Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 2
Verses 18-22
18 Multum debemus Pharisaeorum malitiae, quae subinde Dominum provocat ad explicandum Evangelicam doctrinam. Ecce rursus adeunt Iesum aliquot discipuli Ioannis, iuncti calumniatoribus Pharisaeis. Nam et illos livor quidam humanus arripuerat, quod Iesus Ioannis famam videretur obscurare, quum Ioannis vita, et institutio videretur esse severior, quam Iesu: qui discipulorum etiam numero fuerat superior. Adeunt itaque Iesum, et calumniosam obiiciunt quaestionem: Quare, inquiunt, discipuli Ioannis et Pharisaeorum ieiunant frequenter, tui autem discipuli non ieiunant?
19 Ad hanc quaestionem, quoniam ipsum petebat, non discipulos, Dominus Iesus clementius respondit, quam paulo ante fecerat discipulis suis patrocinans: nos interim docens, Evangelicam caritatem, quae lenis est in malis sibi proprie inflictis, diligentiorem esse in propellendis malis alienis. Oportet enim Episcopum Evangelicum in iniuriis, ipsius capiti ingestis, tolerantem ac lenem esse, caeterum magno studio succurrere gregi periclitanti. Ait itaque Iesus: Vos qui sedulo audistis Ioannem Baptistam, meminisse debetis, quod ille me praedicarit esse sponsum, se vero sponsi amicum. Par est autem abesse tristitiam omnem, ubi adest sponsus. Moses servus est, non sponsus. Illi congruebant ieiunia, quae tristitiam habent, et hilaritatem obnubilant. Recte ieiunant, qui manent in synagoga, ancilla, non sponsa. Non enim versantur in cubiculo sponsi. Caeterum liberi qui versantur in thalamo nuptiali, quam diu sponsum ipsum habent praesentem, non possunt ieiunare, quod gaudii magnitudo non sinat eos meminisse tristium. Qui metu poenae suum facit officium, alacer esse non potest. Porro filii, qui spiritum liberalem hauserunt, intelligentes se caros et curae esse sponso, non anguntur sollicitudine, ne peccent in his, quae ad tempus praescripta sunt ingenio servili praeditis, in lotionibus, in sabbatismis, in delectu ciborum, in vestitu, in diebus festis, in sacrificiis. Confidunt enim potentiae et bonitati sponsi, qui sine his omnibus potest absolutam conferre iustitiam. Fiducia spiritualis tollit sollicitudinem carnalem. Caritas omnia condulcans addit alacritatem. Habet sponsus cibum suum, a quo sodales ipsius non possunt abstinere. Cibus animi est sermo coelestis, cibus animi caro est ipsius sponsi: potus animi sanguis est eiusdem. Hoc cibo ssemper satiari cupiunt, qui mihi propius adhaerent: hoc potu cupiunt semper inebriari qui versantur in thalamo sponsi. Caeterum ut cibus corporis non confert iustitiam, ita nec ieiunium: ac saepe fit, ut vescens iustior sit ieiunante. Tristitia sunt ieiunia, quae praescribit Lex, et ob hoc minus grata Deo, qui diligit hilarem datorem. Hilaris autem esse non potest, qui metuit, qui trepidat. Caeterum qui sciens sese in hisce rebus esse liberum, et ex caritate sua sponte ieiunat, is laetus et alacer ieiunat, non quia sic praescriptum est, sed quia sic hortatur caritas. Quum ad hanc firmitatem, ad quam nunc formantur, mei discipuli profecerint, plus impetrabit ab eis caritas, quam nunc extorquet a vobis Legis aut Ioannis praescriptio. Nondum autem ad hoc roboris pervenerunt. Adhuc teneri sunt: obstat enim illis huius corporis praesentia.
20 Venient autem dies, quum corporalis sponsi praesentia tolletur ab illis: tunc facti firmiores, hausto coelitus Spiritu, non solum ieiunabunt, idque sua sponte, verum etiam fortiora magisque mascula praestabunt volentes et alacres. Haec doctrina quoniam spiritualis est, non capitur ab his qui in Pharisaicis ceremoniis inveteraverint. Et idcirco mihi simplices ac rudes delegi iuvenes, lusurus operam, si spiritualem ac coelestem doctrinam credam animis, carnalium rerum superstitione vehementer occupatis.
21 Vetera veteribus, nova novis congruunt. Quae si misceas, non solum inanem sumis operam, verum etiam eos, quos in melius mutare coneris, reddis deteriores. Praestat enim in veteri superstitione perseverare, quam ademto metu peccandi, dum ad libertatem spiritus studes adducere, ad peccandi licentiam invitare. Quemadmodum enim plus habet negotii, qui docet imbutum hac falsa persuasione, quod artem calleat, quam qui prorsus artis ignarum: ita difficillimum est eos ad Evangelicam iustitiam instituere, qui ob carnales observatiunculas sibi persuaserunt, quod absolutam iustitiam sunt consequuti. Hinc nimirum est, quod piscatores, publicanos, peccatores, meretrices et Ethnicos magis dociles comperio Philosophiae spiritualis, quam Scribas, Pharisaeos ac Sacerdotes, qui in humanis ceremoniis perfectam statuunt pietatem. Ioannes ut medius inter veterem ac novam Legem, tentavit miscere doctrinae geminum genus. Neque enim ausus est vividam hanc Philosophiam infirmis animis committere. Infirmum est autem quicquid humanum, quicquid carnale est. Quod divinum, quod spirituale, quod coeleste, id vividum est ac validum. Proinde meis discipulis, quos in hoc delegi rudes, ut eos ad hanc masculam ac robustam Philosophiam instituam, nihil istarum rerum praescribo: His vescere, ab his abstine, nunc quiesce, nunc labora, sic vestire, hoc ne contingas, illud ne contrectes: ne semper maneant imbecilles, si me praeceptore semel didicerint huiusmodi rebus corporalibus fidere. Inutilis est mixtura rerum sibi non congruentium. Nullus enim sic desipit, ut si vestem veterem sarcire cupiat, assuat fragmentum panni novi. Cur ita? Nempe quia videt futurum, ut si id faciat, et novi panni iacturam faciat, et vetustate vestis plagam reddat maiorem. Siquidem offensus insigni dissimilitudine panni assuti, et vestis male sartae, continuo detrahit quod assuerat: itaque ruptura vestis antiquae turpius hiat quam antea.
22 Neque quisquam tam stultus est, ut vinum novum credat utribis antiquis. Quamobrem? Quia videt fore duplicem iacturam. Nam mustum ob vehementiam spirituum effervescens, disrumpit utres ob vetustatem imbecilles, itaque simul pereunt et utres et vinum. Quid porro facit, ut et vino consulat et utribus? Vinum mustum condit in utres novos. Ita quorum animus assuevit vappae Pharisaicarum observationum, non ferunt mustum coelestis ac spiritualis doctrinae, sed abhorrent et aversantur, ac deterioris vini gustum, cui assueverunt, requirunt.