Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 1
Verses 57-62
57 Iamque aderat legitimum tempus, quo foetum ederet Elizabeth, ac natus filius certam fidem fecit promissi divini.
58 Res rumore sparsa est per vicinos et cognatos, quibus ut ante doluerat Elizabeth sterilitas, ita voluptati fuit, quod ex ingenti miseriordia divina, edita prole mascula, contigisset anui deploratae sterilitatis nomen matris, cui felix fuerat futurum genuisse puellam, sed multo felicius erat genuisse filium. Et hic apparuit Angeli promissum, qui dixerat fore, ut in nativitate pueri multi* gauderent. Accurrerunt enim complures, ac gratulabantur puerperae. Aequum autem erat, ut multi gauderent in illius nativitate, qui plurimorum bono natus fuerat.
59 Iam venerat dies a partu octavus, quo iuxta Legis praescriptum circumcidendus erat puer, et indendum nomen. Venerunt itaque cognati, qui ex propinquitatis officio curarent puerum rite circumcidendum. Quoniam pater erat elinguis, qui solet esse auctor imponendi nominis, cognati suspicantes id patrem velle, quod vulgo solet esse gratissimum, appellarunt enim patris nomine Zachariam.
60 Mater contra, quod a marito muto discere non poterat, Spiritus afflatu docta, contendit non esse vocandum Zachariam, sed Ioannem: nimirum significante Spiritu Sancto, eum, qui natus erat, praeconem futurum novae Legis, quae veterum traditiones abrogaret, et carnalem cultum verteret in gratiam spiritualem. Zacharias enim Hebraeis sonat idem quod memor Domini. Ioannes a gratia dictus est. Legis iustitia constabat operibus praescriptis: Evangelii iustitia gratia constat ex fide.
61 Non cessernt auctoritati matris cognati, sed e regione contendebant potius appellandum Zachariam, eo quod nullus esset in tota gente Zachariae, qui dictus sit Ioannes. Et solet in prole per inditum nomen, vel patris, vel avi, vel patrui, vel alicuius cognati memoria renovari. Et adhuc hodie sunt, quibus magis arridet nomen Zachariae, quam Ioannis, nimirum hi, qui nondum patiuntur aboleri circumcisionem, neomenias, lotiones, dies festos, ieiunia, delectum ciborum, sacrificia, re videlicet clamitantes: nomen Ioannis nolumus, veterem Zachariam volumus.
62 Quum itaque non conveniret inter puerperam et cognatos, opus erat auctoritate patris, quae contentionem finiret. Is nondum habebat linguam, quum iam sermone esset opus. Nutibus igitur utcunque significatum est illi, quod nomen placeret indi filio.
Verses 63-66
63 Ille re intellecta poposcit tabellas pugillares, ut mutis literis indicaret, quod viva voce proloqui non poterat. Allatis pugillaribus scriptsit hunc in modum: Ioannes est nomen eius; significans hoc nomen illi inditum ab Angelo priusquam conciperetur. Id admirati sunt omnes, et quod placeret nomen novum, et quod inter matrem et patrem mutum de nomine conveniret. Iam appetebat tempus, ut inciperet loqui Lex Mosaica, quae hactenus figuris ac mutis elementis Evangelii gratiam utcunque designarat. Tempus aderat, ut os, quod iuxta promissum Gabrielis clauserat incredulitas, aperiret credulitas.
64 Protinus igitur ut scripserat, solutum est linguae vinculum. Nec aliunde redditi sermonis facultatem auspicatus est, quam a laudibus Dei, cuius gratuita munificentia tantus gaudiorum cumulus contigisset. Nisi siluerit Iudaica lingua, carnalium observationum praedicatrix, et humanae iustitiae vindicatrix, non potest loqui lingua Evangelica, quae gratiam praedicat, quae fidem, quae caritatem, non Legis opera, quae non homini iustitiae laudem vindicat e suis factis, sed Dei iustitiam praedicat ex innocentia gratis collata per fidem.
65 Haec omnia de anu puerpera, de novitate nominis, de filio per Angeli promissum nato, de patre prius ex loquente facto muto, rursus ex elingui facundo in laudem Dei, rumore sparsa sunt, non iam per cognatos tantum ac vicinos, verum etiam per universam illam Iudaeae regionem, quae montana dicitur, adeo ut non solum admiratio, sed stupor quidam et horro, ex tot iam insolitis miraculis conceptus, occuparet animos omnium.
66 Siquidem ex his praeludiis colligebant, natum puerum olim magna et inaudita patraturum, cuius conceptus et nativitas iam tum prodigiis insigniretur. Videbant patris effoetam senectutem, anus deploratam sterilitatem: considerabant linguae subito ademtae ac redditae miraculum: audierant Gabrielis intercessisse ministerium: sentiebant in utroque parente Spiritus coelestis afflatum, nihil non esse praeter morem cmmunem, nihil non prae se ferre virtutuem divinam. Haec in suo quique corde contemplantes, dicebant apud sese: Quisnam futurus est iste puer? Nemo Prophetarum tam prodigiose natus est. Siquidem ipsa rerum miracula declarant haec geri virtute Dei, quae puero adsit ad res summas delecto. Neque vero haec temere ratiocinabantur. Nam vere manus Dei virtutem suam coelestem esxerebat in puero, et per puerum in parentes, mirabiliora suo tempore proditura.