Erasmus's Paraphrase of the Gospel According to John Chapter 11
Verses 1-45
1 Ac mox offertur occasio, per quam maxime redderetur illustris Christi Patrisque gloria, simul et ad homicidium irritaretur Pharisaeorum malitia. Siquidem dum apud Iordanem commoratur Iesus, accidit ut in oppidulo Bethania morbo decumberet quidam nomine Lazarus. Haec erat patria simul et eius qui morbo tenebatur, et duarum sororum Mariae et Marthae.
2 Porro Maria erat illa, quae insigni amoris erga Iesum testimonio unxit (unxerat) caput illius in convivio accumbentis pretioso ungentuo, ac pedes, lachrymis irrigatos, capillis extersit (exterserat). Unde cum hac familia singularis quaedam amicitia intercedebat Domino Iesu.
3 Proinde quum Lazarus gravi morbo periclitaretur, sorores fretae familiaritate, quae fuerat ipsis cum Iesu, mittunt ad illum qui nuntient amici morbum, non dubitantes, quin pro sua mirifica in omnes humanitate, amico periclitanti succurreret: Ecce, inquiunt, ille quem amas, aegrotat. Satis enim putabant nuntiasse amanti, proinde nihil apprecantur.
4 Quibus respondit Iesus: Morbus iste non est capitalis, sed ideo permissus est accidere, ut per eius occasionem illustretur gloria Dei, et huius virtute depulso malo, mutua gloria glorificetur Filius Dei.
5 Amabat autem Iesus Martham ac Mariam, harumque fratrem Lazarum, et tamen hunc Iesus passus est in morbum, atque etiam in mortem incidere, ne nobis indignum videretur, si quando boni veraeque pietatis cultores, huius mundi calamitatibus affliguntur, Deo veluti dissimulante, vel quia sic expedit ipsis qui partiuntur, vel quia sic conducit ad illustrandam Dei gloriam: non quod Deus humanis malis procuret suam gloriam, sed quod mala, quae nobis iuxta conditionis humanae legem casu ve obveniunt, vel in nostram salutem, vel in suam gloriam, hominum causa vertere soleat. Non ignorabat morbum amici sui, etiam prius quam nuntiaretur, sed ad miraculi futuri magnitudinem discipulorum animos expediebat praeparari.
6 Postquam igitur renuntiatum est Iesu de morbo amici, non statim profectus est, sed eodem in loco biduum adhuc est commoratus, haud quidem negligens amici periculum, sed exspectans copiosius argumentum edendi miraculi, quo simul ipse paulo post moriturus, discipulorum adhuc imbecillium animos ad spem resurrectionis erigeret.
7 Discipulis autem metu tacentibus, quod nuper elapsus e manibus Iudaeorum, in deserto tutior esse videretur, Iesus ait illis: Eamus rursus in Iudaeam.
8 Audito nomine Iudaeae, discipuli memores, quam esset atrox Pharisaeorum in illum odium, et quoties sustulissent in illum lapides, quoties conati fuissent illi, manus iniicere, non solum Domino metuunt, verum etiam sibi. Nondum enim acceperant Spiritum Sanctum, et Iesum humano quodam affectu prosequebantur, ipsi quoque ob imbecillitatem a morte abhorrentes. Dehortantes igitur a repetenda Iudaea, dicunt: Domine, num excidit tibi, quod ante paucos dies illic Iudaei te lapidaturi fuerant, nisi te subduxisses? Et rursus eo proficisceris, manifesto periculo temet obiiciens?
9 Iesus autem aenigmate formidinem illorum consolatus est, significans nihil esse metuendum iis, qui Christo adhaerent, qui lux est mundi. Nox enim habet inanes formidines: dies nescit huiusmodi terrores: Nonne dies, inquit, habet horas duodecim? Non veniet nox ante tempus suum. Interim quisquis ambulaverit in die, non impingit: siquidem praestat hoc illi Sol conspectus, ut videat, vitetque offendicula.
10 Caeterum quisquid, sublato Sole, ambulat in nocte, impingit, eo quod luce careat. Ego sum lux mundi, meum ductum vos sequi par est, non praeire luci. Nolite metuere ante tempus. Quamdiu vobi sluceo, nihil est periculi. Veniet nox, quando a me semoti conturbabimini.
11 Hoc sermone Iesus, mitigata Apostolorum formidine, causam aperit profectionis: Lazarus, inquit, amicus noster dormit: abeo igitur, ut a somno illum excitem.
12 Discipuli metu perturbati, quum suspicarentur Iesum non de morte, sed de somno vulgari loqui, respondent: Domine, si dormit, non est cur eo te conferas: nam in aegrotis somnus esse solet rediturae sanitatis argumentum. Abhorrebant discipuli a repetenda Iudaea, et idcirco profectionis causas, quantum possunt, resecant.
13 Iesus autem paulatim praeparabat animos suorum ad miraculi futuri contemplationem. Nam primum ideo dormientem, quam mortuum maluerat dicere, ut iuxta sacrae Scripturae consuetudinem, ostenderet spem resurrectionis. Dormiunt enim verius, quam mortui sunt, qui revicturi quiescunt. Neque nostrum cuiquam tam facile est excitare dormientem, quam facile erat Domino ad vitam revocare mortuum.
14 Itaque discipulis non intelligentibus, quod de somno et expergefaciendo dixit, ut cognoscerent nihil rerum occultarum ipsum latere, apertiusait: Lazarus mortuus est, nec addidit, quod iam dictu magnificentius erat, de excitando. Nam id significatum esse maluit, quam explicatum: et praestare maluit, quam promittere, ubique nobis parans exemplum modestiae.
15 Quoniam autem responderat iis, qui morbum amici nuntiarant, non esse lethalem, sed in hoc accidisse, ut per eum illustraretur gloria Dei, ac Filii ipsius, simile quiddam indicat discipulis: faudeo, inquiens, quod illic non adfuerim, dum amicus aegrotat ac moritur: idque illic non adfuerim, dum amicus aegrotat ac mortiru: idque vestra causa, ut vestra fiducia, quam adhuc imbecillem video, confirmetur evidentiore miraculo. Etenim si me praesente convaluisset aegrotus, poterat casus videri, si recens defunctum, interpellantibus sororibus, excitassem: Pharisaei, qui nihil non calumniantur, causari poterant, stuporem fuisse, non mortem. Nam id accidit aliquoties in morbis nonnullis, ut corpora, multis horis consopita, reviviscant. Nunc quum mors sit certa, copiosius erit argumentum credulitatis. Eamus igitur ad illum. Non placebat discipulis profectio, propter metum Iudaeorum, qui penitus inhaerebat animis illorum, et tamen itineris causam piam et gravem refellere non poterant. Quanquam autem Iesus non ignarus, quid perturbaret animos discipulorum, metum etiam illorum hoc argumento lenierat, quod diceret se Bethaniam ire, non Hierosolymam: tamen imbecilles terrebat etiam loci formidati vicinia.
16 Sollicitis igitur ac moestis discipulis, nec audentibus tamen detrectare Domini iussum: Thomas, qui Graecis dicitur Didymus, Latine Geminus, caeteis imbecillior, ait ad condiscipulos: Eamus et nos, si ita certum est, ut moriamur cum illo: quandoquidem haec illi sedet sententia, sese suosque in manifestum vitae periculum adducere, cum liceat utrorumque incolumitati consulere.
17 Profectus est igitur cum discipulis suis Iesus in Bethaniam, ac reperit Lazarum, quatriduo iam sepultum.
18 Aberat autem Bethania ab Hierosolymis stadiis plus minus quindecim. Atque hinc discipulis illa formido, atque hinc etiam occasio, quae fecit ut miraculum plures haberet testes ac spectatores.
19 Siquidem ob loci viciniam complures eo confluxerant ex Hierosolymis, nimirum officii gratia, ut Mariam et Martham consolarentur de fratris decessu. Quod officii genus divitibus etiam honoris gratia praestari consucvit*.
20 Martha, quae sedulitate quadam obambulabat, ubi rescisset ex quopiam adventare Iesum, prodiit obviam illi: Maria domi se continebat.
21 Martha igitur ubi venisset in conspectum Iesu, nonnulla bona spe de fratre ad vitam revocando concepta, flebili voce dicit illi: Domine, nisi hinc abfuisses, frater meus non esset mortuus, nam facile morbum dicto depulisses.
22 Quanquam ne nunc quidem res est omnino extra spem: Scio enim, quod quicquid a Deo poposceris, nihil tibi sit negaturus, etiam si mortuo sepultoque vitam poposceris. Haec a Martha dicta sunt, nec desperante, nec prorsus tamen fidenti animo.
23 Iesus igitur ut illius fiduciam confirmaret, ait: Bono animo esto, reviviscet frater tuus.
24 Nec haec promissio satis erat animo Marthae, quae quod misere speraret fratrem revicturum, non potuit non timere. Verebatur autem, ne quemadmodum nuntiis respondens, morbum non esse capitalem, ambiguo responsio fefellerat, ita nunc quoque lateret aliquid in illius dictis, quod spem ipsius cluderet: Scio,inquit, quod revicturus sit frater meus, sed in novissimo die, cum resurgemus omnes. Nam hanc resurrectionem futuram credebant plerique Iudaei, praesertim qui factionis erant Pharisaicae.
25 Iesus igitur quo mulieris de se fiduciam et opinionem paulatim ad maiora provehat, seque declaret eum esse, qui non solum a Deo possit precibus impetrare vitam mortuo, quod et ab aliis sanctis viris factum legebatur, sed ipsum esse fontem simul et auctorem omnibus, vitae et datae, et reddendae: nec ullam mortem metuendam iis, qui fiduciam et spem in ipso collocassent, propterea, quod etiamsi mors accideret, nihil posset laedere fonti omnis vitae adhaerentem, Marthae respondit hunc in modum: Credis, Martha, quod precibus meis impetrare possim a Patre meo vitam mortuo fratri tuo? credis quod frater tuus revicturus sit cum caeteris in novissimo die? Verum, hoc quoque debes credere, qui resurgent in novissimo die, per me revicturos: nec quenquam omnino vivere, nisi dono meo: neque quenquam reviviscere, nisi per me: non solum iuxta mortem corporis, quae non magnopere formidanda est, sed iuxta mortem animae, quae maxime metuenda est. Et anima quae vivit, per me vivit: et quae reviviscit, per me reviviscit. Ego enim sum ipse resurrectionis et vitae fons.
25 Qui mihi per fidem adhaeserit, etiamsi corpore fuerit mortuus, tamen vivet. Nec hoc de fratre tuo tantum dictum accipe, sed quisquis omnino mortalium fiduciam habuerit in me, non morietur in aeternum, etiamsi corpus ad tempus exanime conquiescat. Martha, credis-ne quod dico?
27 Martha iam tota intenta fratri revicturo, non admodum apte respondit ad sermonem Iesu, sed tamen in genere professa est, quam magnifice de illo sentiret: Credo, inquit, Domine. Ego credo te esse Messiam illum Filium Dei vivi, qui promissus a Prophetis, ac multis iam seculis exspectatus veneris in mundum.
28 His dictis, Martha iussa redire domum, ac Mariam sororem accersere, iam luctu sedato, iam alacris ac plena bonae spei, relicto Iesu, domum properat, ac sororem e turba circumsedentium clam sevocat, eique clanculum rem laetam insusurrat in aurem: Magister, inquiens, adest, et accersit te.
29 Illa simul atque cognovit advenire Iesum, et sororem videret alacriorem, concepit et ipsa nonnihil bonae spei: tametsi iam sero videretur venire Iesus, quem ideo non interpellarant per nuntium saepius, quod satis esse iudicarent, si periculum amici nosset, caetera illius arbitrio permittentes. Maria itaque non tmere esse rata quod adveniret, absque mora surrexit, occursura priusquam ingrederetur domum. Sic enim expediebat ad miraculi propendi dispensationem.
30, 31 Expediebat enim adesse multos Pharisaeos, qui quanquam officii gratia visissent Mariam ob priviatam amicitiam, tamen oderant Iesum. Hi videlicet non comitati fuissent Mariam, si cognovissent illam obviam ire Iesu. Itaque Iudaei, qui Mariae aderant in aedibus consolantes eam, quum vidissent quod tanta cum celeritate surresxisset, et exire domum, comitati sunt illam euntem, suspicantes quod erumpente vi doloris, iret ad monumentum, atque ibi lachrymis satiaret animi moerorem. Maria itaque progressa, reperit Iesum nondum ingresssum oppidi moenia, sed eo in loco commorantem, ubi dudum occurrerat illi Martha. Illic enim Mariam, quam accersi iusserat, operiebatur, locum deligens edendo miraculo idoneum, quod illinc haud procul abesset monumentum, sicuti tum mos erat, iuxta vias publicas defunctorum monumenta ponere.
32 Huc ubi venisset Maria, simul atque Iesum conspicata est, ut erat luctus plena, accidens ad pedes Iesu, lachrymabili voce dixit idem quod dixerat soror: Domine, si in tempore hic adfuisses, frater meus non fuisset mortuus, et hoc miserabli luctu careremus.
33 Iesus autem videns Mariam totam in luctu esse, Iudaeos item, qui illam comitabantur, una flentes, non philosophatur cum ea, quemadmodum fecerat cum sorore Martha, cui semota turba fuerat colloquutus: neque quicquam pollicetur, quum iam locus ac tempus adesset re praestandi quod erat Marthae pollicitus, primum infremuit spiritu, ac semetipsum turbavit, videlicet humanae naturae veritatem prae se ferens, mox divinae virtutis indicium prolaturus. Non erant affectus fucati, quod animo inhorruit, quod turbatus est: sed hoc intererat, quod hos affectus in sese recepit, non ex infirmitate naturae, sed ex rationis arbitrio: nec eadem erat caeterorum flentium, ac Iesu turbati ratio. Illi humano quodam affectu mortem corporis deplorabant: Iesus magis indignabatur peccatis hominum, per quae tam multae perirent animae: turbabatur ob invincibilem Iudaeorum incredulitatem, qui corporis mortem flebant in amico, quum ipsi secundum animam aeternae morti essent obnoxii, nec deplorarent seipsos. Ab hac mort cupiebat Iesus omnes homines reviviscere, et indignabatur in multis perituram doctrinam, miracula, et mortem suam.
34 Postquam igitur horrore spiritus et animi turbatione, vultu oculis, totoque corporis habitu manifestum specimen dedisset humanae naturae, simul inteirm docens, non oportere huiusmodi affectibus succumbere, aut ab his, quae virtutis sunt, avocari, cohibita animi turbatione, dixit: Ubi posuisti eum? non quod ignoraret, sed ut a miraculo secluderet omnem suspicionem fuci. Respondent cognati: Domine, veni et vide.
35 Ea vox arguebat monumentum non procul abesse, iamque velut ad sepulchrum commonstratum, renovato dolore lachrymatus est Iesus. Fremitus ac turbatio praecesserat, indicium doloris in animum irrumpentis. Lachrymae iam animi vulnerati victique veluti sanguis est: sed haec lachrymae non ab animo victo proficiscuntur. Non enim Lazaro mortuo impendebantur, sed nobis, ut illum crederemus verum hominem fuisse: simulque disceremus, quam miseranda, quam deploranda sit mors animae, quam tamen homines perinde nec horrent, nec deplorant.
36 Iudaei vero credentes Iesum non ob aliud sic affici, quam ob mortem amici, qui cum habuerat consuetudinem: Ecce, inquiunt, quam unice dilexit Lazarum, quem sic flet mortuum, quum illi tamen sanguine iunctus non sit.
37 Erant autem qui hoc quoque verterent in calumniam, quod lachrymis testaretur amorem non vulgarem erga Lazarum, dicentes: Nonne hic nuper aperuit oculos caeci mendici, qui cum nihil erat illi familiaritatis? Cur igitur non effecit, ne tantus amicus moreretur? Si noluit, cur nunc lachrymis testatur intempestivum amorem? Si non potuit id quod facilius est, quomodo praestitit id quod est difficilius? Aegrotum saepenumero Medicus in vita retinet: caeco nato nullus unquam aperuit oculos.
38 Iesus autem iam vicinus monumento, quo plane doceret horrendum esse statum hominis, iam in peccatis inveterati, quantaque poenitudine, quot lachrymis sit opus, ut per Dei misericordiam resipiscat ad vitam innocentiae, rursus infremuit, ac semetipsum turbavit: in se videlicet exprimens imaginem rei, quam in nobis oportet exhibere, si velimus a malis, quibus diu assuevimus, resipiscere. Iam itaque ventum est ad monumentum. Erat autem spelunca, cuius os saxo imposito erat occlusum, et hoc ad miraculi fidem, ac praestigii suspicionem exludendam faciebat.
39 Quae quo certior etiam redderetur, si res non ipsius aut discipulorum, sed cognatorum manibus perageretur, in quos non cadebat ulla praestigii suspicio, Iesus ad cognatos conversus: Tollite, inquit, lapidem. Augebat miraculi certitudinem, et Marthae sororis defuncti simplicitas. Iam enim oblita quid illi pollicitus esset Iesus, ex lachrymis ac moerore Iesu redierat in pristinum affectum, ac pene diffidentiam quandam imbiberat. Verebatur autem, ne sublato lapide, foetor cadaveris offenderet nares circumstantium: non animadvertens, quod qui in resurrectione suscitaturus sit omnium corpora, iam tot seculis in cinerem redacta, posset et recens putrefactum cadaver excitare: Domine, inquit, iam foetet. Hic enim est quartus dies, quod mortuus est.
40 Ieus ergo mulieris vacillantis fidem obiurgatiuncula suscitat: An excidit, inquiens, quod tibi modo dixi: Si credideris, futurum ut per fratris tui mortem illustraretur gloria Dei?
41 Cunctis igitur ad novae rei miraculum suspensis, iussu Domini Iesu submotus est lapis. Moxque suspensis omnium animis atque oculis, Dominus Iesus suspiciens in coelum, ut nos doceret, quicquid magnificum geritur a nobis ad Deum auctorem oportere referri, simulque declararet circumstantibus, se divina virtute facere, quicquid faceret, dixit: Pater, ago tibi gratias, quod audieris votum meum: non quod hoc mihi novum sit, aut temporarium.
42 Novi enim quod quum eadem sit voluntas tua meaque, nunquam non audis, si quid abs te peto. Nec enim ego quicquam volo, quod tu nolis, sed ob turbam circumstantem hac utor oratione, ut conspecto miraculo, credant me ex tua voluntate facere, quicquid in terris facio: quodque sum abs te missus in mundum, ut illustrem apud homines gloriam tui nominis.
43 Haec eloquutus Patri, magna voce nominatim inclamans, mortuum evocat: Lazare, prodi foras. Poterat et solo nutu perficere, ut revixisset ac prodisset sepultus: Sed magna vox, magnae virtutis indicium est, qua peccatrix anima, quae procul abest a conspectu Dei, sepulta in tenebris criminum, et putrefacta flagitiorum inquinamentis, reviviscat, et in lucem veritatis prodeat.
44 Nec mora, statim ad vocem inclamantis prodiit sub omnium oculos, qui fuerat mortuus ac sepultus. Prodiit autem corpore quidem sano, sed cum toto onratu sepulchrali: quo magis agnoscerent omnes, hunc ipsum esse, quem ante triduum ipsi tali cultu sepelierant. Erant enim iuxta funerum consuetudinem pedes illi vincti institis, et manus sepulchralibus vinculis colligatae, tum facies erat obvincta sudario. iam hoc ipsum mirum, non paulatim palpitasse defunctum, et vitae redeuntis praebuisse specimen, quemadmodum fere solet accidere in aliis, quos a sanctis viris excitatos legimus: sed subito ad vocis iussum revixit quatriduo mortuus, et quod accessit miraculo, vinctus et obligatus repente prodit ex altissimis speluncae latebris. Tum Iesus, ne quid deesset ad plenissimam miraculi fidem, ait amicis: Solvite illum et sinite abire, ut motus et alacer incessus ostenderet hominem etiam valere, non solum vivere. Poterat efficere Iesus, ut vincula suapte sponte solverentur. Sed dum omnia suo ministerio peragunt, omnibus argumentis et fuci suspicionem excludunt, et miraculi certitudinem confirmant. Sorores per alios morbum fratris absenti Iesu renunciant. Absente Iesu mortuus est, sepultus est, servatus est usque ad foetorem. Solenni multorum frequentia fletur. Sorores ipsae mortem renuntiant: comite turba commonstratur sepulchrum: alienis manibus submovetur saxum: aliensi manibus solvitur, qui prodierat. Hic nihil relictum est incredulis, quod possent causari. Nec Iesus, tam insigni miraculo edito, verbum ullum de se magnificum proloquitur. Non exprobrat turbae, quod frequenter miracula sua soleant calumniari: non exigit gratiam a Lazaro, aut sororibus.
45 Proinde multi, qui venerant officii gratia ad Martham ac Mariam Lazari sorores, conspecto tam insigni prodigio, crediderunt illum esse Messiam, adhaerentes illius doctrinae, cuius tam efficacem virtutem coram spectaverant.