Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to John Chapter 5
Verses 17-30
17 Iesus autem ut ostenderet se Sabbati Dominum esse, non servum: auctorem, non subditum, simulque declararet Iudaeorum calumniam, quam impingebant Filio, ex Patris auctoritate facienti quae faciebat, ad ipsum Patrem recidere, his verbis retundere conatus est Iudaeorum calumniam: Pater, inquit, meus coelestis, cuius vos videri vultis religiosi cultores, quique vobis Sabbati fuit auctor, quum orbe sex diebus condito, septimo requievisset ab opere, non ita se obligavit otio, quin quoties visum est, possit quae velit operari. Nam cum illius Sabbatum adhuc duret, non cessat tamen ab opere, quo gubernat omnia quae condidit, quo subinde res alias ex aliis progenerat, quo collapa restituit. Quemadmodum igitur ille ob religionem Sabbati, quo dicitur ab opificio mundi conquievisse, non desinit quotidie benefacere mortalibus ac rebus creatis omnibus: ita ego, qui Filius illius sum, ab eo et potestatem, et exemplum habens operandi quae faciunt ad generis humani salutem, non impedior religione Sabbati, quo minus ea perficiam, quae Pater mandavit. Quod si me damnatis ob Sabbatum violatum, eadem opera damnatis et Patrem meum, qui mihi et exemplum est, et auctor haec agendi. Quod si illum absolvitis, et glorificatis ob salutem homini deplorato restitutam, cur mihi Sabbati violati crimen impingitis, ac non potius agnoscitis virtutem, Sabbati religione mairoem? Ego vitam misero restitui, vos mihi ob tantum beneficium mortem machinamini.
18 His tam sacris Iesu sermonibus tantum abest, ut Iudaeorum furor factus sit mitior, ut magis etiam exacerbati, tumultuarentur adversus illum, captantes occidendi occasionem: propterea quod iam non solum violaret Sabbatum, sed et Deum sibi veluti proprium patrem usurpabat, semet illi aequans in operibus, et auctoritate faciendi quae vellet.
19 Dominus autem Iesus intellecta malitia illorum, pergit illos, clarius exposita potestate, quam a Deo patre accepisset, deterrere ab impia crudelitate: sic sermonem suum temperans, ut nunc sublimia quaedam loqueretur, divinam naturam insinuans, quam habebat cum Patre communem: nunc humiliora quaedam admiscens, quae naturam humanam testarentur: ut si illos non pelliceret ad amorem hominis affinitas, certe divinae virtutis sublimitas cohiberet ab impia temeritate. Sic autem vindicat sibi consortium potestatis cum Patre, ut illi tamen cedat auctoritatem. Locutus est autem hunc in modum: Miramini quod operandi societatem mihi vindicavi cum Patre. Illud etiam atque etiam affirmo vobis, Filius, qui totus a Patre pendet, non potest quicquam ex se facere, cum ex se non sit, sed quod vidert Patrem facientem, idem et ipse facit. Est quidem voluntas ac potestas eadem, sed penes Patrem est auctoritas, unde proficiscitur in Filium quicquid est, aut potest Filius. Quicquid igitur fecerit Pater, haec eadem pariter operatur et Filius, ob aequalitatem communicatae per nativitatem potestatis. Inter homines saepe degenerant a parentibus filii: nec eadem semper est patris ac filii voluntas, nec eadem facultas. Secus hic res habet.
20 Pater enim unice diligit Filium, suique simillimum genuit, paremque potestatem operandi transfudit in illum, omniaque demonstrat Filio facienda, quae facit ipse. Exemplar ab illo proficiscitur, caeterum operatio communis est utriusque. Condidit ille mundum, et idem mundum etiam Sabbatis moderatur. Condidit hominem, idem etiam Sabbatis servat hominem. Quisquis igitur calumniatur opera Filii, Patrem afficit contumelia. Haec, quae videtis me facientem Sabbatis, auctore Patre, ac Patre praescribente, facio. Quod si mirandum videtur, atque humanis viribus maius, dicto restituere sanitatem paralytico: Pater, ad cuius praescriptum Filius facit omnia quae facit, declarabit quod suo Filio his etiam maiora demonstravit * (demonstrarit) opera, quo magis etiam miremini.
21 Nam longe potentius est excitare mortuos ad vitam, quam aegroto restituere sanitatem. Et hanc quoque potestatem Pater tradidit Filio. Tradidit autem perpetuam ac propriam, ut quemadmodum Pater solo nutu suscitat mortuos, et ad vitam revocat: sic et Filius eadem potestate, quos vult, ad vitam revocet. Quicquid enim agit Pater, per Filium agit: quicquid agit Filius, ex voluntate Patris agit.
22 Eadem autem est Patris, Filiique voluntas, quemadmodum est eadem et potestas. Summa praecipuaque Dei auctoritas est, iudicare mundum: Rex enim est, ac Dominus universorum. Et tamen hanc quoque totam potestatem impartivit Filio, cui tradidit omne ius iudicandi, quicquid in coelo est, quicquid in terra, quicquid subter terram. Quemadmodum Pater omnia condidit per Filium, omnia moderatur per Filium, omnia restituit per Filium: ita nihil iudicat, nisi per Filium, ut uterque alterum illustret ac decoret.
23 Pater innotescit per Filium, per quem operatur: Filius vicissim Patris maiestatem declarat, unde habet quicquid operatur, ut utroque per alterum cognito, omnes honorificent Filium, quemadmodum honorificant Patrem. Par est enim esse consortium honoris, inter quos est consortium potestatis, ac voluntatis. Nolite putare, quod Patrem habeatis vobis propitium, si sitis a Filio alieni. Quisquis honorat Patrem in Filio operantem, idem honorat et Filium ex Patre operantem: quisquis autem non honorat Filium Patri carissimum ac simillimum, idem nec Patrem honorat, qui in hoc misit Filium, ut per illum honorificetur. Nihil enim inter illos commune non est, sive quid est honoris, sive quid est ignominiae.
24 Qui Filio diffidit, diffidit et Patri, a quo missus est in mundum, et cuius voluntate ac praescripto facit, quicquid facit, ac per quem mundo Pater loquitur. Quemadmodum non mediocre praemium erit credenti, ita non levis erit poena diffidenti. Illud enim pro certo dico vobis, quisquis audit sermonem meum, et credit ei qui me misit, et per me loquitur, iam habet vitam aeternam. Quisquis enim iustificatus est a peccatis, et per iustitiam vivit Deo, Deum habet, et vitam aeternam habet: nec huic metuenda erit damnatio mortis aeternae, quae manet incredulos, imo quae iam habet incredulos: sed abolutus a pristinis flagitiis, per fidem demigrat a morte ad vitam, quam corpus exanimum vitae restituere. Sed utriusque rei potestatem Pater dedit Filio.
25 Hoc habete pro certissimo, quod instat tempus, imo iam adest, quo mortui quoque audituri sunt vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent. Exciti sunim velut a somno prodibunt e sepulchris, ac mirantibus vobis declarabunt sese vere vivere. Sic reviviscunt et animae mortuae, si vocem audierint Filii Dei. Non audit autem, qui diffidens audit. Olim reviviscent et omnium corpora defuncta ad vocem Filii Dei: nunc in paucis ad vitam revocandis edito specimine futurae resurrectionis, id quod maius est agitur, ut ad eiusdem vocem reviviscant animae. Ut nihil est vita pretiosius: ita nihil est divinius, quam dare vitam, aut reddere.
26, 27 Non est quod diffidat quisquam potestati Filii, si fidit potestati Patris. Nemini dubium est, quin Deus fons sit omnis vitae, unde fluit omnibus ut vivant, sive in coelis, sive in terris. Sed quemadmodum Pater habet vitam in semetipso, ut eam, quibus velit, impartiat, aut restituat: ita dedit et Filio, ut in sese totius vitae fontem habeat, simulque tradidit illi ius iudicandi vivos et mortuos. Huius enim sententia inevitabili, qui paruerint ipsius doctrinae, transferentur in vitam aeternam: contra, qui parere noluerint, addicentur aeternis suppliciis.
28 Tantam potestatem esse traditam homini, nolite mirari, quum idem sit Filius Dei. Hoc traditum est illi, quod semper habuit cum Patre commune. Interim date operam, ut per credulitatem digni sitis vita. Siquidem venturum est tempus, ut omnes, qui mortui sunt et sepulti, audiant omnipotentem vocem Filii Dei, atque illico reviviscent corpora: et qui mortui fuerunt, et humo conditi, prodibunt e latebris terrae, sortituri credulitatis, aut incredulitatis diversa praemia.
29 Nam qui hic bona fecerunt, tum reviviscent ad vitae immortalis haereditatem: rursum, qui mala patrarunt, reviviscent ad aeterna mortis supplicia. Fons autem malorum omnium est incredulitats, quemadmodum fons bonorum omnium est fides.
30 Nec est quod quisquam calumnietur Filii iudicium velut iniquum. Si Patrisiudicium iniquum esse non potest, nec Filii iudicium, quod idem est cum Patris iudicio, potest iniquum esse. Nec enim aliud iudicat Filius, quam quod praescripsit Pater. Qui metuit Patris iudicium, metuere debet et Filii iudicium. Non ego possum a meipso facere quicquam. Sicut a Patre audio, ita iudico, eoque iustum est iudicium meum: quia non est mihi alia voluntas, quam quae est Patris, ut aliquo pacto corrupta voluntas corruptum pariat iudicium.