Daily Gospel Meditation (12/22/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 1:46-56

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 1

Verses 46-50

46 Haec um afflatu prophetico dicta essent ab Elizabeth: Maria quoque, quae hactenus virginali pudore texerat animi sui gaudia, Spiritu sacro correpta, quo iam dudum erat plena, non sibi temperat, quin Hymno gratulabundo prorumpat in laudem Dei, cuius bonitati tribuendum est, quicquid praeclari contingit hominibus: Merito, inquit, mihi gratularis, Elizabeth, sed hoc totum divini gratutitique muneris est, unde nihil est quod meis arrotem meritis. Et ideo non lingua tantum, sed et ex intimis praecordiis anima mea suae imbecillitatis sibi conscia, Dominum extollit laudibus, tanto vehementius admirans divini beneficii magnitudinem, quanto minus agnoscit in se meritorum. Est de quo illi gratias agam, sed de quo illius benignitatem praedicem, non est de quo mihi plaudam.

47 Et tamen gaudio ineffabili gestit et exsultat spiritus meus, coelesti afflatus Spiritu, non in sese, sed in Deo, qui mihi cunctisque totius salutis est auctor.

48 Etenim quum essem omnium abiectissima, tamen ille pro sua bonitate respexit humilem ancillam suam, tantoque dignatus est munere, ut posthac iuxta tuum et Angeli sermonem, me felicissimam sint praedicaturi, non solum huius aetatis Iudaei, verum etiam seculis omnibus, omnes totius orbis nationes, quibus contigerit ex me Servator. Siquidem hoc vere felices dici possumus, quod nobis non nostra industria, non nostris meritis, sed gratutito favore Numinis collatum est. Tota igitur huius felicitatis laus in illius laudem redundabit, qui gratis contuli. Praedicabor ego beata, sed illius munificentia.

49 Quid autem de me praedicabunt posteris seculis totius mundi nationes? Nimirum, quod in me humillima puella rem miram et inauditam perfecerit is, qui immensa virtute sua nihil non potest. Et idcirco meum nomen inter felices numerabitur. Caeterum illius nomen erit ubique sanctum et adorandum, ad quod sese flectet omne genu, colestium, terrestrium, et inferorum, per quod unum continget salus universo mundo. Huius enim nominis professio salutem et sanctimoniam conferet universis. Ad hoc nomen invocatum pellentur morbi, torpescent venena, fugient Daemones, reviviscent mortui.

50 Gratutitum et hoc erit, non debitum: misericordiae erit, non meriti: quam largissime profundet, non solum genti Iudaicae, quae peculiariter illum exspectavit, non solum uni aetati, sed late propagabitur, a natione in nationem, usque ad extremos orbis fines, a seculo in seculum, usque ad ultimum huius mundi diem. Soli quidem Israelitae salutem hanc exspectarant a Prophetis promissam, sed quisquis in quacunque gente relictis vitiis, timere coeperit Deum, is in Israelitico consortio censebitur. Ad eos pertinget haec salus, qui sibi displicentes per fidem sese submiserint Domino, sive Graeci sint, sive Galli, sive Britanni, sive Scythae. Contra qui suis fidentes factis, sese erexerint adversus magnitudinem Dei, repellentur ab huius beneficii consortio, etiamsi ex ipso Abraham aut David fuerint prognati. Non enim hoc divinum munus confertur aut ex opum censu, aut ex generis aestimatione, aut ex operibus legalibus, aliisve meritis aut praesidiis humanis, sed ex commendatione cordis modesti, suique poenitentis, atque ex Dei misericorida per sinceram fiduciam pendentis.

Verses 51-56

51 Deus enim volens deiicere supercilium sapientiae potentiaeque mundanae, per Filium suum factum humilem, exseruit robur sui brachii, ac stultam fecit huius seculi sapientiam: deiecit ac fregit huius mundi potentiam, declarans se etiam quum maxime sese demittit, tamen esse potentiorem totius humanae potentiae fastigio: et quod in illo stultum videtur, sapientius esse quamlibet admirabili huius mundi sapientia. Caeterum qui freti sua sapientia, qui confisi suis viribus, cervices suas erexerunt adversus Deum, hos mirabiliter dissipavit suis ipsorum consiliis, quemadmodum olim promiserat per Prophetam: Comprehendam sapientes in sapientia sua. Dum enim astutia humana pugnant adversus consilium divinum, et suam prodiderunt stultitiam, et divinam sapientiam imprudentes illustrarunt. Dumque praesidiis huius mundi conantur opprimere institutum Dei, declararunt quam nihil possit hic mundus adversus virtutem divinam, quam sua rebellione confirmarunt.

52 Ita versis rerum vicibus, qui prius sublimes sedebant in thronis, humana sapientia turgidi, humana potentia et auctoritate formidabiles, hos detraxit a rerum fastigio: et qui iuxta mundum erant humiles, hos divina benignitas sustulit in altum. Qui religionis arcem tenere videbantur, deprehensi sunt impii: qui videbantur esse alieni a Deo, subito facti sunt filii Dei.

53 Qui suam agnoscentes iniustitiam, esuriebant iustitiam Dei, hos Deus explevi suis bonis: contra qui sibi videbantur praedivites, ac bonis operibus abundare, et ideo non esuriebant gratiam Evangelicam, hos reiecit a se famelicos. Circumcisio versa est in praeputium: praeputium sucesset in gloriam circumcisionis. Israelita sibi fidens, seclusus est a regno Dei, et gentes adscitae sunt in honorem filiorum Abrahae. Superbus Pharisaeus fastiditus est, meretrices et humilis publicanus receptus est.

54 Stantes et erectos deiecit, iacentes ac periclitantes porrecta misericordiae manu sublevavit. Qui videbant, caecos reddidit. Qui suam caecitatem deplorabant, aperuit oculos. Qui morbum suum agnoscebant, his salutem contulit. Qui sibi sani videbantur, hos suo morbo reliquit. Qui se gloriabantur esse filios Abrahae. hos declaravit esse filios Diaboli. Qui nihil habebant cognationis cum Abraham iuxta carnem, hos per fidem Evangelicam reddidit veros Abrahae filios. Qui se iactabant glorioso nominem Israel, hos repudiavit ab haereditate promissorum Israel.

55 Caeterum quicumque quacunque ex gente, sive servus, sive liber sese offerret ad cultum spiritualem Dei, hunc ad se recepit Deus, et in eo praestitit suam diu dilatam misericordiam, quam Prophetarum oraculis promiserat Israelitico populo, quem ut peculiarius adamatum, in sacris Literis appellat puerum suum. Non erat oblitus sui promissi, sed ob longam moram, perinde quasi fuisset oblitus, obrepserat desperatio. Nunc declaravit sese nequaquam immemorem sui populi. Haec est enim illa vera posteritas Abrahae. Hic est ille verus Isarel, quem Deo commendat non sanguinis propinquitas, sed fidei sinceritas, qua sola cernitur Deus. Non haec fortuito casuve geruntur, sed hoc nunc exhibitum est, quod olim Deus promiserat patribus nostris Abraham, et posteris eius. Dictum est enim Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Dictum est David: De fructu ventris tui pontam super sedem tuam. Haec olim promissa, a piis exspectata, a multis desperata, nunc visum est Deo perficere veris posteris Abrahae, quorum genus non deficiet usque ad finem mundi. Haec fatidico Spiritu Maria proloquuta est, perinde quasi facta essent, quae essent futura.

56 Commorata est autem apud Elizabeth cognatam suam ferme tribus mensibus, sanctis colloquiis et amicis obsequiis sublevans anum. Sub instantem autem cognatae partum Maria repetiit domum suam. Non enim convenit virginibus obstetricandi officium, et mox affluxuram turbam fugiebat.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!