeae contemtissima placuit auspicari lucis huius exortum. Non merebatur hoc honoris superba Hierosolyma: quae quum esset caeca, sibi videbatur oculata, et ob hoc ipsum magis insanabilis. Caeterum in hisce rebus, haudquaquam fortuito gestis, subest arcana quaedam rerum gerendarum significatio. Quid enim nobis designat Ioannes inclusus carceri? Nimirum obscurandam esse Legem Mosaicam, ad exortum clarissimae lucis Evanagelicae. Quid Ioannes alligatus? Nempe adstringendum esse, quod erat carnale Legis, et Evangelica gratia laxandam esse libertatem. Quid Ioannes decollatus? Videlicet iam adesse verum caput totius Ecclesiae, ex omnibus orbis nationibus congregandae. Quid autem Iesus praedicans in Galilaea regnum Dei? Haud dubie praeludit Evangelii gratiam ab impie religiosis Iudaeis, qui vetus illud caput, quod per Evangelium erat recisum, amplectebantur, ad gentes demigraturam. Nam Galilaea Syris transmigrationem sonat. Antea latebat gratia, regnabant ceremoniae: nunc illis submotis, prodit in publicum Iesus, efficax Evangelicae gratiae tum auctor, tum praeco. Itaque iuxta sensum mysticum, quicunque volunt audire Christum praedicantem, a pristinis ritibus et cupiditatibus demigrent oportet, ut novae coelestisque doctrinae possint esse capaces. Abiiciat Iudaeus sanctimoniae persuasionem: abiiciat Pharisaeus supercilium ex operum fiducia sumtum: abiiciant Pontifices Templi et victimarum gloriam: abiiciant Philosophi humanae sapientiae inania praesidia: abiiciant Reges ac tyranni stultissimam confidentiam, quam in suis opibus ponunt: abiiciant omnes gentes impios ritus, turpes cupiditates, et audiant novum praedicatorem Iesum, non humana docentem, sed coelestia. Loquitur ex aequo omnibus, audiant pariter omnes. Est autem operae pretium considerare, quibus modis auspicetur doctrinam suam. Huius mundi Philosophi primum ea obiiciunt auditoribus, non quae sunt utilissima, sed quae ipsis concilient admirationem non vulgaris sapientiae: cum primis illud captantes ad gloriam, ut ab aliis magni nominis doctoribus dissentiant. Dominus Iesus, nec Legis auctoritatem voluit antiquare, sed non intellectam interpretatur: et perficit potius, quam destruit: nec Ioannis doctrinam, licet imperfectam, refellit: sed ab iisdem exordiis auspicatus est suam praedicationem, quibus ille coeperat. Diceres esse Ioannis discipulum, qui erat magister et auctor omnium.
Verses 15-20
15 Quid autem pradicat? quid clamat sermo Patris aeterni? Lege naturae, quam Deus inscripserat cordibus omnium mortalium, abusi sunt. Philosophorum sapientia reddidit mundum stultiorem quam fuerat. Gentium religio hactenus summa fuit impietas. Lex Mosi suis umbris, victimis ac terroribus fecit hypocritas. Lex figuris suis innuit, Prophetae suis oraculis praedixerunt venturum, qui perfectam salutem offerret omnibus gentibus. Ad hanc promissionem quoniam diu dilata est, mundus velut obsurduerat: sed non est oblitus Dominus promissi sui. Tempus, quod ille huic negotio praefinierat, iam expletum est, non est quod posthac exspectetis figuras alias, aut aenigmata Legis: non est quod exspetis novos Prophetas, ecce iam adest regnum Dei. Pro umbris emicabit veritas: pro carne succedet spiritus: pro ceremoniis corporalibus regnabit vera pietas: pro regno Satanae proferet se regnum Dei. Non est quod cunctemini: non est quod quisquam ad suae iustitiae praesidia respectet. Ad Mosaicae Legis aestimationem fortassis aliqui iusti sunt apud homines: ad Evangelicae Legis exactionem peccatores sunt omnes homines, nec est tamen quod desperetis: agnoscite morbum, et accipite remedium, tantum poeniteat vos vitae superioris, et credite Evangelio. Offertur laetus et optabilis nuntius, gratuita condonatio omnium peccatorum. Nihil opus est holocautomatis, tantum agnoscite vestram iniustitiam, et confidite Dei iustitiae, qui quod per Evangelium pollicetur, haud dubie praestaturus est. Promerebitur promissum, quisquis crediderit promittenti.
16 Huiusmodi sermonibus quum Dominus Iesus excitasset animos Iudaeorum ad Philosophiam Evangelicam, coepit et ipse Ioannis exemplo discipulos aliquot colligere, sed paucos, eosque rudes et humiles: ut per hos conversis totius orbis nationibus vere constaret, regnum esse Dei, non mundi. Proinde quum die quodam faceret iter iuxta Lacum Galilaeae, vidit Iesus Simonem et Andream fratrem eius onera communi laborantes, ut retia laxarent in Lacum: erant enim piscatores, et hac arte sibi victum parabant. Humilitas artis faciebat ad gloriam: concordia fratrum denotabat Ecclesiae consensum. Piscatura typum habebat Evangelici muneris, quod per sermonem Dei, mortales immersos ignorantiae tenebris ac sordidis huius mundi curis extrahit ad lucem veritatis, ac coelestium rerum amorem.
17 Hos igitur piscantes, primum piscatus est Iesus: Venite, inquit, ac me sequimini: efficiam enim ut incipiatis esse piscatores hominum.
18 Ad hanc vocem duo fratres nihil cunctati, relictis ut erant retibus, sequuti sunt Dominum Iesum. Nam Iesu vox coeleste habebat incantamentum.
19 Atque hinc progressus pusillum Dominus, conspexit alios duos, Iacobum Zebedaei filium, et Ioannem fratrem eius: qui et ipsi reconcinnabant retia sua in navi, adornantes piscationem. Et hos alibi intentos, subito interpellans Iesus, vocavit: iussitque ut sese sequerentur.
20 Ut autem agnoscas iuvenes Evangelicae fiduciae, nihil morati, relicto etiam patre Zebedaeo una cum mercenariis in navi, repente sequuti sunt vocantem. Ab his initiis Dominus Iesus collegit principes ecclesiae suae, fastiditis interim cum suo fastu Sacerdotibus ac Pharisaeis Hierosolymitis.