Daily Gospel Meditation (1/18/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Marci 3:7-12

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 3

Verses 7-12

7 Dominus autem nos exemplo suo docens, nonnunquam ad tempus cedendum immedicabili malorum pervicaciae, ne provocati reddantur sceleratiores, subduxit sese ab eo loco, et rursus secessit ad Lacum. Iesu secessus non est Evangelii dispendium, sed incrementum: nisi enim propulissent illum Pharisaei, non venisset ad gentium multitudinem. Posteaquam igitur Iesus reliquerat invidam et angustam Synagogam, seseque recepisset ad Lacum, undique confluxit ad eum numerosa vis hominum, non solum a Galilaea, verum etiam a Iudaea, atque ab ipsis etiam Hierosolymis:

8 Tum ab Idumaea, eque regionibus ultra Iordanem sitis, ad haec e locis Tyro* Sidoniaque finitimis. Praeluditur enim ad congregandam gentium Ecclesiam, quando Synagoga per incredulitatem repellebat Evangelium Dei. Ex omnibus his locis concurrerat ingens hominum multitudo, qui excitati rumore, qui late sparsus erat de miranda doctrina, deque potentibus factis Iesu, sese ad Lacum effuderant. Dominus autem benignus ac dives in omnes, neminem nec a doctrina sua, nec a sanitatis beneficio submovebat.

9 Tantus autem erat ardor multitudinis ob aviditatem sanitatis, ut alius alium protruderet, ac vi irrumperent ad Iesum, ut eum vel contingerent, quando solo etiam vestis contactu pellebantur morbi.

10 Nec ullum erat vel hominum vel morborum discrimen apud potentem iuxta ac benignum medicum. Quicunque quibuscunque malis tenebantur, protinus liberabantur, modo contigisset adire Iesum. Atque id etiam hodie videmus iuxta spiritum fieri. Ex totius orbis nationibus quam multi, quibus vitiis obnoxii confugiunt ad Iesum, et fiduciae contactu sanantur?

11 Quin et Spiritus immundi, viso Iesu, non ferebant illius praesentaneam virtutem: sed accidentes ad genua illius, exclamabant, dicentes:

12 Tu es ille Filius Dei. Iesus autem non ferens ab impiis Spiritibus praedicari, interminatur illis ut taceant, nec ipsum prodant ante tempus. Per humiles ac tenues mundo voluit innotescere, quibus dixit: Qui vos audit, me audit. Spiritibus autem impiis ne tum quidem fidem haberi vult, quum vera dicunt. Nec enim hoc negotium fortuito gerebatur, sed divino consilio gradibus quibusdam et profectibus temperabantur omnia ad nostram salutem. Iesus igitur quum a turba comprimeretur, mandavit discipulis, ut sibi pararent naviculam, quo tutus esset ab incondita ac tumultuosa multitudine: quae magis sitiebat corporum salutem, quam animarum: et comprimit potius, quam tangit Iesum. Qui confitentes morbum suum, cum sincera fiducia adeunt illum, tangunt et sanantur: qui vero mundanis cupiditatibus adhuc obnoxii tumultuantes irruunt, molesti sunt. Proinde discipuli, qui norant familiariter cum Domino versari, parant illi navim purioris Ecclesiae. Iesus autem magis delectatur paucis puris ac placidis, quam multitudine turbulenta. Sed tamen ita subducit sese, ut nihilo secius e navi doceat multitudinem. Quum vides Iesum e navicula docentem, cogita Episcopum concionantem promiscuae multitudini, quae catechumenos, energumenos, et Iudaeos et Ethnicos complectitur. Beati qui spiritualiter tangunt Christum. Non tangunt autem, nisi qui prius ab eo tacti fuerint. Sanantur enim ab omnibus vitiis, quoscunque ille contigerit: iam enim ex tumultuosis facti tranquilli, recipienter in navim Ecclesiae, ut perpetua Iesu consuetudine fruantur, semperque illius mensae assideant. Navicula, in qua Iesus est, angusta est impuris, amplissima purgatis. Reiecerat Dominus praedicationem Daemonum, effugerat impuram ac tumultuantem turbam, et tamen haec arguebant adesse regnum Dei, in quod irrumpere conabantur digni et indigni. Proinde sibi parat duces aliquot, qui in vindicando regno coelorum essent adiutores: quique tot nationibus, mox ex toto terrarum orbe ad Evangelicam Philosophiam confluxuris, sufficerent. Sic enim consueverunt huius mundi Monarchae certos praefectos sibi deligere, per quos imperium suum et asserant, et amplient, et administrent ac tueantur. Hos oportet egregie fidos esse, cordatos et industrios; in primis autem gnaros regiae voluntatis.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!