Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 5
Verses 1-10
1 Quemadmodum autem haec tempestas docuit, omnes tumultus Christi praesidio fortiter esse ferendos, quos hic mundus adversus Evangelium esset excitaturus, et aliquando Christi iussu vertendos in summam tranquillitatem: ita mox sucessit imago, quae significaret, alicubi fore barbaras et immanes nationes, quae doctrinam Evangelicam primum aversarentur ob ingenii feritatem: futurum tamen, ut hae quoque progressu mansuescerent, ac suave Domini iugum iam cognitum acciperent. Ergo sedata procella Principum adversus Evangelium ferocientium, Iesus cum suis comitibus appulit in diversum littus. Ea regio dicta est Gerasenorum ab urbe celebri Gerasa: quae est Arabiae, contigua monti Galaad in Tribu Manasse, haud procul dissita a Lacu dicto Tiberiadis. Iam enim Dominus Iesus praeludit ad efferatam quarundam gentium barbariem, de quibus dubites, an hominis vocabulum mereantur. Et tamen nulla tam effera feritas est, de qua sit desperandum.
2 In hanc igitur regionem ubi Iesus navi egressus venisset, statim occurrit imago, quae mores et ingenium gentis exprimeret. Prorupit enim ad sensum advenientis Domini homo quidam obnoxius impurissimo saevissimoque Daemoni.
3 Is fugitans hominum frequentiam, vitam agebat in desertis locis, latitans in monumentis defunctorum, quae iuxta viam erant.
4 Neque quisquam tentabat eum amplius alligare, propterea quod saepe antea vinctus disrupisset catenas, et compedes comminuisset. Nec ulla vis poterat eum domare, quo minus libere ferretur impotens sui, quocunque raperet Daemon.
5 Itaque solutus noctes ac dies vagabatur per sepulchra mortuorum, perque montes invios, vociferans et concidens seipsum lapidibus. Hoc spectaculum, si cui videtur, ut est, miserabile et horrendum, cogitet, quanto miserabilius sit spectaculum sub oculis Dei, homo qui praeter hominis nomen nihil iam habet hominis: luxu perditus, in scorta furens, in aleam insaniens, temulentia vesanus, rixosus, praedator, pulsator, violentus, nullis nec Dei nec Hominum legibus coercendus: nec pudore, nec reverentia, nec metu cohibendus: audens quicquid animo collubitum fuerit, qui exiguo stipendio conducitur ad quodvis bellum, ad iugulandos homines ignotos, nihilque commeritos: ad incendendos vicos et urbes, ad diripienda templa, ad subruenda sacra profanaque omnia. Adde his periuria, blasphemias, et incestus, huic hominum generi familiaria crimina: adde proditiones et veneficia, ac magicas artes, et videbis quanto levius furebat ille Daemoniacus, quam hic perditus.
6 Sed quid? An de huiusmodi desperandum est? Nequaquam, si modo contingat videre Iesum. Fide is conspicitur. Quum enim miser ille ad strepitum hospitum processisset e latebris suis, impetum facturus in eos, quemadmodum consueverat: mox ut eminus vidit Iesum, vi coelesti attractus, subitoque mutatus, accurrit ad illum, et adoravit eum.
7 Moxque Daemon per os hominis coepit ingenti voce clamare: Quid tibi rei mecum est Iesu, Fili Dei altissimi? Obtestor te per Deum, ne me torqueas.
8 Etenim Iesu vox illi tormentum erat Daemoni, quia dixerat: Impure Spiritus exi ab homine. Tanta erat Daemonis malitia, ut gravissimus esset ipsi cruciatus, si iam non liceret cruciare miserum hominem. Sentiebat autem Iesu vocem efficacem et omnipotentem, cui volens nolens parere cogeretur. Iam mihi confer, an non similis sit affectus in hominibus, qui iam ad extremum malitiae devenerunt, quibus voluptati est, aliis vel suo etiam malo malefacere: et si coerceantur a licentia facinorum, vehementer animo discrucientur.
9 Iesus autem interrogabat Spiritum impurum, quod haberet nomen. Is respondit: Legio mihi nomen est, propterea quod multi sumus. Agnoscis vocabulum militare, spurcam colluviem multorum in perniciem hominum coniuratorum: verum nulla vis multitudinis valet adversus potentiam Iesu. Tam facile profligat legionem, quam unicum.
10 Tum dux ille, qui pro omnibus loquebatur, magnopere deprecabatur Iesum, quem agnoscebat victorem, ne se eiiceret ex ea regione. O perversam Daemonis malitiam. Non deprecatur veniam: non aliud beneficium petit, ut ipsi sit sit melius: pro beneficio ducit, si liceat illic vivere, ubi plurima sit nocendi occasio. Quasi sclerata militum manus, urgente maiore principis potentia, et a praesidio iubente discedere, roget: Non petimus salarium, tantum liceat nobis vagari per agros, ac nostro periculo latrocinari.
Verses 11-20
11 Quum ad hanc petitionem non responderet Iesus, erat in propinquo iuxta montem numerosus grex porcorum, pascens in agris. Agnoscis animal veris Iudaeis abominabile, gentibus idololatris gratissimum.
12 Orant igitur Daemones ut saltem in porcos liceat immigrare: et si non licet, inquiunt, perdere hominem, quem tu nobis eripis, liceat malitiam nostram aliquo pacto saturare immundi animantis interitu.
13 Id facile permisit eis Iesus, cui non erat curae porcorum salus, sed hominum: docens, vel ob unius hominis salutem, caeterarum rerum quamvis gravem iacturam esse negligendam. Legio vero Daemonum impurorum relinquens hominem, Christi spiritu purgandum, immigravit in gregem porcorum, qui mox magno impetu per praecipitium montis ferebantur in stagnum, ibique suffocati perierunt. Erant autem ferme duo millia. Cavent homines, ne porcorum similes inveniantur. In tales enim animos gaudent immigrare Daemones.
14 Porro subulci, conspecto prodigioso facto nihil opitulati sunt porcis, sed metu territi fugerunt in vicinam civitatem, atque in villas proximas: et quod vidissent, omnibus renuntiarunt. Bonus ille pastor ovium succurrit periclitanti gregi. Caeterum ubi deplorati perditique gregis pastores sunt similes, et internecione perit grex, et pastores territi nihil aliud quam fugiunt. Ad hunc nuntium passim ex urbe atque agris procurrunt, avidi videndi oculis, quod auribus acceperant. Nam incredibile videbatur, quod audierant a subulcis.
15 Veniunt igitur usque ad Iesum, et conspiciunt illum, quem omnes noverant prius a saevissimo Daemonio fuisse agitatum, ac prae furoris impotentia solitum omnes catenas et compedes dirumpere, vestes dilacerare, seipsum saxis concidere, praetereuntes impetere, vesanis vociferationibus omnia complere: nunc sedere ad pedes Iesu quietum, vestitum, ac sanae mentis.
16 Porro qui spectaculo adfuerant, rursus ab initio narrabant illis, qui procurrerunt, omnem rei gestae historiam, de legione eiecta, de porcis demersis in Lacum.
17 Itaque quum iam ex re diligenter pervestigata, fides esset facta, quod narrabatur non esse vanum, metu perculsi coeperunt rogare Iesum, ut ex ipsorum finibus decederet. Gens impia et crassa non noverat totum Iesum: potentiam viderat, at non animadvertebat in homine restituto bonitatem, ac magis eorum animos commovebat iactura porcorum, quam salus hominis. Metuebant bubus, asinis, et porcis suis, solliciti de ventre, securi de animo. Est tamen aliquod salutis initium, utcunque timere Dei potentiam.
18 Dominus facto docens, non esse rosas Evangelici sermonis obiiciendas porcis, reversus est ad littus, ac navem conscendit. Interea qui fuerat a* Daemonio (Domino) liberatus, videns auctorem suae sanitatis abire, coeperat illum rogare, ut sibi liceret in illius esse comitatu.
19 Dominus autem maluit illum habere praeconem quam comitem, quod id magis expediret multorum saluti: Abi potius, inquit, in domum tuam, et ad cognatos notosque tuos, et apud illos praedica, quanta beneficia Deus in te contulerit: et quomodo misertus sit tui, quum esses omnibus miserabilis, sed ab omnibus deploratus. Ea regio decem civitates complectebatur, unde et Decapolis dicta.
20 Abiit homo Iesu iussis obtemperans, ac per omnes eas civitates praedicabat, et qualis fuisset, et qualis esset beneficio Iesu factus. Porro narratio fidem apud omnes invenit, quod plerisque illius regionis hominibus antea notus fuisset, et nunc palam prae se ferret, integram mentis sanitatem a Iesu sese consequutum. Non puduit illum pristinae calamitatis, dum illustrat gloriam Dei. Audi haec, idololatra, scortator, aleator, comessator, profusor, raptor, praedo, incendiarie, bellator, venefice, sicarie, ne spem abiicias, tantum accurre ad Iesum. Noli aestimare multitudinem ac magnitudinem criminum tuorum, tantum cogita, Iesum esse, qui servandis hominibus venerit, qui nutu potest omnia. Ubi te legio Daemonum reliquerit, ubi sanae mentis factus fueris, praedica apud tuos potissimum, Dei in te misericordiam. Ne te pudeat vitae prioris. Faciet et illud ad illustrandam Iesu misericordiam, si quam plurimis innotuerit, quam ante fueris abominandus. Agnosce et confitere qualis fueris: et quod nunc alius subito factus es, ne tribuas meritis tuis, sed gratuitae Dei misericordiae, qui miseretur, quorumcumque vult ipse: nulli debitor, neque obnoxius.