Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to John Chapter 3
Verses 14-21
14 Unum impendere voluit omnium saluti. Nec hoc subitum aut novum tibi, Nicodeme, videatur. Hoc ipsum est, quod futurum adumbravit Moses, quum pereunte populo serpentium incursu, serpentem aeneum suspendit in stipite, ut quicunque flexissent huc oculos suis, incolumes essent a morsu lethali. Quemadmodum igitur aeneus ille serpens speciem quidem habens venenatae bestiae, sed adeo veneno carens, ut alios etiam veneno tactos liberaret, suspensus est in deserto, quo conspicuus esset omnibus ad salutem: ita oportet exaltari Filium hominis:
15 Ut omnes, qui huc per fidem sustulerint oculos, a lethifero peccati veneno liberentur: ut non solum Israelitae, sed omnino quisquis hominum sincero pectore fiduciam in illo collocet, non pereat peccato obnoxius, quod mortem adfert aeternam: sed per mortem unius innocentis, vitam obtineat aeternam. Huiusmodi quibusdam aenigmatis Dominus Iesus assumti hominis et orbis per crucem redimendi mysterium aperuit, nondum licet earum rerum capaci: simul interim aperiens, quantum interesset inter eos, qui Legem carnaliter legerent, praeterhistoriam nihil animadvertentes: et eos qui Spiritus afflatu, de quo fuerat mentio, sensum arcanum sub Scripturae tectorio latentem perciperent. Sed tamen haec fidei semina, tum Dominus Iesus iniecit in animum Nicodemi, ut post intelligeret hoc non foruito, sed divino consilio gestum esse, atque ita bonum semen exceptum in terram bonam, fidei fructum produceret suo tempore, non solum in eius pectore, qui haec audivit, verum etiam in omnium animis, ad quos per Nicodemum referentem haec erant permanatura.
16 Quis enim crediturus erat, tantam fuisse Dei caritatem erga mundum Deo rebellem, et tot flagitiis obnoxium, ut non solum non ulcisceretur admissa scelera, sed Filium etiam unicum e coelis dimitteret in terras, atque hunc in mortem, et mortem crucis probrosissimam traderet, ut quisquis hominum, sive Iudaeus, sive Graecus, sive Barbarus in hunc crederet, non periret, sed per fidem Evangelicam vitam consequeretur aeternam?
17 Quanquam enim olim Pater per Filium iudicaturus est universum mundum in adventu postremo, tamen hoc tempore, quod clementiae datum est, non misit Deus Filium suum ut condemnet mundum pro suis sceleribus, sed ut sua morte mundo per fidem conferat salutem gratuitam: et ne quis sponte periens haberet quod praetexeret suae malitiae, facilis aditus datus est omnibus ad salutem.
18 Non enim exigitur pro prioribus admissis satisfactio, non Legis observatio, non circumcisio, tantum qui credit illi, tutus est a condemnatione, nimirum illud amplexus, per quod salus aeterna datur omnibus, quantalibet peccatorum sarcina gravatis, si modo post Evangelicam professionem abstineat a vitae prioris flagitiis, et iuxta doctrinam eius, cuius nomen professus est, proficere nitatur ad perfectam pietatem. Porro quisquis non credit Evangelio, tantam Dei erga se caritatem contemnens, et salutem gratis oblatam ab sese repellens, nihil opus habet, ut a quoquam iudicetur, quum ipse palam condemnet seipsum, et aeternae poenae reddat obnoxium, hoc a se repellens, per quod licebat assequi vitam aeternam. Deus per unigenitum Filium suum salutem omnibus obtulit, idque per fidem, ut illum salutis auctorem agnoscamus ac veneremur, et in illos totius felicitatis nostrae fiduciam collocemus. Hoc qui recusat, et Dei tam obviam bonitatem adspernatur, et Filium, quem Pater honorificari voluit, contumelia afficit, et mortem illius pro nobis obitam, pro nihilo ducit, re nimirum ipsa declarat sese dignum aeterno supplicio.
19 Quis enim non intelligit, illum merito et suapte culpa perire, qui volens ac sciens amplectitur id, per quod perit: et aversatur id, per quod salus poterat restitui? Error et peccata tenebrae sunt animorum, et peccata mortem gignunt aeternam. Filius Dei lux est mundi: lux enim est veritas. Huic credere salus est. Itaque quum benignitate Dei lux venerit in mundum, ignorantia veri et innumeris vitiis caligantem, ut cognita veritate resipisceret ac servaretur, homines magis amarunt suas tenebras, quam lucem coelitus missam. Si perit aegrotus, qui medicum celat morbum ne sanetur, nonne ipse de se pronuntiat, quod suo vitio perit? Sic homines mundo dediti, lucem oblatam aversabantur, quod mala essent ipsorum opera.
20 Ut enim is, qui rem dedecorosam patrat, noctem amat, ac Solem fugit, ne prodantur ipsius facta: ita qui sibi male conscii sunt, oderunt lucem Evangelicae veritatis, per quam produntur ea quae turpia sunt, ut emendentur. Neque enim sanari potest, qui morbum amat suum. Sibi displiceat oportet peccator, ut Deo placeat.
21 Caeterum cuius opera recta sunt, is amat Solem, ut ex recte factis laudem inveniat. Ita qui sibi bene conscius est, aut certe qui sanari cupit, nec dissimulat sua peccata: nam haec quoque veritas est, agnoscere tuum malum, quod habes, et ambire bonum quod non habes: ultro se offert Evangelicae luci, ut palam fiant ipsius opera, et quae bona sunt, laudem habeant, quae * (quia) non ex mundi spiritu, sed ex Deo profecta sunt: et quae mala sunt, corrigantur. Caeterum qui ex Legis observatione sibi perfectam iustitiam arrogant, cum intus madeant vitiis animi, qui in Philosophiae praesidiis, qui in huius mundi commodis felicitatem constituunt, aut in magnis versantur tenebris, si hoc ex animo sentiunt: aut in maioribus etiam, si quod sentiunt esse malum, excaecati suis cupiditatibus mordicus tenent, et quod vident esse salutiferum, pertinaciter aversantur. Huiusmodi mysteriorum semina quaedam Dominus Iesus recondiderat in pectus Nicodemi. Atque hic est ille Nicodemus, qui post auctoritate sua patrocinatus est Iesu adversus Pharisaeorum calumnias, dicens neminem esse condemnandum, nisi perspectis ipius operibus: quique mortuo sepulturae officium exhibuit.