Daily Gospel Meditation (12/28/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Matthaei 2:13-18

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 2

13-18

13 Iam Magorum incolumitati consultum erat: mox ut matris etiam ac pueri tranquillitati consuleretur, simulque Herodis impietas, ita ut merebatur, magis ac magis exacerbaretur in gloriam Christi, idem coelestis nuncius, qui Magos dimiserat, Ioseph apparuit in somnis: hortans eum, ut iam arcani conscius, matrem ac puerum clanculum subduceret in Aegyptum: videlicet hoc agente consilio divino, ut ea quoque regio, tota prodigiosis Deorum cultibus dedita, dum profugo praebet hospitium, eius contactu commercioque praepararetur ad aliquod primordium verae pietatis. His itaque verbis Angelus affatus est Ioseph: Surge et adiuncto tibi puero una cum matre, clam fuge in Aegyptum, atque illic commorare donec reversus ad te, admonuero tempus esse huc remigrandi. Futurum est enim, ut Herodes nihil intentatum relinquat, quo perdat puerum. Non quod difficile sit Deo puerum subito extincto Herode servare, si libeat: sed hic ordo negotii magis conducit ad confirmandum fidem: vult enim Deus, ut tyranni furor suae gloriae serviat. 14 Nihil cunctatus Ioseph, assumtam puellam matrem ac puerum, nocte fugiens, subducit in Aegyptum, inibi commoratus usque ad obitum Herodis. 15 Neque vero hoc humano metu contigit aut casu: his malis Deus voluit parari stabilirique regnum Filii sui, quibus humanae res solent labefactari, ne quid sibi mundus vindicare posset in negotio divino. Id quo magis credas, Deus, qui hoc fieri voluit, multis retro seculis futurum praedixit per os Oseae Prophetae: Ex Aegypto, inquiens, vocavi filium meum. 16 Interea Rex Herodes, posteaquam ipsa re comperit, Magos sibi dedisse verba, iam impotens irae, abiecto fuco, prorupit in manifestam insaniam; missisque vesaniae suae ministris, occidit omneis infantes, et quotquot erant in ipsa Bethlehem, et quotquot erant in eius oppidi finibus, bimulos, aut hac aetate minores, sequutus temporis supputationem, quo Magi praedixerant sibi primum visam esse pueri stellam. Dilatavit tempus crudelitas, dilatavit locum, pueros universos complexa, putans hoc impio consilio satis sibi cautum esse, ne qua posset elabi, quem unum cupiebat exstinctum. Sed frustra nititur astutia mortalium adversus consilia divina. His rebus parabatur exemplum, quid essent ab impiis Principibus passuri, qui credituri essent Evangelio; quid profecturi, qui fidem Evangelicam, teneram adhuc, et in piorum animis gliscentem, crudelitate sua conarentur extinguere. Ob Christum interimi, servari est. Herodi data erat occasio resipiscendi, non saeviendi, nisi mentem illius regnandi cupiditas excaecasset: sed dum ipse sibi suo vitio vertit omnia in materiam maioris infamiae, sua malitia Dei iustitiam illustravit, dum omnibus palam sit innoxios puellos immani crudelitate trucidatos, et ipsum horribili dignum exitio, quo postea periit, fuisse. 17 Porro ne quis addubitet hoc dispensatione divini consilii sic evenisse, audite Prophetae Hieremiae vaticinium, hoc praesagio mentis afflatae iam factum cernentis quod multis post seculis esset futurum: Vox, inquit, in Rama est audita, vox vehementer plorabunda, lugubris ac lamentabilis: Nimirum Rachel ea erat deplorans filios suos: nec admisit consolationem, propterea quod essent omnes e medio sublati. Rachel, quae enixa Benoni, hoc est, doloris sui filium, cui post mutatum est nomen Beniamin, mox a partu periit, sepulta est non procul a Bethlehem: unde Propheta sub huius persona, matrum luctum, suos filios ab Herode trucidatos deplorantium, expressit.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!