Daily Gospel Meditation (1/20/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Marci 3:20-21

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 3

Verses 20-21

20 His rebus in monte peractis, ut nos doceremur in deligendis Evangelici sermonis dispensatoribus, non esse vocandos in consilium humiles ac privatos affectus, descendit Iesus cum electis suis proceribus, et pariter veniunt in domum, nimirum iam familiares ac domestici Dei. Haec forma nobis expressa est, ut de sublimitate sua doctores non graventur sese ad humilitatem infirmiorum demittere, quo plurimos Domino suo lucrifaciant. Sequamur et nos Iesum in domum hoc animo, ut perspiciamus quid sit exspectandum, et ad quae praeparandus sit animus his, qui suscipiunt negotium sincere praedicandi Evangelium coeleste. In montem non conscenderat turba. Est enim hoc eorum quos ad id selegerat Dominus. Verum ubi descensum est ad humiliora, rursum confluit promiscua turba: tanta importunitate instans, ut audirent Iesum, et a morbis liberarentur, ut Apostolis non fuerit otium vel cibi sumendi. Nihil hoc spectaculo gratius esse potest Evangelicis doctoribus, quam quum populus, discendi avidus, negotium facessit Sacerdotibus, quum ingens catechumenorum multitudo Ecclesiae fores obsidet, quum promiscuae multitudini angustae sunt Basilicae, concionantibus Episcopis.

21 Haec omnia, quae gerebantur, ubi rumor pertulisset ad cognatos Iesu, quibus erat nota carnis infirmitas, quum de divina potentia nihil suspicari possent homines crassi, Iesum cum humili sordidoque sodalitio sursum deorsum vagari, trahere post se catervas hominum, nova quaedam et inaudita docere, profligare morbos, eiicere Daemones, furori tribuebant, quod offensi corporis imbecillitate, non poterant adscribere divinae potentiae. Norant matrem et patrem, norant domum et omnem familiam, norant ipsum in caeteris nihil a reliquis differentem: et intelligebant, quae nuntiabantur supra modum humanarum esse virium. Itaque quoniam erant cognati, iuxta leges humanas, putabant esse sui officii, ut mentis impotem, et a Spiritu quopiam arreptum, vinculis coercerent. Dicebant enim: in furorem versus est. Etenim qui contemtis rebus terrenis omnibus, atque ipsa etiam vita, coelestem Philosophiam toto pectore amplectuntur, insani videntur his, quibus nihil sapit nisi terrenum et caducum. Qui patrimonium profundit in usus pauperum, insanit ei, qui vitae praesidium in divitiis collocavit. Qui ob Evangelium volens semet in exsilium, paupertatem, carceres, cruciatus, ac mortem immittit spe felicitatis aeternae, furit ei, qui post hanc vitam non credit esse vitam feliciorem piis. Qui spernit Principum ac populi honores, ut gloriam assequatur apud Deum, insanit his, qui vere insaniunt, largitionibus, fraudibus, per fas nefasque regnum ac dignitates mox eripiendas ambientes. Et hoc tam impium iudicium a suis propinquis tulit Dominus, ne quid offendantur ipsius discipuli, si similia contingat audire a suis: sed manifestius impii Pharisaei, qui testes fuerant tantorum miraculorum. Nam propinqui vulgari crassitudine peccabant potius quam impietate.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!