Daily Gospel Meditation (1/14/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Ioannis 1:35-42

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to John Chapter 1

Verses 35-38

35 Iam quo magis eluceat eximia Ioannis integritas, non sat habuit populi studium a se divertisse in Christum, suos etiam discipulos, quos habebat peculiares, a se alienatos Christo studet tradere. Nam postridie quam haec, quae modo narravimus, acta sunt apud populum, rursum stabat Ioannes, et aderant magistro discipuli duo.

36 Iesus autem illinc haud procul inambulabat. Idque factum est, non sine mystica significatione rei. Nam Legis Mosaicae typum gerebat Ioannes, Christus Evangelicae professionis erat auctor. Lex igitur quae iam ad summam lineam pervenerat, stabat, veluti non progressura longius, sed mox cessatura, et Christo venienti cessura, suosque discipulos illi traditura, sed interim constanter testificans de Christo, ac Synagogam veluti tradens vero sponso, ut illi sit Ecclesia. Christus obambulat, veluti semper in maius progressurus, et undique coelestis doctrinae discipulos colligens. Ioannes igitur stans, quum intuitus esset Iesum ambulantem, nec ignarus illum sitire salutem humani generis, ac discipulos captare idoneos sublimi doctrinae, versus ad duos discipulos, qui praeceptori adstabant, ut eos Iesu meliori se magistro traderet, digito demonstrans ambulantem: Ecce, inquit, ille est agnus Dei, de quo iam toties testificatus sum, qui solus tollit omnia totius mundi peccata. Huic ego vos praeparavi. Quisquis verum et efficacem baptismum desiderat: quisquis amat veram innocentiam: quisquis veram ac perfectam salutem desiderat, huius magisterio se tradat oportet. Quoniam qui veri cultores fuerant Legis Mosaicae, Legis ipsius testimonio profecerunt ad Evangelicam perfectionem, hoc est, ex fide in fidem, quum Pharisaei perverso Legis studio persequuti sint eum, quem Lex illis commendarat.

37 Porro Ioannis discipuli non responsant suo magistro, sed fidem habentes illius sermoni, relicto Ioanne Evangelii praecursore, sequuti sunt Iesum Evangelicae salutis auctorem. Sequebantur autem taciti, flagrantes amore sublimioris doctrinae, cuius spem ex Ioannis testimonio conceperant, sed interpellare non audent eum, qui cum nulla intercesserat familiaritas.

38 Iesus igitur intelligens quo animo sequerentur, ut declararet, quam esset obvius iis, qui sinceris animis sitiunt Evangelicam doctrinam, non exspectata interpellatione, ultro sublevat, et invitat illorum verecundiam: ac versus ad illos, iamque conspicatus eos sequentes se, non quod ignoraret quem sequerentur, aut quo animo sequerentur, sed ut aliis illorum affectum Evangelio dignum ostenderet, compellat eos, rogatque quid sibi vellent, ut horum nota cupiditas, et aliorum animos accenderet. At illi ipso statim nomine professi, se teneri desiderio discendi: Rabbi, inquiunt, quae vox Syris sonat magistrum, ubi habitas? Nimirum magistrum appellantes, se discipulos illius profitentur: et dum domicilium illius ubi sit, percunctantur, declarant se familiarius secretiora quaedam velle discere, quae fortassis in publico dicturus non esset.

Verses 39-42

39 Hic Dominus Iesus delectatus illorum pio discendi ardore, non excusat instantem noctem: non iubet eos redire postridie: nec signis indicat domum suam, si quando per opportunitatem se velint invisere, sed comiter blandeque ad domesticum colloquium invitat eos: venite, inquiens, et videte. Senserat enim illorum ardenti desiderio moram omnem molestam futuram esse. Illi laeti tam optato responso, venerunt, ac non solum viderunt domicilium ubi habitabat Iesus, sed eo die commorati sunt apud illum: sacroque eius colloquio sic inflammati sunt, ut non solum ipsi sibi gratularentur, sed alios etiam ad huius felicitatis consortium invitarent. Porro quum adirent domicilium Iesu, erat hora diei ferme decima, iam Sole vergente ad occasum. Nullum enim tempus, nullus locus non opportunus est discendis iis, quae spectant ad aeternam salutem, semperque debet esse parata doctoris Evangelici copia. Talem enim decet esse, qui se Christianae Philosophiae, quae sola supercilium nescit, magistrum profitetur.

40 Horum autem, qui Ioannis hortatu sequuti fuerant Iesum, alter erat Andreas, frater natu maior Simonis Petri, cui licet natu minori, Iesus ob excellentem fidei ardorem postea pollicitus est claves regni coelorum, et eidem ter amorem professo, commisit pascendas oves suas. Habet illud Evangelica pietas longe diversum ab ingenio mundano* (humano), si quem egregium thesaurum nacta est, non celat, aliis invidens. Nam multi non putant se possidere, quod habent cum multis commune, sed gestit suum bonum aliis esse commune.

41 Andreas tanta felicitate gestiens, quod ex indicio Ioannis, sed multo magis ex domestico Iesu colloquio certum comperisset, illum esse agnum illum coelestem, qui solus tolleret peccatum * (peccata) mundi, illum esse Filium Dei, reconciliatorem unicum humani generis, illum esse Christum a Prophetis promissum, et tot iam seculis exspectatum, ut primum nactus est Simonem Petrum, fratrem suum, cuius praesentiam in hoc magnopere desiderabat, ut illi, quem sciebat ingenti ardore exspectasse Christi adventum, tam certae cognitionis felicitatem communicaret: Invenimus, inquit, Messiam illum, quem redemtorem orbis Prophetae promiserant: Messias autem Syrorum lingua sonat Christum, hoc est, unctum, quod unctio Regum sit, ac Sacerdotum. Solus autem Christus unctus est a Deo: soli data est potestas omnis in coelo et in terra: solus est ille Sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedec, qui sui corporis hostia, generi mortalium universo reconciliavit Deum.

42 Simon laetus tam optabili nuntio, nec audisse contentus, gestit et ipse videre Iesum. Andreas iam Domini Iesu comitatem ac benignitatem expertus, illico adducit eum ad Iesum. Iesus autem intuitus Petrum, non solum faciem hominis contemplatus, in qua tamen relucebat pectoris sinceritas, sed animum potius columbina simplicitate praeditum et ob hanc aptum Evangelicae gratiae, delectatus sincero illius affectu, simul et patris nomen indicat, iam tum declarans sibi nihil occultum esse, simulque piam animi simplicitatem collaudat ex paterni nominis argumento: et ex commutati nominis aenigmate, praedicit olim in eo futuram invictae fidei soliditatem. Nam Iona columbam sonat, aut gratiam; Simeon *(Simon) obedientem sonat. Siquidem ab obedientia Mosaicae Legis gradus est ad Evangelicam fidem. Iesus igitur intuitus eum, et praesentem illius simplicitatem amat, et futuram firmitatem velut aenigmate subindicat, dicens: Tu es ille Simon, filium Ioannae *(Ionae),  tuo simul et paterno nomini respondens. Sed ubi fides ista robor collegerit, ut adversus omnia Satanae tentamenta possit inconcussa consistere, vocaberis Cephas, quod Graece sonat Petrum, Latine saxum. Atque hoc erat primum rudimentum Ecclesiae Christi: hoc erat Evangelicae Scholae primordium.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!