Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 2
Verses 16-21
16 Placuit omnibus pium consilium. Pastores properant, exstimulabat animos pietas, perventum est Bethlehem, ventum in diversorium. Illic iuxta promissum Angeli reperiunt Mariam puerperam, et Ioseph virginei partus testem, nec non puerum fasciis obvinctum, ac repositum in praesepi.
17 Nihil offendit pios pastores Virgunculae tenuitas, nihil sponsus iuxta mundum humilis, nihil puellus ob inopiam loci commodioris reclinatus in praesepi, quae superbos Pharisaeos ac Scribas alienassent: sed his omnibus magis confirmantur ad firmiorem credulitatem, posteaquam oculis testibus compererunt non esse vana, quae nuntiarat Angelus. Habet autem et pietas in hominibus, quamlibet humilibus, suam prudentiam. Non enim protinus evulgarunt, quod audierant: sed ubi rem certam cognovissent, tum non veriti sunt, et apud alios quod audierant, praedicare. Ab huiusmodi praeconibus primum amavit praedicari Christus, in quorum simplicitatem nulla cadebat vanitatis aut fuci suspicio. Non noverant aliquid ex se comminisci, nesciebant affingere visis: sed quod audierant ac viderant, ut audierant ac viderant, bona fide nuntiabant bonae mentis hominibus.
18 Et invenit pastorum vox apud multos fidem, quae multos excitavit ad cupiditatem videndi pueri.
19 Atque hic mihi sanctae Virgunculae prudentem modestiam considera. Discit a pastoribus quid nuntiarit Angelus, quid cecinerit coelestis militiae chorus: ipsa sola tacet, haec omnia, quae prius, quae nunc acciderant, conservans in animo, ac diligenti reputatione conferens in corde suo. Silet in suum tempus virginei conceptus mysterium: non iactat apud alios suam felicitatem. Ancillam promiserat opificio divino, ancillam exhibet: contemplatur tacita secum novam rationem divini consilii. Considerat omnia plena esse novis miraculis: videt ubique summam humilitatem cum summa sublimitate misceri. Infans in utero concipitur, sed Angelo internuntio, Spiritu Sancto opifice: puer nascitur, sed e virgine matre. Reclinatur in praesepe, sed Angeli gratulabundi canunt e coelis. Latitat in obscuro loco, sed coelum nati sublimitatem adorat.
20 His hunc in modum peractis, pastroes repetunt gregem suum, glorificantes ac laudantes Deum super omnibus quae audierant ab Angelis: et quod quemadmodum audierant comperissent.
21 Caeterum posteaquam venisset dies a partu octavus, quo Lex Mosaica iubet infantem masculum circumcidi, amputata summa praeputii pellicula (nam id primum ab Abraham profectum Deus voluitesse suae gentis signaculum) satisfactum et hac in re Legi, quando non venerat soluturus Legem, sed impleturus. Nec dedignatus est, veluti peccatis parentum obnoxius, accipere remedium, qui solus ab omni peccati contagio immunis, ablaturus erat omnia peccata mundi, sibique novum populum acciturus, cui cor esset ab omnibus carnis cupiditatibus repurgatum: idque non cultris petrinis, sed gladio sermonis Evangelici per fidem omnia purgantis. Quin et nomen ex more inditum. Dictus est enim Iesus, quod Hebraeis sonat Servatorem. Non hoc fortuito, aut humana voluntate inditum est puero, sed auctoritate divina per Gabrielem fuerat datum, antequam in utero virginis conciperetur, ut vel ex ipso statim vocabulo mortales admonerentur hunc esse, qui veram salutem conferret omnibus, ac verum Iosue ducem referens, suos ab omni vitiotrum inquinamento purgatos, perduceret in terram coelestem, aeternis gaudiis affluentem. Hactenus typis quibusdam praelusum est Evangelio, primum populo Iudaeorum praedicando. Quinto a circumcisione die adsunt Magi tres, Stellae indicio procul exciti ad visendum puerum. Adorarunt novum orbis Principem, ac mysticis donariis honorarunt, quadam rerum imagine significantes, gentes amplexuras Evangelii gratiam, ab homicidis Iudaeis repudiatam.