Daily Gospel Meditation (1/12/24) Erasmi Paraphrasis in Evang. Marci 2:1-12

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Mark Chapter 2

Verses 1-6

1 Veram virtutem, quocunque fugias, sua sequitur gloria, non aliter quam umbra corpus. Non enim potest sui dissimilis esse, qui vere bonus est; et quemadmodum quocunque sese transfert corpus Solis, ibi lumen est, ita quoquo locorum fugitat vera pietas, ibi celebritas est. Iam enim desertum desiit esse desertum, posteaquam eo se contulerat Dominus Iesus, vera lux huius mundi. Et tamen qui praeditus est Evangelica virtute, non desinit, quod quidem in ipso est, fugitare theatrum populare: nimirum intelligens, quam periculosa pestis sit, famae sitis: sed invitum subinde eodem revocat iuvandi beneque merendi studium. Itaque fit, ut dum vir bonus aliunde alio propellitur, ad plures dimanet ipsius beneficentia. Iesus itaque nobis formam exhibens, et fugitandae gloriae, et perpetuo benemerendi de proximis, post dies aliquot repetiit Capernaum, unde multitudinis importunitate videbatur propulsus, quae nocturnis etiam horis fores domus, in qua diversabatur, obsederat. Quemadmodum enim Bethlehem cunis suis nobilitavit, Nzareth educatione celebrem fecit, Aegyptum fuga sua felicem reddidit: ita Capernaum frequenti commoratione, atque inibi proditis subinde miraculis, velut adoptavit in patriam. Huc autem veluti furtim reversus est, prius abdens sese in domum, quam adventus ipsius innotesceret vulgo. Verum ut non potest latere Sol, ita non potest esse clam Dominus Iesus. Rumor, ut fit, a paucis exortus, iam per omnem civitatem sparserat, Iesum esse in aedibus.

2 Non mora, tanta vis hominum eo confluxit, ut non solum tota domus impleretur, verum nec vestibulum, eaque loca quae sunt ostio vicina, caperent multitudinem. Beata domus, in quam immigravit Iesus, et a qua nunquam recedit: Ea est Ecclesia. Nam Capernaum totius orbis, quacunque gentes incolunt, gerit imaginem. Nimirum Hierosolymis eiiciebatur e Templo Iesus: apud gentes regnum coelorum vim patitur, et vi quadam irrumpit promiscua multitudo. Obsident fores catechumeni, magno desiderio ambientes, ut admittantur in domum Domini, esurientes et sitientes iustitiam regni coelorum. Iesus autem ab hac domo neminem excludit, neque pauperem, neque divitem, neque sanum, neque aegrotum, modo vehementer exoptet audire Iesum. Dominus igitur docens nos, ubique primam habendam esse rationem animorum, posteriorem corporum, in primis impartiebat eis sermonem Evangelicum, quo sanantur animorum morbi. Proinde recte faciunt, qui daturi mendicis elemosynam, prius eis admonitiunculam aliquam impartiunt, quae reddat animos illorum meliores, mox stipem largiuntur. Nam Vulgus hominum praepostero rerum iudicio, vehementiori studio fertur ad ea, quae corpori conducunt, quam quae ad animi salutem pertinent. Dominus autem exemplo suo commonstravit nobis, quae potior est hominis pars, eius priorem oportere curam esse: prius docens, mox sanans aegrotos.

3 Porro quum adhuc doceret Iesus et animis curandis operam daret: adveniunt quidam adducentes secum paralyticum, totius corporis nervis ita morbo solutis, ut affixus lectulo, a quatuor baiulis deportaretur. Habes simulachrum mentis terrenis cupiditatibus sic effoeminatae dissolutaeque, ut ad nulla pietatis officia sese possit erigere: sed humilibus ac sordidis curis affixa, nihil sublime aut coeleste cogitat.

4 Porro quum obstante conferta multitudine, quae fores ac vestibulum obsederat, non possent eum deferre in conspectum Iesu: sarcinam suam sustulerunt in tectum, eo detractis tegulis patefacto, demissis funibus, pensilem hominem una cum lecto deposuerunt ad pedes Iesu, nihil addubitantes, quin misericors Dominus opitulaturus esset misero: simulatque suis illis oculis conspicatus esset paralyticum, vivi cadaveris ritu solutis membris decumbentem in lecto. Viderat et ante Iesus miserum, nec ignorabat fiduciam eorum, qui hominem adduxerant. Poterat non interrupto sermone per quemlibet illis denuntiare: Surgat ille paralyticus, ac subito sanus, lectulum suum domum reportet: verum, oculis ominum exhibere voluit miserabile spectaculum, simulque declarare, quantam vim habeat apud Deum sincera in ipsum fiducia. Morbus erat insanabilis, iamque inveteratus: aditus importunus: et tamen certam spem illis porrigebat Domini bonitas, cum pari potentia coniuncta. Iesus igitur perspecta illorum insigni fiducia, tanto magis est misertus hominis, quanto magis vidit illum gravius animo laborare, quam corpore. Nemini non miserandus videbatur, qui careret omnium membrorum usu, sed longe miserabilior erat animus vitiis obnoxius. Nihil exspectabatur, nisi ut corporis integritas restitueretur misero, quod ipsum erat humanis viribus maius.

5 At Iesus delectatus tam insigni fiducia, totum hominem sanare volens, versus ad paralyticum: Fili, inquit, remittuntur tibi peccata.

6 Erant in eo consessu Scribae quidam, quos eruditio sacrarum Litterarum nihilo reddebat meliores, sed potius ad calumniandum propensiores. Et Prophetarum ac Mosi libris didicerant, solius esse Dei, condonare peccata. Sacerdos enim non remittebat peccata, sed intercessorem agebat apud Deum pro peccatis alienis, non sine victima.

Verses 7-12

7 Id quum non ignorarent Scribae, sic tacite cogitabant in cordibus suis: Quam hic novam vocem profert, quam nec Moses, nec Aaron, neque *quispiam (quisquam) veterum Prophetarum ausus est proloqui? Remittuntur tibi peccata. Nimirum iste sibi vindicans auctoritatem divinam, contumeliosus est in Deum. Quaedam peccata Lex iubet puniri morte, quaedam holocaustis, aliisque sacrificiis expiantur Sacerdotis interventu: hic nihil moratus eiusmodi ritus, semel omnium criminum summam verbo condonat. Non est hominis quod sibi sumit: solus Deus potest praestare quod hic pollicetur. Nimirum offendebat illos infirmitas humani corporis, quod videbant, eoque nihil supra hominem de Iesu poterant suspicari. Neque vero magnificentius deo eo sentiebat populus, cui tamen hoc adferebat simplicitas, ut minus esset ad calumniandum propensus.

8 Eas cogitationes huius mundi spiritus suggerebat animis Scribarum, qui Legis Mosaicae litteram mordicus tenentes, a spiritus Legis erant alieni, et hoc magis erant indociles, quod sibi docti viderentur: ut hic quoque locum habeat, quod videmus in pictoribus et cantoribus evenire, qui minore mercede docent prorsus artis rudem, quam qui ab alio praeceptore male sit institutus: propterea quod in rudi simplex sit capiundus labor: in male docto ut prior ita molestior sit dedocendi labor, quam docendi. Atque has impias cogitationes prudentia quadam humana premebant apud sese, metuentes populum, apud quem sese venditabant.

9 Iesus autem, qui suam divinitatem factis testari maluit, quam oratione praedicare, ut ostenderet Scribis, nihil esse tam abditum in cordibus hominum quamlibet astutorum, quod ipsius fugeret spiritum omnia scrutantem, et omnia perspicientem: versus ad eos, perinde quasi proloquuti fuissent, quod animo cogitarant, ait illis: Cur istas cogitationes calumniosas versatis in animis vestris? Cur ex huius corporis infirmitate me iudicatis potius, quam ex factis ipsis?

10 Quin potius ex his, quae cernitis oculis, quaeque non potestis inficiari, ea colligitis esse vera, quae non possunt oculis cerni? Offendit vos haec vox, Remittuntur tibi peccata: et putatis irritam, quia non videtis efficaciam, quae sese exserit in animo. Vos autem quum habeatis oculos corporis sanos, mentis oculos habetis vitiatos. Quid si depromam huic similem vocem, cuius efficacia se probet oculis vestris, an non aequum est, ut ex eo quod cernitis, credatis etiam id quod non cernitis? Nihil est apud homines facilius, quam dicere: difficillimum autem praestare quod dixeris. Apud Deum autem eadem est facilitas et dicendi et perficiendi. Hanc potestatem si hactenus Dominus non dedit homini, non est tamen illi ademta facultas dandi, cui velit. Et per Prophetas olim pollicitus est se missurum Messiam suum, qui auferret morbos populi Israelitici, et peccata aboleret. Itaque nolite spectare corpusculum hoc, vestris corporibus simile, neque vestem hanc nullis phylacteriis aut fimbriis pictis insignem, neque vocem hanc a caeterorum hominum voce nihil dissonantem. Ex re sumite iudicium. Cuivis in promtu est dicere peccatis obnoxio, Condonantur tibi peccata; atque aeque proclive est dicere paralytico morbo obstricto, Surge, tolle lectulum tuum et ambula. Audistis unam vocem, et calumniamini, audite nunc alteram, quam calumniari non poteritis, ubi videritis palam rem dicto esse comitem. Id faciam, non ut iactem potestatem meam, sed ut intelligatis Filio hominis, qui vobis nunc humilis videtur et imbecillis, a Deo traditam esse potestatem verbo remittendi peccata, quam vestri Sacerdotes nunquam habuerunt: idque non solum in Iudaea, sed in terris etiam omnibus: ut quicquid ille remiserit in terris, remissum sit in coelis: quicquid non relaxaverit in terris, idem maneat adstrictum in coelis. Non est quod calumniemini, sed est quod vobis gratulemini, si Deus suam erga vos benignitatem auxit. Si dicitis hoc non posse Deum, maiestatem illius laeditis, si non velle, bonitatem offenditis, si non facere, quum pollicitus sit, mendacem facitis: Si in his quae sunt animi non creditis, cum in his, quae palam cernitis oculis corporis, tergiversari non possitis, perversam et obstinatam vestram malitiam declaratis.

11 Haec loquutus Iesus, atque illis attentis, quid esset facturus, versus ad paralyticum, ait: Tibi dico surge, tolle grabatum tuum, et abi in domum tuam.

12 Ac vix editum sermonem manifesta praesentaneaque vis consequuta est; non enim paralyticus paulatim ac tandem aegreque coepit sese movere, sed ad Iesu vocem alacer erexit sese, quasi nunquam sensisset ullam paralysin, ac sublato in humeros lectulo per confertam hominum multitudinem egressus est, novum et antehac invisum omnibus spectaculum exhibens: ut qui paulo ante velut exanime quoddam cadaver a quatuor baiulis affixus lecto deportabatur, nunc gestiens et alacer, tantae etiam sarcinae gestandae solus sufficeret. Datus est locus exeunti, qui negatus est advenienti. Sic enim expediebat utrunque, ut venienti obsistens turba, fiduciae magnitudinem omnibus faceret manifestam: et datus per mediam multitudinem exeunti locus, miraculi spectaculum omnium oculis subiiceret. Viderunt haec Scribae, ac non solum correcti non sunt, verum etiam magis incanduit illorum invidentia. Caeteri vero, quotquot aderant, insolito miraculo stupefacti, glorificaverunt Deum: qui talem potestatem dedisset homini, ut simplici verbo et peccata condonaret, et morbum insanabilem adimeret: ingenue confitentes, inter omnia quae narrarentur a sanctis superioribus peracta, aut quae suo seculo vidissent a sanctis viris fieri, nihil huic facto simile exstitisse.

Iam vero si ad Sculptorum aut Pictorum opera nonnunquam resistimus, singulas artificii partes contemplantes, semperque novi quippiam animadvertentes, quod prius oculos suffugerat, equidem arbitror non abs re fore, si ad hoc tam insigne spectaculum aliquantisper commoremur, pia curiositate collustrantes singula: quandoquidem quicquid gessit in terris Dominus, in hoc gessit, ut in his philosophantes, nobis decerperemus, quod ad pie vivendum conducit. Id maiore cum fructu fiet, si primum consideremus, quod foris exhibitum est oculis corporeis, mox, quid in animis gerendum, hac imagine nobis est significatum. Primum igitur consideremus morbi vim ac magnitudinem, quem Dominus Iesus verbo depulit. Siquidem paralysis humore noxio nervos corporis, qui motus sunt organa, occupat, ac torpefacit: sic ut qui laborat hoc malo, membra corporis non ad usum, sed ad sarcinam molestam habeat, ut propemodum vivum cadaver esse videatur; non in aliud spirans, nisi in poenam suam. Hoc malum fere aut subito tollit hominem; aut, si id non fit, crudelius etiam lenta morte consumit. Est autem de numero eorum, a quibus medicorum ars, velut ab immedicabili malo, libenter abstinet; aut si tentet vincere, diu frustra luctata, tandem discedat inferior; praesertim si non unam aut alteram corporis partem, sed universum corpus occuparit. Porro quam fuerit huius hominis deploratum malum, lectulus indicat, cui affixus, non aliter quam exanime cadaver, a quatuor baiulis gestabatur; quin frequenter et linguae usum eripit, ac mentis vigorem hebetat. Quod huic quoque videtur accidisse, qui nihil rogarit Dominum, quum tanto malo premeretur. Quis autem tam durus est, cui tale spectaculum non moveret misericordiam? Quis non feliciorem iudicaret exstinctum, quam sic spirantem? At nunc mihi paulisper adhibe spirituales oculos, et considera, quanto sit infelicior animi paralysis, cuius omnes vires sic occuparunt rerum fluxarum frigidissimae curae, ut totus ad omnia pietatis officia torpeat, ut nec manus habeat ad subveniendum inopiae pauperum, nec pedes, quibus adeat Iesum, nec linguam, qua Servatoris opem imploret; sed velut iustitiae mortuus, cupiditatum ceu baiulorum arbitrio huc et illuc circumferatur. Quid faciat infelix animus, qui luxu, qui voluptate, qui studio gloriae et pecuniae totus solutus et enervatus, ex sese nullum habet robur a sordidis curis subrigentdi sese ad amorem rerum coelestium? Totus afficus est infelici grabato cupiditatum carnis, in quibus conquiescit. Nulla certe potestas hominum potest huic opitulari; solus Iesus potest omnem morbi vim omnipotenti iussu propellere. Hic igitur medicus abeundus est, cui nullum malum est immedicabile, sed adeundus est cum ingenti fiducia, quae tantum valet apud Dominum Iesum, ut huic paralytico praesidio fuerit etiam aliena fiducia. Nihil illi quidem orant verbis, sed tamen re magnopere flagitant. Est autem efficax in primis apud Christum flagitatrix fiducia, quando videmus etiam iuxta humanos affectus magnam sollicitudinem iniici mentibus nostris, ubi sentimus aliquem toto pectore de nobis pendentem, sibique certam spem in nobis collocasse. Deus autem a peccatoribus nec holocautomata requirit, nec donaria. Tantum agnosce morbum, et confide de medico: quanquam ut hoc ipsum possis, nemo largitur, nisi Deus. Is enim ubi pro sua bonitate decrevit sanare paralyticum animum, immittit illi mirabile quoddam sui ipsius taedium, sic ut semet oderit, ac vitae etiam taedeat. Contuetur in quibus tenebris, in quibus flagitiis versatus sit, horretque seipsum, plane desperaturus, nisi qui immisit acetum doloris, adderet oleum bonae spei. Iustitia Dei perturbat animum sibi male conscium, minitatur vindictam sceleribus debitam, intentat gehennam: sed a desperatione revocat considerata Dei bonitas; qui non quaerit mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat. Dominus Iesus, qui naturam restituit, qui Mosi Legem non solvit, sed absolvit, ad communem etiam vulgi sensum sese accommodavit. Si potio, per fidum medicum administrata, vehementer concitat totum corpus, praesertim in morbo capitali, quo maior est perturbatio, hoc magis speratur sanitas: ita quo propior est desperationi peccator resipiscens, hoc saluti vicinior est, medico Iesu. Iam mihi considera pudentem immpudentiam. Est enim iuxta vulgi quoque sermonem, pudor inutilis viro, quem urget necessitas. Pudor autem pudorem pellit, non aliter quam clavus clavum. Inutilis autem pudor est, celare morbum. Hunc pudorem extundit morbi taedium, ac salutis impetrandae concepta spes: iamque non pudet fateri morbum, quia pudet aegrotare. Quis hominum in gravi corporis morbo meminit pudoris? Nonne secretissima etiam corporis membra nudant, ac medico tractanda permittunt? Nec aliter affectus est, qui foedum animi morbum coepit agnoscere. Quid enim improbius, quam conscendere tectum alienae domus, deiicere tegulas, aperire fenestram, sordidum et abominandum spectaculum ex alto ingerere oculis omnium? Quid hic dicturus erat superciliosus Pharisaeus? Nimirum clamasset, indignum facinus; magnisque convitiis incessivisset illorum improbitatem, qui contra ius publicum perfosso tecto, irrumperent in privatum alienum, ac funesto spectaculo simul et sermonem sacrum interrumperent, et oculos auditorum contaminarent. Iuberet abigi cadaverosum paralyticum, seque totum aqua prolueret. At his, quibus offendendus erat ostentator Mosaicae iustitiae, quoniam arguebant insignem erga se fiduciam, Dominus Iesus delectatus est, adeo, ut nec exspectatis precibus calamitosum hominem sanitate donaret. Ac primum adimit animi morbos, quae sunt peccata: mox paralysi levat corpus: quod quemadmodum nonnulla vitia ex corpore sumtis initiis permanant ad animum, ita non raro fit, ut ex animo natum morbum corpus contrahat: veluti quum libido ex carnis humoribus orta conspurcat animum: atque inde rursus in corpus reciprocat malum, paralysin gignens, aut morbum comitialem. Aut quum livor ex animi vitio sumens originem, corpus etiam tabefacit. Solus autem sanare potest utramque hominis partem, qui utramque condidit. Considerandum est et illud, quanta fuerit largitas Iesu in condonandis peccatis. Quum enim ait, condonantur tibi peccata, relaxat universa. Nec ulla meritorum praeteritorum mentio, nec ulla sacrificiorum aut satisfactionis exactio: tantum fiduciae fit mentio. Satis est, venisse ad pedes Iesu. Satis sacrificavit, qui se illi cum plena fiducia ostendit: nullum illi gratius holocautoma. Totus sibi displicebat ille paralyticus, et male sibi conscius, et miserabili corporis morbo oppressus. Tota spes erat in potenti bonitate Iesu: ille totum restituit, quia se totum Iesu medico commisit. Non reputabat, quam esset immedicabilis morbus: tantum cogitabat, quam potens, quam bonus esset medicus, cui sese concredebat. Quae spes autem istis, qui morbo suo blandiuntur, qui fugiunt oculos medici, imo qui medicum oderunt et aversantur? Si te pudet apud medicum hominem, aut si quid diffidis, qui fortassis cognitum morbum exprobraturus sit potius, quam sublevaturus, noli celare morbum tuum apud Christum, qui neminem traducit, sanat omnes, et sanat gratis: ut tibi quoque contingat, quod contigit paralytico. Quis is fecit? Sustulit in humeros grabatum suum, versa rerum vice: nimirum imperans cupiditatibus, quibus antea servierat: hoc est enim gestare crucem, hoc est crucifigere carnem cum vitiis et concupiscentiis. Iam nihil est opus quatuor baiulis. Suis pedibus ambulat, quocunque agit illum Christi spiritus: nec alio vadit, quam quo iussus est. Quid enim est ambulare, nisi virtutum profectibus semper ad meliora progredi? Quid est redire in domum unde venerat, nisi agnoscere qualis illinc exierit, et cuius beneficio subito mutatus, eo redierit? Nam Pharisaeorum est, habitare in plateis, foris et conciliabulis. Domi suae habitat, qui se novit quam nihil sit: et quicquid habet virtutum, id totum adscribit gratuitae benignitati Servatoris. Iam te dimittam ab hoc spectaculo, si personas huius scenae demonstraro. Paralyticum et huius baiulos fiducia reddit impudentes, et impetrant quod desiderant. Iesus delectatus eorum fiducia, etiam non rogatus ultro duplicat beneficium. Populus simplex et illiteratus, nihil diiudicans in eo, quem credebat esse hominem, tantum admiratur virtutem divinam: soli Scribae taciti apud sese murmurant. Fugiamus exemplum Scribarum: qui dum suae student gloriae, Iesu gloriam conantur obscurare. Simus e simplici turba, glorificantes Deum: non solum, si quando nobis sua clementia adimit morbos animi, verum etiam quum alios videmus eiusdem benignitate a pristinis vitiis resipiscere.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!