Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to John Chapter 4
Verses 43-54
43 Iesus igitur, ne Iudaeis daret odii maioris et invidentiae materiam, nullum miraculum edidit apud Samaritanos: nec nisi obiter ac rogatus ad eos divertit: nec nisi biduum illorum hospitio est usus, sed mox institutum iter peragit, ac proficiscitur in Galilaeam.
44 Porro quum hic haberet obviam patriam suam, non tamen eo deflexit: non quod eam contemneret, sed quod ob contemtum et incredulitatem suorum, quibus secundum carnem erat notus, et congatus, non speraret aliquem Evangelii fructum, et praedicatio crimen incredulitatis conduplicasset. Nunc enim leviore culpa diffidebant doctrinae Iesu. Rogatus autem Dominus, quare non se conferret ad suos, ostensurus quantus esset, usurpavit illud tritum vulgi sermoni proverbium: Prophetam nusquam esse contemtum, nisi in sua patria, et inter cognatos suos. Sic enim est affectus hominum, ut familiaritas contemtum pariat, et pleraeque res illis non ob aliud in pretio sint, quam quod e longinquo venerint.
45 Caeterum quum in Galilaea iam ob Ioannis testimonium ac miraculum, quod illic nuper ediderat, rumor satis honestus de illo sparsus esset, quum eo venisset, exceperunt eum Galilaei: praesertim quod Hierosolymis vidissent eum eiicientem ementes et vendentes e Templo, caeteraque quae illic tum teste populo magna cum auctoritate gesserat. Nam et hic Galilaei tum convenerant Hierosolymam ad diem festum. Nimirum haec omnia condemnant incredulitatem Pharisaeorum, et Evangelicam gratiam ad Gentes demigraturam praeludunt. Samaritani ad praedicationem mulierculae credunt, alienigenam ad hospitium pertrahunt, Messiam mundique liberatorem profitentur, quum nullo miraculo eos fuisset dignatus Iesus. Galilaei crassa et Legis imperita natio, apud quam nullus unquam exstiterat Propheta, visis miraculis credere coeperunt. Hiersolymitani, Sacerdtoes, Pharisaei, et Scribae, qui videbantur et religionis apicem tenere, et Legis peritia praecellebant, tum facta, tum dicta Iesu pervicaciter calumniabantur. Itaque quo quisque sibi videbatur esse iustior ac religiosior, hoc longius aberat ab Evangelica pietate: et quo quisque videbatur iuxta iudicium humanum longius abesse a Prophetarum ac Legis cognitione, quae Christum promittebat: quoque magis alienus a religione, hoc erat ad Christum, quem Lex promiserat, propensior, ac doctrinae Evangelicae capacior.
46 Itaque Iesus Galilaeam ingressus, recepit se in Canam Galilaeae, ubi ante dies aliquot verterat aquam in vinum. Id miraculum initio paucis cognitum, post populari rumore divulgatum, nonnihil bonae opinionis conciliaverat Iesu: sed tamen quae non responderet ipsius dignitati. Perpauci enim credebant illum esse Messiam, plerique Prophetam esse suspicabantur. Canam igitur repetebat Iesus, non ut ex miraculo illic edito laudem aucuparetur, sed ut ex ea semente, quam occulte fecerat, nunc messem aliquam meteret. Hoc enim erat quod ille sitiebat, hominum fidem Evangelio dignam.
47 Et hic rursus exortum est argumentum Iudaeis suam incredulitatem exprobrandi. Erat enim id temporis in Galilaea Regulus quidam, profanum aliquem Caesaris nomine magistratum gerens, nec Iudaeus, nec Samaritanus, sed Ethnicus, et ab omni religione Iudaeorum alienus. huic erat filius unice carus, qui periculose aegrotabat in civitate Capernaum. Is cum audisset, quod Iesus relicta Iudaea se reciperet in Galilaeam, ipse profectus e civitate Capernaum, domi relicto filio, venit ad eum, precibus ab eo contendens, ut una secum proficisceretur Capernaum, ac sanaret filium ipsius. Maior enim erat morbi vis, quam ut ad Iesum aegrotus deferri potuerit. Iam enim coeperat agere animum, quum abiret Regulus.
48 Porro Iesus indicans adhuc imperfectam esse Reguli fidem, qui nondum crederet filium sanari posse, nisi Iesus eo se contulisset, quasi medicum accerseret, aut quasi non posset et mortuo vitam restituere: sed magis arguens quorundam Iudaeorum incredulitatem, qui nec miraculis visis crederent, ait Regulo: Illorum, inquit, fiducia mihi gratissima est, qui nudo sermoni nullis miraculis confirmato credunt. Vos mihi non creditis, nisi videritis signa et prodigia.
49 Regulus ut erat totus intentus periculo filii morientis, nihil ad hunc sermonem Domini Iesu respondet, quod existimaret huiusmodi colloquio tempus eximi, quum morbus posceret praesens remedium. Urget igitur, ut properet venire Capernaum priusquam moreretur filius, quasi frustra venturus, si post exhalatam semel animam venisset: quum nihilo difficilius esset Iesu, animam semel elapsam revocare, quam exire parantem in corpore retinere.
50 Iesus itaque non obiurgata fide Reguli, re ipsa ostendit se longe plus posse, quam ille se posse confideret: Nihil, inquit, opus est, ut hac gratia me conferam Capernaum, abi, am filius tuus, quem morientem reliquisti, vivit ac valet. Hoc dicto nonnihil confirmata est Regli fides. Nam is fretus sermone Iesu, domum properat.
51 Quum autem eo proficisceretur, occurrerunt illi servi, rem laetam nuntiaturi patri de filio, quod modo morti proximus subito revaluisset, ne iam sollicitaret Iesum, cuius opera nihil esset opus. Suspicabantur enim puerum casu quopiam convaluisse, ignari quid actum esset inter Regulum et Iesum. Hic vero diffidentia Reguli, mixta fiduciae, fidem asseruit miraculo.
52 Regulus enim certum scire cupiens, casu ne, an virtute Iesu revaluisset filius, sciscitatus est a famulis, quanam hora filius coepisset habere melius. Tum illi: Heri, inquiunt, hora septima subito reliquit eum febris, et illico valuit filius.
53 Agnovit pater hanc fuisse horam, qua sibi dixisset Iesus: Abi domum, filius tuus vivit. Iamque certum habebat, non casu, sed virtute Iesu revixisse puerum. Nec fructu suo caruit hoc miraculum, quanquam in hominem Ethnicum collocatum. Non solum enim ipse Regulus credidit Christum esse Messiam, verum etiam illius persuasione et exemplo credidit universa familia, quam frequentem ac numerosam fuisse oportuit, utpote hominis opulenti, et magistratu fungentis, quum Iesus apud suos populares et cognatos multis editis miraculis vix paucos Evangelio lucrifecerit.
54 Hoc denuo secundum signum fecit Iesus, quum redisset a Iudaea in Galilaeam, ut prius miraculum, quod ediderat in Cana, rursus altero maiore confirmaret, et hominis profani exemplo suos ad fidem provocaret: aim tum ceu praeludens per occasionem, et Iudaeos ob suam incredulitatem repellendos, et Gentes per fidem ad Evangelii gratiam recipiendas.