Daily Gospel Meditation (12/15/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Matthaei 11:16-19

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 11

Verses 16-19

16 Qualem esse dicam hanc generationem? aut qua similitudine possem illam adumbrare? Similis videtur pueris in foro sedentibus, qui sic vulgata cantione procul acclamant sodalibus suis: 17 Tibiis cecinimus vobis laeta, nec saltastis, lugubria cecinimus vobis, nec planxistis. 18 Diversis viis diem tentatum est a nobis. Neutra profectum est apud quosdam incredulos ac morosos. Ioannes veluti lugubri cantu nationem hanc excitaturus ad poenitentiam, prodiit insignis austeritate vitae, ieiunans et abstinens ab omnibus delitiis ciborum, abstemius, et aquae potor. Et sunt qui dicant, Daemonium habet, tantum abest ut imitemur. 19 Prodiit Filius hominis, veluti tibiarum laetiore (cantio) nationem hanc excitaturus ad amorem coelestis doctrinae; quoque plures alliceret (comitate sua) non abdit se in deserta, nec utitur vestitu insigniter aspero, nec cibis insigniter austeris, sed omnibus semet accommodans, nec ullius adspernans consortium, vescitur quibuslibet, et bibit quod apponitur: et rursum inveniunt quod calumnentur, dicentes: Ecce homo vorax ac vinolentus, amicus publicanorum et peccatorum.* Qui non commoventur austeritate, solent blandimentis et comitate vinci. At ista natio ad omnem occasionem sit deterior. Nullum remedium sibi non vertit in materiam maioris morbi. Sed quo pluribus modis provocata* est ad salutem, hoc omnibus erit evidentius, eam suapte malitia perisse, ac Dei sapientia, cuius haec consilio geruntur omnia, iustitiae laudem feret apud filios suos, cum viderint eos, qui magni iustique videbantur apud homines, ob incredulitatem suam repulsos a regno coelorum; contra, peccatores, publicanos, meretrices, Ethnicos, humiles, et abiectos, ob fidei promtitudinem admissos ad slautem aeternam.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!