Daily Gospel Meditation (3/12/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Ioannis 5:1-16

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According John Chapter 5

Verses 1-16

1 His reerum initiis iactis apud Samaritanos et Galilaeos, Iesus rursum se confert Hierosolymam, idque sub diem festum Pentecostes, nimirum ob populi frequentiam pluribus declaraturus suam auctoritatem, et Pharisaeis falsa sanctimoniae scientiaeque persuasione turgentibus exprobraturus suam incredulitatem, qui tanto intervallo a Samaritanis et Ethnicis superarentur.

2 Erat autem Hierosolymis piscina, sive lacus quidam, quae Graecis dicitur probatica, nimirum a pecudibus, quod illic Sacerdotes hostias immolandas abluere soleant: et ab eodem arguemtno Hebraeis dicitur Bethesda, quasi dicas domum pecualem. Lacus hic habet imminentes sibi quinque Porticus.

3 In his decumbebat magna vis hominum, variis corporum morbis laborantium: praeterea caecorum, claudorum, mancorum vis ingens, qui motum aquae exspectarent.

4 Nam statis temporibus Angelus Domini descendebat in piscinam, simulque movebatur aqua. Porro posta aquam ab Angelo Motam, qui primus descendisset in piscinam, is liberabatur a morbo, seu corporis vitio, quocunque teneretur. Atque haec iam tum erat imago baptismi, quo sordes morbique animarum, quamlibet capitales, semel abluuntur, quoties ad elementum aquae, baptizantis opera, et divina vis coelitus accesserit.

5 Nec dubium est, quin hac occasione tum temporis ingens hominum frequentia in eo loco versaretur, vel eorum qui ad spectaculum convenerant: vel eorum, qui curam agebant aegrotorum in quinque Porticibus decumbentium. Ex his omnibus Iesus, quo miraculum esset insignius, unum elegit omnium maxime deploratum, ut qui morbo periculoso, peneque immedicabili, deinde vetustissimo teneretur: postremo qui maxime desideraret alienum subsidium: et adeo tenuis erat aegrotus, ut neminem parare posset, a quo tempestive deferretur in aquam. Nec ex ea turba sanabatur quisquam, praeter unum, cui contigisset primum in aquam descendere. Huius calamitas ad miraculi magnitudinem erat profectura, et eiusdem fides conducebat ad exemplum. Siquidem triginta [[duodequadraginta]]* iam annos rem habebat cum paralysi, ut nos doceret, nullum esse morbum animi tam capitalem, tamque inveteratum, quem non facile tollat baptismus, et fides in Iesum.

6 Hunc igitur omnibus deploratum paralyticum cum misericordissimus ille Iesus conspicatus esset, solutis morbo membris iacentem, et cognovisset malum hoc esse deploratius, quod iam triginta [[duodequadraginta]]*totos annos detinuisset miserum, misericordia tactus, dixit illi: Vis ne salvus fieri? videlicet fidem hominis ac tolerantiam circumstantibus volens ostendere, praeterea vim morbi omnibus conspicuam facere, simulque subindicans neminem ab animi vitiis sanari posse, nisi morbum suum oderit, et salutis desiderio teneatur.

7 Neque enim dubium erat, quin ille cuperet sanitatem, qui tot annis obsederat piscinam pertinaci spe salutis, nec toties frustratus spem abiecerat. Paralyticus itaque non respondebat ad id, quod rogarat Iesus, et tamen aliquid bonae spei ex illius tam alacri interrogatione concipiens, ostendit sibi no ndeesse voluntatem, nec se diffidere ob morbi magnitudinem ac vetustatem, quin delatus in piscinam, posset sanari, sed ait sibi deesse hominis baiuli opem, per quem mature deportaretur in piscinam, simul atque moveretur aqua. Nam ubi sensissent alii moveri piscinam, pro se quemque properare, ut primus ingressus salutis beneficium solus auferret: ipsum vero morbo tardum, ac baiulo destitutum, frustra iam prorepere in lacum, quum alius prior descendisset. Haec autem paralytici verba eo tendebant, ut verecunde rogaret Iesum, uti ipse, qui validus erat, ac, ut videbatur ex compellatione, misericors, quum tempus esset, sese deferret in piscinam. Id quidem non audebat palam ab eo petere, tamen exposita necessitate subindicabat, quid obstaret ad salutem. Nec enim noverat aegrotus Iesum.

8 Iesus autem delectatus hominis tolerantia, qui quod plerique calamitosi solent, non vociferaretur, non devoveret seipsum, non exsecraretur diem, in qua natus esset, nec offensus interrogatione Iesu, an vellet sanus fieri, clamaret sese ab eo haberi ludibrio: simulque commotus Dominus tam pertinaci spe salutis adipiscendae: denique volens ostendere, et eos qui motu piscinae sanabantur, sua virtute sanari: sibique in promtu esse, solo nutu omnes et corporum et animorum morbos posse tollere, dixit illi: Surge, tolle grabbatum tuum et ambula.

9 Simulque cum dicto sanatus est homo, ut non solum liber esset a morbo alioqui languidus et imbecillis, quemadmodum solent qui Medicorum arte sanantur, sed ut absque hominis adminiculo subrigeret sese in pedes, lectulum suum in humeros sustolleret, atque ita robustus lecti sui baiulus ambularet, ac diuturni morbi monumentum cunctis videntibus domum referret.

10 Erat autem Sabbatum cum haec faceret paralyticus, atque inde calumniae seminarium Pharisaeis qui quae Legis erant carnalia, et non nisi ad tempus data, superstitiose tuebantur, neglectis iis, quae erant praecipua, ac perpetuo duratura. Sabbatorum otium violasse, nefarium erat apud illos: proximum fraudasse Sabbato, nullius erat momenti. Sabbato sustulisse grabbatum, impium videri volebant: invidere misero sanitatem, culpta non erat. Noverant paralyticum, sciebant multis annis decubuisse: constabat eum iam esse validum, nec ulla morbi vestigia prae se ferentem. Ex tanto miraculo et glorificare Deum debuerant, et sanato gratulari, nisi vere impii fuissent erga Deum, et invidi erga proximum. Adoriuntur igitur eum, qui sustulerat grabbatum, et obiurgant perverse religiosi: Sabbati dies est, inquiunt, cui debetur otium. Non est fas tibi tollere grabbatum tuum.

11 Ile non dissimulans beneficium acceptum, et Iesu auctoritate criminis invidiam a se depellens, significans eum, qui rem tantam verbo praestare potuerit, homine simul et Sabbato maiorem videri, respondit calumniantibus Iudaeis: Is, qui me simplici verbo sanum fecit, iussit ut grabbato sublato ambularem.

12 Hoc audito, cum iam ob miraculum credere debuerint, non solum invidebant sanato, verum etiam restitutae sanitatis auctori moliuntur insidias: Quis est, inquiunt, iste homo, qui dixit tibi, tolle grabbatum tuum et ambula? Volebant enim violati Sabbati crimen in eum impingere, quod et alias non semel fecerunt.

13 Caeterum is, qui sanatus fuerat, non noverat de nomine Iesum, de facie tantum nosse poterat: sed tum quidem commonstrare non poterat, quod Iesus loquutus paralytico, statim subduxit sese a turba: partim ne sua praesentia magis irritaret Iudaeorum invidiam, partim ut ipso absente, miraculum maiore cum fide cognosceretur ex eo, qui sanitatis beneficium senserat.

14 Porro iam cognito compertoque miraculo, Iesus auctorem quoque cognitum esse volens, cum obvium habuisset eum, cui tribuerat beneficium sanitatis, ait illi: Ecce sanitatem es consequutus, depulso morbo corporis, qui tibi natus erat ex animi morbo, utrumque sustuli malum. Tu cave posthac ne recidens in pristina epccata, gravius aliquod malum tibi accersas.

15 Itaque posteaquam cognoverat is, cui contigerat sanitas, eundem esse, qui prius iusserat tolli grabbatum, et qui nunc testatus se esse sanitatis auctorem, admoneret, ne peccatis iteratis recideret in morbum aliquem graviorem, eique nomen esse Iesum: abiit ad Iudaeos calumniatores, et indicavit Iesum esse, cui deberet suam sanitatem, existimans illud multorum interesse, ut omnibus notus esset, qui verbo posset sic mederi morbo deplorato.

16 Atque hic quoque se prodit Iudaeorum exitio digna perversitas. Etenim cum Samaritani Iesum ad mulierculae testimonium honorifice excepissent: cum Galilaei, inter Iudaeos ob ignobilitatem et Legis imperitiam vulgo male audientes, Christo credidissent: cum Regulus Ethnicus ob unicum miraculum cum tota familia Iesum mundi servatorem esset professus: Hierosolymitae, et urbis nobilitate, et Templi religione tumentes, et exacta Legis peritia sese venditantes, Iesu struunt calumniam adeo destinata malitia, ut quum sanitatis beneficium evidentius esset, quam ut negari posset, esset et sanctius, quam ut reprehendi posset, (quid enim sanctius, quam homini calamitoso gratis dare salutem corporis?) illud impingant Christo, quod neglecto Sabbato iussisset tolli grabbatum: quasi homo conditus esset ob Sabbatum, ac non potius Sabbatum hominis causa repertum: aut quasi non oporteat Legis ceremonias ubique cedere praeceptis et officii sanctioribus. Quanta autem caecitas, indignari Iesu, quod hominem miserandum sanasset Sabbato, cum ipsi, qui sibi videbantur Legis tenacissimi, non vererentur asino in puteum delapso succurrere die Sabbati? In homine sublevato calumniantur offensum Deum, sine cuius auxilio non poterat homo sanari, in asino sublevato non existimant violari Sabbati religionem. Haec est praepostera religio Iudaeorum, speciem religionis amplectentium, et ob id verae religionis caput subvertentium, mordicus tenentium Legis umbras, et eum cuius gratia Lex erat scripta, obstinatis animis persequentium. Non enim solum calumniabantur Iesum, verum etiam persequebantur, non ob aliud, nisi quod rem sanctam ac piam fecisset in Sabbato.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!