Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 2
Verses 1-6
1 Hactenus vides, quam multa congruant cum Prophetarum oraculis. Ex his progenitoribus, ex ea Tribu familiaque natus est, unde illum prophetia promiserat: congruit et hebdomadarum supputatio, ad quam illum venturum praedixit Daniel. Convenit et nativitatis novitas, qua natus est ex virgine, citra virilem operam. Convenit et nomen; promissus erat servator, exspectabatur servator, Iesus servatorem sonat. Quin et regionis, et oppidi nomen respondet fidei Prophetarum: natus est enim haud procul ab Hierosolyma in oppidulo, cui nomen Bethlehem, idque in regione Iudaeae: nam est et in Galilaea oppidum huic cognomine, nimirum in Tribu Zabulon. Natus est autem eo tempore, quo regnum apud Iudaeos obtinebat Herodes natione Idumaeus, non Iudaeusl; ne cui dubium esset iam adesse tempus, quo nasciturus esset Messias: quod hoc multis ante seculis futurum praedixerat Iacob Patriarch: Non auferetur sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec venerit ille, qui mittendus est. Nimirum hic est ille sanctus santorum, ad cuius exortum cessare debuit omnis unctio Iudaeorum. Nunc quam miris consiliis pulatim innotuerit orbi accipite. Voluit enim omnibus esse perspicuus, qui venerat servandis omnibus: ut et bonis innotesceret ad salutem, et impiis adimeret omnem excusationem ignorantiae. Iudaeis praecipue fuerat promissus, ex horum gente natus est, his primum praedicatus est ab Angelis canentibus, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax in hominibus bonae voluntatis. Pastores Angelica voce docti, de nato puero, fidei primitias obtulerunt, ad natalitium infantuli praesepe. Secreto spiritus afflatu agnitus est ab Elisabeth, a Simeone, et Anna prophetissa. Ac primum quidem pauperibus et humilibus semet aperuit, in quibus sciebat esse pronam credulitatem. Nec enim facile suscepturi erant humilem superbi, pauperem opulenti, modestum feroces, coelestem, huius mundi cupiditatibus obnoxii. Quoniam autem non Iudaeis tantum, sed et Gentibus, imo cunctis mundi nationibus promissus erat, in ipso statim exordio voluit et his innotescere, quo declararet simul et illis oblatam esse salutem, et horum exemplo Iudaeos ad aemulationem credulitatis exstimularet. Nec omnes eadem ratione pertraxit ad sui notitiam, sed singulo paulatim allexit rebus iam persuasisac familiaribus. Iudaei Prophetis habebant fidem, signis ac prodigiis commovebantur, atque harum rerum illecebra pellexit eos. Persae et Chaldaei multum tribuebant astris, ut huic Philosophiae potissimum dediti, e cuius peritia sibi mirabilem quendam orbis instauratorem promiserant. His igitur pueri nativitatem non Propheta, non Angelus, sed nova quaedam et admiranda stellae species indicavit; nimirum stellam illam, quam Prophetia Balaam designarat exorituram ex Iacob. Et publico rumore iam cognoverant hunc Regem Iudaeorum genti peculiariter esse promissum, non illum vulgarem quempiam, atque ex numero caeterorum, sed insignem et incomparabilem, cuius potentiam, sapientiam, ac bonitatem, humana maiorem, totus orbis esset experturus. Porro ut improbus data occasione sit improbior, et sapiens occasione praebita sapientior, Magi quidam, (nam hoc nomine Persae vocant Philosophiae professione suspiciendos) quo quod stella veluti per somnium docuerat, cominus discerent et exactius, nihil deterriti itineris magnitudine, Hierosolymam sese praevia stella conferunt, sive quod illic agebant Scribae et Pharisaei, in Lege ac Prophetis eruditissimi, sive quod intellexerant Regem eum haud procul ab Hierosolymis nasciturum. 2 Iam enim certi natum esse, tantum sciscitantur, quisnam esset ille locus tam inclyto partu felix. Existimabant enim tanti Principis nativitatem non posse latere apud eos, qui nasciturum tot seculis exspectaverant, praesertim cum non solum apud illos, verum etiam ex illis natus esset. At nusquam serius ac difficilius innotescit Christus, quam in urbibus opulentis, in aulis Principum, et apud sapientiae professione turgidos. Sed harum rerum imprudentes illi simpliciter ac palam sciscitantur: Ubi, inquiunt, est ille, qui nuper natus est Rex Iudaeorum? Nos enim certo indicio natum illum cognovimus: nam cum procul hinc ageremus in Oriente, stellam eius admirabili specie vidimus. Vidimus stellam, et sensimus afflatum. Proinde quoniam scimus illum omnium bono nasci, nos, licet alienigenae, sumus huc profecti, ut illum adoremus, novoque Regi debitas honoris primitias exhibeamus, non ignari, felices futuros, qui illius numen habituri sunt propitium. 3 Huiusmodi sermonem cum illi simpliciter apud quosvis effunderent, ilico rumor ad Herodem Regem perlatus est, qui iam pridem eius nascituri famam horruerat, metuens, ne quando regno, quod occupaverat, alienigena deturbaretur, si tantus Princeps e Iudaeorum stirpe exstitisset. Siquidem Herodes nihil aliud, quam terrenum regnum somniabat, ignarum Christum aliud regni genus invehere, quod ad universos homines pertineret. Itaque postquam natum audierat, quem metuerat nasciturum, et audierat a Magis, viris et eruditione, et fortunae strepitu nequaquam adspernandis, sane conturbatus est animo, simulque cum hoc tota civitas Hierosolymorum, aliis aliud metuentibus, aut sperantibus. Sed ita divina sapientia temperavit affectus ac molitiones mortalium, ut et piorum simplicitas, et impiorum vesania, undique Christi gloriam illustraret, et fidei rerum incredibilium pondus adderet. Nec aliam ob causam stella viae dux Magos Hierosolymam ingressuros ad tempus destituerat, nisi ut illorum percunctatio divulgaret rumorem nati pueri, nec proderet nati cunabula Regi saevituro. 4 Itaque Rex Herodes, livore et ira caecus, cum totus arderet in exitium nati pueri, tamen impiae crudelitati pietatis spem praetexuit. Accersit ad se ex ordine sacerdotum cunctos primores ac Scribas populi Iudaici, quorum haec erat peculiaris professio, ut si quid exoriretur rerum novarum, e Prophetarum oraculis, eque divinis Libris responsa darent, quod horum exactam scientiam profiterentur, videlicet, ut et numerus et auctoritas ad fidem conduceret. Ab his igitur convocatis, Rex hoc magis impius, quod pietatem mentiretur, sciscitatus est, ubinam nasciturum Christum oracula promisissent. 5 At illi nondum odio furentes in Christum, quem non viderant, simpliciter et incunctanter respondent, in Bethlehem Iudae; ac ne parum ponderis haberet ipsorum acutoritas, ecce in promtu habent vaticinium Micheae Prophetae: 6 Et tu Bethlehem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exorietur dux, qui regat populum meum Israel. Atque haec tum responderunt Sacerdotes et Scribae, qui post tot miraculis coruscantem, et omnibus benefacientem, curarunt occidendum. Rex Magorum oratione non leviter commotus, hoc responso tam promto prorsus exanimatus est, praesertim quum prophetia palam polliceretur ducem Bethlehemiticum, qui regeret populum unde natus esset.
Verses 7-12
7 Sacerdotibus itaque ac Scribis dimissis, quibus sese desperabat posse imponere, clanculum, ne Iudaei dolum suspicarentur, accersit ad sese Magos, et communicata re, quasi idem agerent utrique, diligenter percunctatus est eos, quantum esset temporis, quod illis primum apparuisset stella, cuius indicio tantum itineris emensi venissent Hierosolymam; videlicet hoc agens, ut certisu in unum caput saeviret crudelitas. Magi, ut non est suspiciosa pietas, nihil illum celant, haudquaquam suspicantes eum esse tam immanem, ut in infantem vix dum natum saevire vellet, neque tam furiosum, ut se speraret humanis consiliis oppressurum, quod divinitus ageretur. 8 Indicato tempore, ille vicissim indicat locum, quem a Scribis didicerat. Iamque spe certa contepta, his duobis indiciis puerum posse deprehendi, Magos ultro ituros, etiam suo nomine mandatis onerat, adirent Bethlehem, summaque diligentia vestigarent de puero; moxque eo comperto, Hierosolymam reversi, se facerent totius negotii certiorem; causam praetexens admodum piam, et ab animis Magorum. minimum abhorrentem, ut et ego, inquit, eodem me conferam, vosque imitatus, adorem eum. Sibi primum volebat innotescere puerum, ut eum prius tolleret e medio, quam populus Iudaeus eum plane rescisset esse natum: Deo interim et hoc procurante, ut incolumes redirent Magi suis regionibus annunciaturi Christum. Alioqui, ni spes haec scelerato imposuisset, saeviturus erat in Magos ipsos, qui nuncium tam inauspicatum attulissent. 9 Magorum pia simplicitas, audito Rege, contendunt Bethlehem, quos in hoc stella, quae illos exciverat, ad tempus destituit, ut barbari primi Christum annunciarent natum, quem illi tot seculis exspectatum post occiderunt. Sed hac parte divini consilii functis, rursus aderat mirabilis illa stella, quae sic illorum pietati serviebat, ut non solum Bethlehem, sed ipsum etiam tugurium humile, et ob hoc inventu difficile indicaret; atque adeo ipsius pueri capiti imminens e propinquo, ceu digito demonstraret expetitum infantem. 10 Haec igitur ubi rursus apparere coeperat, omnem sollicitudinem ex animis illorum dispulitl iamque certa spe simul et gaudio pleni, neglectis hominum indiciis, voelestem ducem sequuti, novi Regis palatium, vident sordidum et abiectum tugurium, vile stabulum. 11 Nihil commovetur his rebus sincera pietas, ingrediuntur, reperiunt infantem, nihil a caeteris specie differentem; reperiunt matrem, nihil magnificum prae se ferentem. Paupertatem ac simplicitatem tota supellex testabatur. Magi, qui non adoraverant Herodem, e solio regali strepitu iactantem sese, ad pueri vagientis cunas procumbunt, adorant proni nondum fari potentem. Nec hac pietate contenti, depromunt e repositoriis suis destinata munera, ex hisce rebus, quarum proventu regio Persarum praecipue dives erat, Aurum, Thus et Myrrham, ne viaticum deesset mox fugituro. Atque his fidei primitiis gentes, quae procul aberant, Iudaeos, qui Deo videbantur proximi, praevenientes, Christum sibi inaugurant, seseque vicissim illi dedicant, triplici rerum genere novum sacrificium offerentes, iamque veluti per aenigma Trinitatem illam ineffabilem profitentes, Patris, Filii, et Spiritu Sancti, simulque in uno homine, mortalitatem, sacerdotium et regnum agnoscentes. Siquidem Aurum Regi convenit, Thus Sacerdoti, Myrrha morituro. Natus est mortalis, sacrificavit in cruce; vicit resurgens, regnat in coelis. Tot prodigia viderant Iudaei, et cognitum occiderunt; nihil praeclari videre Magi, quod ad oculos corporeos pertinet, et sibi gratulantur eam peregrinationem fuisse felicem. 12 Caeterum quum secum agitarent, an redeundum esset ad Herodem, ut illius animo satisfacerent, in somnis admoniti sunt oraculo divino, ne se referrent ad Herodem: id enim nec ipsis esse tutum, nec puero, nec expedire tanto negotio, suis temporibus, et per partes orbi provulgando. Illi non segnes parent oraculo, ac diversa via reversi sunt in patriam, apud suos novi Regis, novi praecones futuri.