Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 2
Verses 23-28
23 Hunc Iesu sermonem non esse vanum, ipsi Pharisaei crebro suis factis docuerunt: cum enim accidisset die quodam, ut discipuli facerent iter per segetem, idque die sabbati, quo religiosum erat Iudaeis aliquid operis agere, praeibant discipuli, Iesus vero sequebatur. Quum autem stimularet illos fames, coeperunt vellere spicas, manuumque constrictu exclusis granis vesci.
24 Audi nunc veteres utres offensos novo musto libertatis Evangelicae, ac sabbatismi vappam requirentes. Siquidem Pharisaei, qui ceu vehementer iusti comitabantur Iesum, conspicientes quod faciebant discipuli, Dominum in discipulis calumniantur: nam quemadmodum discipulorum probitas commendat praeceptorem, ita malefacta solent his imputari qui instituerunt. Admonent igitur Dominum, et indicant discipulos, perinde quasi rem nefariam agentes, quod violarent sabbatum: ut aut illos coerceret, et probaret Pharisaicam superstitionem: aut si id non faceret, haberent de quo ipsi calumniam struerent.
25 Dominus autem sic patrocinatus est suis discipulis, ut Legis Mosaicae peritos ex ipsa Lege refelleret, pro sua mansuetudine docens, qui reprehendi merebantur. Qua fronte, inquit, defertis meos discipulos, quod coacti fame, spicas aliquot forte obvias decerpunt, quo vitae suae consulant, quum ipsa Lex, cuius vos esse doctores profitemini, commemoret, David in simili necessitate deprehensum, fecisse quiddam, in quo magis etiam videtur violata Legis religio.
26 Siquidem fame periclitans confugit in domum Dei, nec veritus est homo profanus ab Abiathar, qui tum primas tenebat inter Sacerdotes, postulare sibi dari panes illos unice sacros, quos propositionis vocant, quibus nefas erat omnibus vesci praeter Sacerdtoes, idque tantisper, dum intra Templi septa versantes sacris operarentur. Non ignorabat Abiathar quid Lex praescripsisset, nec tamen veritus est David atque eius comitibus tradere panes sacros in loco sacro edendos. Hoc si nescitis esse scriptum, aut si non meministis, qua fronte profitemini Legis scientiam? Si scitis ac meministis, cur in simili causa Abiathar ac David absolvitis, atque etiam probatis, meos ut nefarii sceleris reos defertis? Si tum necessitati proximi cessit Legis rigor, quum maxime regnaret Lex, quo magis nunc aequum est cedere Legis ceremonias, quoties caritas hortatur proximo subveniendum esse? Quin et illud praecepit Lex, diligendum esse proximum pari amore, quo se quisque complectitur. Hoc praeceptum quum sit in tota Lege praecipuum ac maximum, cur praepostero iudicio ob ea, quae leviora sunt nec perpetua, violatis id quod et summum est, et perpetuum? Fuit olim tempus, quo nulla esset sabbati religio. Et futurum est, ut vere piis quivis dies sit aeque sacer. Nunquam autem nec fuit, nec erit tempus, quo non fuerit, aut futurum sit sanctum, opem ferre egenti proximo. Lex vetat occidi: occidit autem qui quum servare possit, non succurrit. Ea perpetua lex est. Vetat eadem quiesci sabbato. Quam vero praepostera religio, si quis dum timet violare sabbati otium, sinat interire fratrem suum, quum asinum delapsum in foveam educat sabbato, nihil deterritus septimi diei religione?
27 His atque huiusmodi dilucidis rationibus quum Iesus docuisset, quam essent perverse religiosi, adiecit catholicam sententiam: Sabbatum, inquit, hominum causa est institutum, non homines conditi sunt propter sabbatum. Filius autem hominis venit, non ut perderet homines, sed ut servaret: itaque potestatem habet etiam abrogandi sabbatum, quoties id postulat hominum salus. Quod de sabbato dixi, de similibus constitutionibus omnibus sentiendum est. Ad tempus institutae sunt, ut rebellis populus paulatim assuesceret obedire praeceptis Dei, ut per figuras corporales, veluti manu ducerentur ad intellectum rerum spiritualium. Pie violat sabbatum, qui vacuus a tumultu malarum cupiditatum, iuvandi proximi studio violat sabbatum. Pia res est ieiunium, sed fit impia, si quod ad salutem hominis est institutum, vertitur in perniciem et corporis et animi. Res est religiosa votum, sed fit irreligiosa, quoties huius servandi superstitione revocatur aliquis ab his, quae propius spectant ad veram pietatem. Sancte facit qui donum offert ad altare, sed profanum est donum quod offertur, irreconciliato proximo. Ita recte negligitur color aut forma vestis, quoties id commodum est homini: neque enim homo vestis causa factus est, sed hominis gratia reperta vestis. Itidem cibus hominis causa paratur, non homo cibi causa conditus est. Proinde quovis cibi genere vesci fas est, quoties id postulat hominis necessitas. Siquidem haec omnia corporalia, in quibus vos absolutam iustitiam constituitis, templum, victimae, cibus, vestis, dies festi, ieiunia, vota, donaria, irreligiose servantur, si ob haec laeditur salus proximi. Religiosissime vero servantur, si ob proximi caritatem neglectis his quae sunt carnalia, intus in animo servatur id, quod corporalium rerum umbris est designatum.
28 Huiusmodi constitutionum Moses administrator fuit, non auctor: servus, non dominus. His qui adhaerent animo servili magna superstitione servant ea quae sunt carnis. Caeterum qui adhaerent Filio hominis, qui totius Legis est Dominus, eaque docet observanda iuxta spiritum, quae carnalibus illis simulachris figurabantur, liberi sunt ab eiusmodi Iudaeorum ceremoniis.