Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 3
Verses 13-19
13 Iesus itaque, qui sese frequenter demiserat ad promiscuam multitudinem, ut multos ad se alliceret, facto docens idem esse faciendum Evangelicis doctoribus, iam ad sublimitatem Evangelicae perfectionis evocans, conscendit montem. Et accersivit ad se non quosvis e multitudine, sed quos ipse voluit, quosque ad hoc munus delegerat. Non enim vocavit opulentos, non Satrapas, non Sacerdotes, Pharisaeos aut Scribas, sed tenues, humiles et idiotas. Siquidem hi demum erant idonei, qui Iesum sequuti montem conscenderent: unde quicquid hic mundus habet admirandum despicitur; unde velut e propinquo vox auditur Patris coelestis, et unde spectatur immortalitatis gloria. Parent qui vocati sunt, et veniunt ad Iesum sublimem. Nullus enim hunc montem potest conscendere, nisi vocante Iesu. Nam ipse mons est, nec ad ipsum quisquam venit, nisi tractus ab eo.
14 Hic Rex ille Regum, ac Dominus dominantium, duodecim praefectos selegit, qui veluti fidi satellites nunquam ab ipsius latere discederent: ut ubi res Evangelica postularet, mitteret eos, veluti legatos a latere praedicaturos quae a Rege suo didicissent, ac divulgaturos per universum terrarum orbem Edicta sui Principis.
15 Quoniam autem ignobiles erant piscatores, idiotae, tenues, nihil regale prae se ferentes, quum pollicerentur regnum Dei, ne contemneretur illorum auctoritas, addidit potestatem, quam nulli huius mundi Monarchae suis legatis dare possunt: nimirum ut in nomine Iesu omne morborum genus sanarent, utque etiam impuros Spiritus profligarent.
16 Horum primus erat Simon, cui nomen verterat Cephas, hoc est, Petrus, sive saxum: ut ex ipso nomine disceremus, Evangelicae Philosophiae caput esse fidei immobilem constantiam.
17 Secundus Iacobus Zebedaei filius una cum fratre suo Ioanne: his imposuerat nomina, ut dicerentur Boanerges, quod Syris sonat filios tonitrui, videlicet ipso nominis praesagio declarante, hos olim ex Evangelico monte emissuros in universum terrarum orbem Evangelicae praedicationis tonitruum, quod omnium animos commoveret, et erigeret ad studium rerum coelestium. Siquidem ut tonitru sonat e sublimi, ita praedicator Evangelicus nihil humile, nihil carnale sonat, sed coelestia omnia. Poenitentiam agite, instat regnum coelorum: tonitru est. Ad hanc enim vocem corripit unumquemque timor fulminis, sed succedit imber: Credite Evangelio, et salvi eritis.
18 Quartus erat Andreas, frater Petri. Quintus Philippus. Sextus Bartholomaeus. Septimus Matthaeus. Octavus Thomas, cui cognomentum erat Didymus. Nonus Iacobus Alphaei filius. Decimus Thaddaeus. Undecimus Simon Cananaeus.
19 Duodecimus Iudas Iscariotes, qui prodidit Dominum. Per hos paucos obscuros, illiteratos, imbecilles visum est Domino totum innovare mundum, ne quam laudis partem in coelesti negotio sibi vindicaret humana vel sapientia vel potentia.