Erasmus's Paraphrase of the Gospel According to John Chapter 7
Verses 1-2
1 Caeterum ubi Dominus Iesus huiusmodi sermonibus coelestia quaedam, et homine maiora sonantibus, editisque miraculis sibi magnam conflasset invidiam apud suos, quibus hoc erat contemtior, quod domestice quoque notus esset: exacerbabat autem invidiam domus ac parentum humilitas, versatus est in Galilaea. Non enim illi iam tutum erat in Iudaea vivere, quod eius regionis homines iam dudum vitae illius molirentur insidias, non quod mortem metueret Iesus, aut illi non fuerit in manu, quoties visum fuisset, e mediis insidiis elabi: sed hominis personam gerens, discipulis suis imaginem quandam futurorum obiecit, quibus eventurum erat, ut ob Iudaicae gentis malitiosam incredulitatem ad Gentes demigrare cogerentur.
2 Instabat autem dies Iudaeis cumprimis festus ac religiosus, quem Graeci Scenopegiam appellant, ob memoriam priscorum Patriarcharum, qui vitam agebant in tabernaculis, subinde mutantes sedem, typo quodam iam tum adumbrantes, qualem oporteat esse vitam eorum qui profiteantur Evangelicam doctrinam.
Verse 10
10 Posteaquam autem abissent fratres eius ad diem festum, tum profectus est et ipse: ut satis esset perspicuum, se non tam metu Iudaeorum abstinuisse a conventu solenni, quam ut fugeret comitatum suorum cognatorum, quos adhuc carnales nolebat Evangelico negotio admisceri. Venit autem Hierosolymam, non ostentans sese, sed veluti furtim et occulte, videlicet magis irritaturus exspectationem sui, et maiore fructu, suo tempore proditurus in publicum. Noverat enim animos Pharisaeorum, quod iampridem hoc agerent clanculariis consiliis, ut in die festo per occasionem illi manus iniicerent.
Verses 25-30
25 Haec atque huiusmodi multa, quum a Domino Iesu tam mansuete dicerentur, ut animum quamlibet ferocem lenire possent, tam vera, ut a nemine, quamvis impudenti possent refelli, obticescunt quidem Pharisaei, sed nihilo secius persistunt in sua malitia: nihilo mitiora prementes animis suis, quod apud multitudinem ausus esset sic a se crimen violati Sabbati refellere, ut in ipsos crimen longe gravius regereret. Tam arrogans erat Pharisaeorum supercilium, ut hoc quoque vellent auctoritati suae tribui, ut innoxius accusatus, veritatis causam desereret potius, quam aliquid ipsorum apud populum detereretur auctoritati: et Dei gloria taceretur, ne quid ipsorum gloriae decederet. Et invenit hoc hominum genus in populo multos, qui mallent horum perversae ambitioni servire, quam divinae obtemperare voluntati. Quidam enim Hierosolymitae dicebant: Nonne hic est, cui Pharisae et Scribae machinantur mortem, ut qui modo creditus est horum metu latitare, nec prodire ad diem festum?
26 Ecce palam in Templo ac libere loquitur illis in os, nec illi respondent quicquam. Quid sibi vult illorum silentium? An principes persuasi sunt hunc esse Messiam, et nunc silentio confitentur, quod prius oppugnabant?
27 Atqui non est verisimile, principes hoc sentire: siquidem omnes novimus, unde hic profectus sit. Non sunt ignoti parentes, humiles et idiotae: non est ignota patria, non fratres, reliquique cognati. Caeterum Messias ubi venerit, ita venturus est, ut nemo sciat unde prodierit. Iesus autem videns tantam illorum caecitatem, ut quum prophetia praedixisset e Bethlehem venturum Messiam, ubi natus erat Iesus, reliquaque prophetiarum in eum signa competerent, tamen excaecati malitia, ob hoc ipsum se negant eum scire, quod scirent: et ideo mentiuntur Christum ita venturum, ut nemo sciat unde veniat, ne cogantur eum agnoscere.
28 Iesus, cuius conscientiam nulla latent hominum secreta, ut hanc multitudinis primorum affectibus corruptae inscitiam coargueret, quae hoc sponte nesciret, quod scire poterat, nisi mala mens obstitisset iudicio, voce iam clariore, ut non solum a propinquis, verum etiam a toto populo possit exaudiri, qui in Templo versabatur (nam is locus potissimum congruit praedicandae gloriae Dei) palam docere coepit, qui esset, et a quo missus esset: nec a quoquam ignorari posse, nisi qui aut sponte mallet inscius esse, aut id, quod sciret, ob animi malitiam nollet profiteri: nos interim suo facto admonens, ut nonnunquam cedendum est hominum malitiae, ne magis irritata peccet atrociora, graviusque Dei iudicium in se provocet: ita posteaquam nihil non tentatum est, quod ad illos corrigendos pertinet, veluti deploratos suo morbo relinquendos esse: nec propter illorum obstinatam impietatem, celandam esse Dei gloriam, ac proximi salutem negligendam: Si ideo, inquit, non videor vobis ille Messias, quem ex Prophetarum oraculis exspectatis, quod sciatis unde venerim, hoc ipsum vos docere poterat me esse illum, qui sic venerim, et ex eo loco sim ortus, unde Prophetae Messiam venturum praedixerunt. Audistis Ioannis de me testimonium, videtis miracula, auditis me veritati perhibentem testimonium, nulli rei studentem, nisi gloriae Dei, et vestrae saluti. Itaque non potestis me nescire, nisi sponte quod scitis, nescire malitis. Et quo modo dicitis ita venturum Messiam, ut nemo sciat unde veniat, quum Prophetae et genus et patriam illius designent? Haec vobis non ignota poterant ad prophetiae intelligentiam proficere: quanquam magis refert illud scire, unde missus sim, quam unde prognatus. Ne id quidem vos latere poterat, si puris ac sinceris oculis me consideraretis. Nec enim e mundo profectus modo sum, quemadmodum vos calumniamini, sed ab eo qui me misit in mundum, ut resipiscat et servetur. Sum enim ab eo missus, qui vobis est incognitus, quod neque conspiciatur oculis corporeis, nec auribus audiatur, nec ullo sensu percipiatur humano: sed in hoc missus ab illo sum, ut per me disceretis et illum, quatenus ab homine cognosci potest. Quanquam nec hunc aliquo modo scire potestis, nisi pietate promereri studeatis, ut ipse sui notitiam vobis impartiat. Nesciunt enim illum, qui non obtemperant illius voluntati. Non enim satis est verbis Deum nosse, si factis illum negetis. Si vere Patrem nosse vultis, a Filio discatis oportet.
29 Ego solus vere novi eum, quoniam ab ipso profectus sum, et apud illum fui priusquam venirem in mundum: et ab illo missus sum in mundum, ut per me discatis illum, et salvi sitis vestra credulitate. Nec enim a meipso veni, quemadmodum alii faciunt, suae studentes gloriae potius quam Dei: sua docentes commenta, non doctrinam Dei. Nam verus est is, qui me misit: et quoniam quicquid loquor, ex illo loquor, veri sunt et sermones mei.
30 His verbis irritati primores, magis etiam fremebant animis, quod tantum auctoritatis sibi vindicaret apud populum, et ipsos palam impiae perversitatis argueret. Gestiebant illi manus iniicere. Iam enim ira in rabiem versa, non morabatur lentum illud consilium, quo decreverant eum clanculum e medio tollere. Quum autem adesset promta voluntas impii maleficii, nemo tamen id temporis iniecit illi manum, ita volente Christo: quia nondum venerat tempus a Patre praescriptum, quo sua morte mundo salutem pararet. Quemadmodum enim volens mortuus est, ita non nisi volens apprehendi potuit. In manu illi erat animos hominum cohibere, quamlibet ferocientes: nec ulla potestas hominum valere potuisset adversus illum, nisi sic visum fuisset illius immensae erga homines caritati, pro mundi salute crucifigi.