Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 3
Verse 22-30
22 Caeterum Pharisaei qui venerant ab Hierosolymis, quos oportebat ob Prophetarum cognitionem ex huiusmodi factis intelligere, iam adesse quod illi promiserant: et ob religionis excellentiam, qua sibi placebant, venerari divinam potentiam, quam omnes sibi salutiferam experiebantur, blasphemis vocibus incessunt Iesum, dicentes: Sunt haec quidem humanis viribus maiora quae facit: verum non ista facit virtute Dei, sed potentem aliquem et insignem habet Daemonem, cuius praesidio prodit haec miracula. Habet enim Spiritum Beelzebub, qui princeps est omnium Daemoniorum, et huius auxilio profligat Daemonia minus pollentia viribus.
23 Hanc impudentem et caecam blasphemiam, quoniam non tam impetebat Iesum, quem nihil aliud quam hominem esse credebant, quam ipsum Deum, cuius gloriae invidentes, miracula, quae illius virtute gerebantur, adscribebant impuro Daemonio, Dominus accurate refellit, adhibitis etiam parabolis, quo rem omnium sensibus redderet evidentem. Quum totum, inquit, regnum Daemonum sit adversum regno Dei, qui fit ut Satanas Satanam eiiciat? Nisi forte ipsi inter sese bello intestino tumultuantur, quasi sub eodem principe militatnes, sese vicissim depellant e praesidio.
24 Quod si regnum inter homines, si factionibus intestinis divisum fuerit, ruinae proximum est, propterea quod ut concordia custos est optima regni, ita discordia nihil non quamlibet firmum ac munitum demolitur, quomodo consistet regnum Beelzebub, si Daemon eiiciat Daemonem?
25 Quid de regno loquor? Adeo nihil est stabile, ubi regnat seditio, ut ne privata quidem domus diu possit consistere, si mutuis odiis inter sese dissideant inhabitantes.
26 Si igitur ope Beelzebub eiicio Daemonia, quemadmodum vos falso calumniamini, certum argumentum est, illius regnum brevi casurum. Ac destructo Daemonum regno, quid superest, nisi ut exsistat regnum Dei? Sin id quod est verissimum, virtute Dei profligo Daemones, Deo hostes, et humano generi inimicos, profecto palam est iam adesse regnum Dei, cuius potentiae Daemones coguntur cedere. Non enim cedunt volentes, nec ex pacto.
27 Nullum esse potest foedus inter Deum et Daemones. Bellum est irreconciliabile: veluti quum bellum incidit inter duos egregie fortes, et implacabili odio inter sese dissidentes, neuter ab altero patitur se capi, nisi vi belloque subactus. Quis enim fortis et animosus dux patiatur hostem suum irrumpere in domum suam, quam habet egregie munitam, nisi vi domum expugnet adversarius, et victum coniiciat in vincula? Hoc facto, diripiet domum illius, ac praedam abducet. Quod si videtis clamantes et eiaculantes exigi Daemones, si videtis multos relictis peccatis, quibus Diabolo serviebant, sese recipere in libertatem innocentiae, cur Dei victoris gloriam transfertis in victum Beelzebub? An Beelzebub hostis humani generis nunc mutatus consulit hominum saluti?
28 An non ista manifesta est in Deum blasphemia? Illud pro certo habete: Nullum est blasphemiae genus, quod non possit impetrare veniam apud Deum, propterea quod in aliis vel error vel imbecillitas humanae naturae veniae relinquit locum.
29 Caeterum qui contumelia affecerit Spiritum Sanctum, non impetrabit veniam in aeternum. Dicit autem blasphemiam in Spiritum Sanctum, qui per invidiam obstinatus, opera, quae videt non posse geri nisi per Spiritum Dei, tribuit Spiritui Beelzebub. Error et ignorantia meretur veniam, destinata malitia adversus bonitatem Dei, provocantis ad salutem, quomodo veniam impetrabit? Blasphemiam, quae committitur in Filium hominis, excusabit corporis imbecillitas. Caeterum virtutem Dei, in ipsis operibus relucentem ad salutem humani generis, transcribere Beelzebub hosti Dei, blasphemiae genus est inexpiabile. Haec illis loquutus est Iesus, vindicans Patri suam gloriam, ac suam interim negligens. Innuebat autem, excusabilius peccare, qui de ipso male sentirent, quemadmodum cognati, dicentes: in furorem versus est, et apparabant vincula: quam Pharisaeos, qui opera, quae nullo modo calumniari poterant, quin essent Deo digna, velut insanabili malitia tribuebant Spiritui Beelzebub. Non dum intelligebant in Christo divinam naturam. Neque enim Christus illud adhuc aperte praedicari volebat: certe per homines puros Deus suo Spiritu frequenter edidit miracula, cupiens per haec glorificari apud homines. Ea si quis non per errorem, sed per malitiam tribuat Spiritui Beelzebub, huius est deplorata perversitas. Proinde poterant excusari, si dixissent Christum esse nihil aliud quam hominem, non esse Regem, non esse Messiam. Caeterum opera calumniantes, Deum ipsum et Spiritum eius laedebant, cum per homines quoscunque Spiritus Dei possit operari.
30 Nunc quum tot miracula mirabiliter vidissent edita, quum viderent a populo glorificari Deum, quum viderent tot homines sanari, tot liberari a Spiritibus immundis, tot a scelerata vita converti ad studium pietatis Evangelicae, idque opera Iesu Christi, tamen dicebant pertinaciter: Daemonium habet, non Spiritum Dei.