Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 10
Verses 17-22
17 Cum huiusmodi igitur hominibus, imo lupis verius, cautius est agendum, et iam nunc animus adversus omne malorum genus praeparandus, ne quid vos conturbent, cum inciderint. Futurum est enim olim, ut pertrahant vos, tanquam maleficos, in concilia sua, et in conciliabulis suis quasi sclerosos flagris vos caedent: 18 quin etiam ut Reipublicae subversores, producemini ad Praesides ac Reges, non ob vestra merita, sed mea tantum causa. Atque haec omnia cum prohibere liceat, fieri patiar, ut omnibus testatum sit ac perspicuum illos suopte vitio perire, qui tot miraculis, qui tot beneficiis, qui tam obvia doctrina, qui vestra simplicitate, lenitateque provocati, tam odiose reiecerint salutem oblatam. 19 Cum igitur ad tam multos pauci, ad tam potentes, infirmi et inermes, ad tam eruditos, idiotae producemini, ne velitis esse solliciti, quomodo causam vestram sitis acturi, iudiciorum, legum, forique rudes et imperiti. Nolim hic quoque vos ad ea confugere praesidia, quibus hominum vulgus in iudiciis solet vincere. Adhibent peritum et bene linguacem patrounum, adulantur iudicibus, supplices se provolvunt ad genua, favores redimunt pecunia. Absint haec a vobis. Tantum prodite vocati, iussi respondete, ne merito vos arguant contumaciae; sed respondete simpliciter ac fortiter, non oratione meditata, sed quae fotitudinem praese ferat, cum prudentia, modestiaque coniunctam. Ut victus vobis citra sollicitudinem vestram ubique suppetet, ita suppeditabitur et oratio. Hanc anxie meditari, non est eius, qui totus pendet ab auxilio divino. Etiam nihil praemeditatis dbitur in tempore oratio, non ornata, sed prudens et efficax, dignaque Evangelio. 20 Non est humanum negotium, quod geritis, sed divinum, cuius vos non auctores estis, sed organa. Nec enim vos illic loquemini, sed Spiritus Patris vestri loquetur per ora vestra. Huius igitur praesidio fretos, non oportet ullis malorum procellis commoveri. Tantis enim tumultibus mundus insurget adversus doctrinam meam, ut frater, oblitus germanae caritatis, fratrem adacturus sit in mortem; ut pater, oblitus pietatis naturalis, filium accersat capitis; ut filius, abiecta omni reverentia, cooriatur adversus patrem ac matrem, eosque morte afficiat, a quibus initium vitae sumserat. 22 Quid multis? Omnibus invisi reddemini propter odium nominis mei: non feret enim hic mundus, ambitione, superbia, avaritia, libidine, caeterisque terrenis cupiditatibus undique corruptissimus, doctrinam coelestem, nimirum adversantem studiis ipsius. Et atrocius crimen erit esse Christianum, quam parracidam, aut veneficum. Has turbas per homines impios excitabit Diabolus adversus Evangelium meum, sed nolite diffidere, vincet divina sapientia et Satanae technas et malitiam humanam; vos modo fortibus et infractis animis pertendite negotium vobis delegatum: nam qui inter haec mala perseveraverit usque in finem, hic salvus erit; neque enim oportet ullis terroribus fractos Evangelii negotium relinquere. Nihil est omnino periculi, nisi vos deficiat animus Evangelio dignus.