Daily Gospel Meditation (1/13/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Marci 2:13-17

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 2

Verses 13-17

13 Hoc insigni miraculo gesto Capernaum, quo pluribus prodesset, rursus commutavit locum, ac sese contulit ad Lacum. Non se subduxit hominum saluti, sed fugiens insanabiles Scribas, piorum hominum desiderium abitu suo provocavit. Siquidem ad Lacum quoque magna vis hominum confluebat: docens nos, omnibus relictis, Iesum esse sequendum quocunque se contulerit. Nusquam enim non servator est, sive urbes incolat, sive vicos et oppida peragret, sive versetur in desertis, sive conscendat montes, sive descendat in campestria, sive Lacus adeat. Videns itaque numerosam hominum multitudinem confluxisse, nec ignorans * (ignarus) quamobrem eo concurrisset, docebat illos in littore.

14 Quumque faceret iter in littore, praeteribat teloneum quoddam, in quo sedere solent, qui a praeternavigantibus vectigal exigunt. In eo vidit Matthaeum quendam, qui idem dictus est Levi, Alphaei filium; sedentem ad teloneum. Erat enim publicanus. Id hominum genus quanquam ubique populo est invisum, tamen apud Iudaeos peculiariter habebantur abominabiles. Redimunt enim iniqua summa munus a Principe, eoque fere, quo plus lucri faciant, inclementer extorquent ab omnibus,  odioseque negotium facessunt nautis ac viatoribus, quibus nonnunquam et aliunde satis est incommodi. Erant autem apud Iudaeos plurimi, qui negabant Iudaeos, populum Deo sacrum, pendere tributum oportere Caesari profano Principi, et idolorum cultori. Hinc factum est, ut publicanos, qui Caesaris negoitum ad quaestum usurarium agebant, vehementer exsecrarentur. Dominus autem, qui prius exprobraverat Scribis suam incredulitatem, obmurmurantibus miraculo, quum turba simplex Deum glorificaret, rursus ostendere * voluit (volens), nullos longius abesse a vera religione, quam qui sibi videbantur eximie religiosi, Matthaeum avocavit a teloneo, iussitque ut ipsum comitaretur. Ille subito mutatus, relicta sella quaestuaria, sequutus est pauperem Iesum, ut Evangelicis opibus ditesceret. Hoc factum non omnes perinde mirabantur, tamen erat multo prodigiosius eo, quod paulo ante demirati fuerant in sanato paralytico. Nam illud mihi cogita, quanta paralysi laboret, cuius animus affixus est studio pecuniae: nec obscurum est quam sint perplexae publicanorum rationes. Et tamen hic subito factus alius, mirabilius exsiliit a teloneo suo, et omnibus relictis sequutus est Iesum, quam paralyticus ille exsiliens e grabato suo, domum abiit. Pharisaeus audit Iesum multa disserentem, videt miracula patrantem, et diffidit ac obmurmurat. Publicanus, qui nihil tale audierat aut viderat, simplici dicto Iesu obtemperat.

15 Et ecce rursus occasio, qua magis illustretur et Pharisaeorum iniquitas, et Iesu benignitas. Matthaeus enim iam certus Iesu discipulus, quo pluribus illum commendaret, suique ordinis nuper sodales ad Evangelicum quaestum adduceret, rogare Dominum ausus est, ut domi ipsius vellet esse conviva. Obtemperavit vocanti. Matthaeus, rem magnam impetrasse se ratus, apparat convivium splendidum ac magnificum, quod multis esset suffecturum, videlicet discipulis, quos iam aliquot collegerat Dominus: ac praeter hos non paucis aliis, qui tum Iesum comitabantur, et ad convivium eunti fuerunt umbrae: multisque publicanis, ac peccatoribus etiam, quos ob pristinam notitiam ac familiaritatem eodem vocaverat Matthaeus, non erubescens, quales aliquando sodales habuisset, qui tum ad aliud sodalitium transisset: sperabat enim fore, ut quemadmodum ipse vocatus fuisset a Domino, itidem et plures, quos habuerat infamis quaestus ac vitiorum socios, Evangelicae Philosophiae, quae largitur opes coelestes, haberet condiscipulos. Hanc spem illi praebebat perspecta Iesu singularis in omnes clementia.

16 Decebat autem amplum esse convivium, quod Ecclesiae ex gentibus colligendae gerebat imaginem. Parca sunt enim et angusta Iudaeorum convivia, qui carnem Legis sequuntur, quum Spiritus sese latissime diffundat, omenque hominum genus recipiat. Libertatem amant omnes, clementia opus est omnibus. Iustitia paucorum est: hanc quum non haberent, sibi vindicabant Pharisaei. Qui quum conspicarentur Iesum cum publicanis et peccatoribus agentem convivium, quos ipsi veluti sancti, nec alloquio dignarentur, adeunt illius discipulos, rudes adhuc, et qui facile viderentur abduci posse a praeceptore, hos captant venenato susurro: Quamobrem, inquiunt, magister vester, quem vos deserto Ioanne ut sanctiorem sequimini, cum peccatoribus edit ac bibit, quum mensae communio summum sit familiaritatis indicium? An non legit quod scriptum est: Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris? An non cogitat, quod hac consuetudine addit animos peccatoribus, qui vitiati, fortasse resipiscerent?

17 Ad haec quum discipulis, adhuc rudibus, non esset in promtu quod responderent, sed tantum simplici fiducia pendebant a Domino, Iesus, quem nec voces calnculariae, nec cogitationes occultae Pharisaeorum latebant, pro discipulis respondit: Quid obmurmuratis Pharisaei, quod cum his, quos vos pro impiis et abominandis ducitis, agitem convivia potius, quam cum Sacerdotibus, Scribis et Pharisaeis? Laudantur medici, qui sani quum vocantur, adeunt aegrotos: et ego culpor quod eos adeam, qui morbum agnoscunt animi sui, et medicum desiderant? Qui prospera valetudine sunt, non expostulant cum medico, dicentes: Cur invisis illos et illos, nos non invisis? Etenim qui valent, nihil opus habent medicco: at medicorum ars his debet esse parata, qui male habent. Hi, qui morbum suum agnoscunt, gaudent adesse medicum. Vidistis enim paralytico mihi traditam esse potestatem tollendi peccata. Vos qui vobis videmini sani, vindicantes vobis iustitiam, non habetis quod expostuletis cum medico, si vos non adeat. Ideo missus sum in mundum, ut tollam peccata mundi. Quicunque morbum agnoscit, ac medici desiderat opem, huic non deero. Porro qui sibi videtur vacare culpa, si recte sentit, non eget ope nostra: sin laborat falsa persuasione, aut si sibi male conscius, tamen dissimulat morbum suum: hunc, quoniam insanabilis est, frustra adiret medicus. Quis enim curet invitum? Proinde iniuria reprehenditur medicus si id facit, quod profitetur ars: sed insignis est inhumanitas eorum, qui cum sani sint, medici praesentiam invident aegrotis. Nec hoc, quod facio vobis, qui Legis scientiam profitemini, novum videri debet. Sic enim legitis: Misericordiam volo potius, quam sacrificium. Haec Deus per Prophetam loquutus est, significans abolendam carnlem Legis iustitiam, quae constat abstinentia manifestorum flagitiorum, et observatione ceremoniarum. Qui non committit homicidium, qui non furatur, qui non moechatur, qui quiescit sabbatis, qui ieiunat statis diebus, qui lavat, qui sacrificat, iustus est apud homines. At Deus aliam iustitiam requirit, quae constat gratuita beneficentia in proximum, ignoscentia ac lenitate. Quantum vero absunt ab hac laude, qui non solum non opitulantur proximo suo, verum etiam invident et obstrepunt, si quis opem ferat egentibus. Talem autem vobis Deus promisit Messiam, non qui sacrificiis, phylacteriis, ieiuniis, ac prolixis precationibus superaret Pharisaeos, his rebus sese populo venditantes: sed qui beneficus in omnes, lux esset errantibus subservator oppressis, consolator afflictis, medicus contritis corde, quique eos, qui longe videbantur abesse a Deo, Deo iungeret: qui veo Deo videbantur esse proximi, hos declararet procul abesse a vera pietate. Hoc sermone Dominus Iesus simul et os obturavit Pharisaeis, et discipulos docuit, quales sese praestare deberent erga peccatores.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!