Daily Gospel Meditation (1/17/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Marci 3:1-6

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 3

Verses 1-4

1 Et in agro quidem per viam Dominus Iesus huiusmodi sermonibus et Pharisaeorum retudit calumniam, et discipulis innocentibus est patrocinatus. Sed ut plane disceremus nihil esse calumniosius falsa religionis persuasione, quum Iesus ingressus esset Synagogam, illic ex more docturus populum, obtulit sese rursus et Dominio benefaciendi, et Pharisaeis calumniandi occasio. Aderat enim illic in turba quidam, miserum omnibus spectaculum exhibens, manum habens arefactam ac mancam, membrum mortuum et inutile circumferens, hoc etiam miserabilior, quod opera manuum solitus esset alere tum sese, tum familiam tenuem et inopem.

2 Et o malitiam Pharisaeorum, oculatam ad calumniandum benefacta Christi, caecam ad intelligendum doctrinam coelestem. Ex his, quae cernebant oculis corporeis, videbant humanam naturam, ex his, quae gerebantur, non perspiciebant virtutem divinam. Vident hominem miserabilem, et norant Iesum misericordem, et illico coniectant quid esset consequuturum. Iamque calumniam adornant non in discipulos, quemadmodum prius de spicis revulsis, sed ipsi Domino, qui discipulis fuerat patronus: observant igitur natura propensum ad opitulandum miseris; an auderet etiam Synagoga teste, die sabbati sanare hominem, ut si id faceret, accusarent eum violati sabbati, quum facti testem haberent multitudinem.

3 Nihil quidem orabat miser ille, verum, hoc ipsum erat rogare miserabili*, venire in conspectum misericordis Iesu. Dominus autem, quo redderet omnes attentos edendo spectaculo, evocavit hominem, cui manus erat manca. Surge, inquit, et consiste in medio multitudinis. Surrexit ille bona quadam concepta spe.

4 Tum Iesus versus ad Pharisaeos, quorum cogitationes non ignorabat, dixit illis: Quid censetis vos, qui Legis cognitionem profitemini? Quibus rebus violatur sabbatum, benefaciendo, an malefaciendo: servando vitam hominis, an perdendo? Non fallebat illos, quo tenderet haec cornuta percunctatio. Si respondissent, satius esse ob religionem sabbati pati perire proximum, quam neglecta superstitione succurrere periclitanti: non tulisset populus absurdum responsum, et a sensu naturae communi abhorrens. Sin respondissent licere, sibi ademissent ius calumniandi. Itaque visum est obticescere. Et tamen interim produnt multitudini malitiosam versutiam suam, quod provocati interrogatione ad resipiscentiam, obstinate persisterent in studio calumniandi. Porro quo facilior esset responsio, proposuit a simili quaestionem, num quis inter illos esset tam religiosus observator sabbati, ut ovem sabbato delapsam in foveam perire sineret, nec auderet educere. Nullus autem erat in ea turba, qui non intelligeret, quanto sit hominis salus magis curanda, quam ovis. Occidit autem, quisquis perire sinit quod servare potest.

Verses 5-6

5 Dominus igitur, quum exspectato responso videret omnes Pharisaeos non ignoratione veri, sed obstinata malitia, velut coniuratos obmutescere, circumtulit oculos in illos, ipso vultu prae se ferens, quanta cum ira, quantoque dolore ferret illorum insanabilem malitiam: qui, quum sese profiterentur duces caecorum, ipsi cor haberent terrenis cupiditatibus excaecatum, ut clarissimam veritatis lucem volentes non cernerent. Nulla enim caecitas immedicabilior, quam quum quis sciens ac volens caecus est. Videbant mutam pecudem, ne periret, extrahi posse e puteo non violato sabbato, et videre nolebant homini licere sabbatis consulere. Itaque clementissimus Dominus, quo nos doceret, ob deploratam malorum perversitatem non esse abstinendum a iuvandis proximis, contemtis Pharisaeis, vertit sese ad hominem, ac populo ad rei eventum inhiante, dixit illi: Extende manum tuam. Vix ea vox audita est, extendit manum, subito mutatam, nec aliter omnibus officiis suis fungentem, quam fecerat altera, quae nunquam manca fuerat.

6 Quem illae rationes non abduxissent ab errore? Quem tam evidens miraculum non excitasset ad glorificandum Deum? At Pharisaei fermento invidiae infecti, his omnibus ad sceleratiora etiam consilia provocantur. Haec nimirum sunt illa semper praepostera Pharisaeorum iudicia. Pluris faciunt pecudem quam hominem, vestem quam corpus, cibum quam vitam, corpus quam animum, humana quam divina, carnem quam spiritum, homines quam Deum. Adeo nihil est perversa religione pestilentius. Apud homines prodigiosae virtutis est, simplici dicto restituere mancam manum homini, sed multo maioris et virtutis et beneficii est, restituere mancas ac praemortuas animi vires. Quam misere mancam habet manum, quam mortuam, quam ab omni misericordiae sensu vacuam: qui cum videt proximum suum egentem, nec stipem porrigit: qui errantem non docet: qui oppressum non sublevat, qui cessantem non excitat? Tales erant Pharisaei, qui maluerunt invidere Domino, quam sanitati per eum restitui. Huiusmodi debiles habet Synagoga. Caeterum Ecclesia Christi neque surdos, neque mutos, neque caecos, neque debiles, neque claudos recipit. Quisquis est obnoxius malis, veniat in conspectum Iesu, et sanabitur. Afflabit ille nobis Spiritum suum, et quod mancum erat, animabitur. Qui sese Domino simplici fiducia credunt, sani domum redeunt. Qui suae confidunt iustitiae, ex alienis benefactis redduntur deteriores. Qui Pharisaico spiritu tument, nulli bene volunt, nisi sibi ipsis. Qui Iesu spiritum hauserunt, nihil aliud conantur, quam omnibus benefacere. Siquidem simulatque Pharisaei Synagogam ingressi sunt, tametsi non audebant mutire apud populum, adscitis etiam Herodianis, quo firmior esset conspiratio (nam nulli magis hanc noverunt artem) clanculariis consiliis inter sese agitabant, quomodo Iesum extinguerent, quem ut videbant potentibus factis longe superiorem, ita nec dictis refelli posse sentiebant. Non conveniebat inter Pharisaeos et Herodianos, et ad perdendum salutis auctorem consentiebant. O sceleratam concordiam, o caecitatem vere deplorandam. Quid proficient cuniculi fraudis humanae adversus eum quem nihil latet?

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!