Daily Gospel Meditation (12/21/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 1:39-45

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 1

Verses 39-41

39 Ac paucis post diebus Maria ex munere divino facta modestior et officiosior, quoniam ex Angeli sermone didicerat Elizabeth cognatam suam sextum iam mensem esse gravidam, relictis aedibus suis, profecta est in montana, magnaque celeritate pervenit in civitatem Iudae, ubi habitabat Zacharias;

40 Et ingressa domum illius salutem et gratulationem obtulit cognatae. Siquidem vera pietas potius gaudet de felicitate aliena, quam studet iactare suam. Amat secretum virginitas, non evocatur ab aedium intimis, nisi provocet officium: in publico properat, in officio lentior est. In toto itinere neminem salutavit Maria, donec ventum esset ad Elizabeth.

41 Neque vero vulgaris fuit illa salutatio. Crevit utriusque ex mutua gratulatione felicitas, exuberavit Spiritus divini vis. Maria fontem omnium spiritualium dotium secum ferebat in utero, suique foetus afflatu iam tota spirabat Deum. Itaque factum est, ut simul atque virginis salutatio tetigisset aures Elizabeth, infans, quem anus gestabat in utero, veluti gaudio gestiens exsiliret. Sensit Ioannes nondum natus Domini sui modo concepti divinam virtutem, et intra materni uteri sinus gestu praedicat eum, quem olim erat sua voce paredicaturus. Nec sine fructu sensit sanctum infantis sui tripudium Elizabeth; per foetum divinitus afflatum afflatur et mater, ac felici contagio corripiuntur omnia.

Verses 42-45

42 Per Mariae vocem coelestis virtus penetrat in foetum Elizabeth, per foetum afflatu correptum, afflatur et mater, sic ut *(et) ipsa repleta SPiritu Sancto, non iam continuerit animi sui gaudia, quae prius tacita latitaverat, conceptum pudore dissimulans: sed ingenti voce, quam ingens affectus suppeditabat, exclamaverit, ea promens afflatu Spiritus, quae nec ex uteri tumore suspicari poterat, nec ex homine didicerat: et perinde quasi Angelum udisset cum Maria loquentem, ita verbis Angelicis suam gratulationem auspicatur: O felix, inquit, virgo, ut primam laudem obtinebis inter omnes laudatas mulieres. Simulque sacer fructus virginei ventris tui, unde prodibit flos ille mirabilis, qui gentium omnium voce praedicabitur per universum orbem, de quo iam olim vaticinati sunt Prophetae, ac primam laudem obtinebit inter omnia, quae in coelis sunt, et quae in terris. Agnosco, maius est homine quod claudis uteri tui thalamo.

43 Si tantum in nobis aestimetur aetas, non est incongruum puellam venire ad anum: sin aestimetur foetuum dignitas, meum erat ad te properare. Ego quidem sat eram felix divino beneficio, quod prolem gesto, magnum quiddam olim futuram: sed quonam meo merito tanta felicitas mihi contigit, ut mater futura Domini mei ultro veniat ad me?

44 Siquidem argumento indubitato sensi Domini mei adventum. Ecce enim simul atque vox salutationis tuae personuit aures meas, sensi infantem subsultantem in utero meo, velut occurrere gestientem Domino suo, ac debitum honoris officium exhibere. Nimirum respondes mater tuo foetui. Ille Dominus dignatur invisere famulum suum, ut sanctificet, impleatque Spiritu Sancto: tu tanto maior dignitate, non gravaris adire minorem, hoc submissius te gerens, quo magis praecellis diginis dotibus, quae recte facis dum non adscribis tuis meritis, quum sint gratuitae Dei beneficentiae.

45 Hoc certe nomine felix es, quod non diffisa sis, quamlibet incredibilibus Angeli promissis. Concepisti citra virilem operam, nec dubium est, quin eadem fide sint tibi praestanda caetera, quae Domini nomine pollicitus est Angelus.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!