Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 9
Verses 35-38
35 Iesus itaque tanquam bonus pastor obambulabat per omens civitates ac vicos, animis simul et corporibus omnium* mederi studens, in conventiculis illorum docens et annuncians regnum coelorum, in quod non recipiuntur, nisi qui vacant omnibus animi morbis, et obiter sanans omne morbi genus, omnemque speciem malae valetudinis. 36 Porro cum Iesus videret turbas undiquaque confluentes, et in dies frequentiores, iam avidas salutis ac doctrinae melioris, simulque consideraret Sacerdotes, Pharisaeos et Scribas, unde populus hactenus pependerat, omnia potius agere, quam ut servaretn populum, totosque servire gloriae suae, non Dei, servire lucro suo, servire ventri, voluptatibusque suis, in quibus si quid esset religionis, hoc ipsum esse fucatum ac simulatum, ut officeret etiam ad veram religionem; populum rudem quidem esse, et crassum, sed tamen esse sanabilem, quandoquidem in corpore sanandus simplici fiducia sequebatur, ac dabat gloriam Deo, et doctrinam Evangelicam, tametsi nondum intelligeret, tamen non aversabatur: Contra Pharisaeos et Scribas, cum tenerent Prophetas et scripta Legis, tamen obcaecatos mundanis cupiditatibus, obluctari etiam Evangelicae doctrinae, tactus est optimus pastor affectu misericordiae, quod conspiceret illos similes ovibus palantibus, dissipatis, ac destitutis, quae pastore carent, sed temere vagantur huc et llluc. 37 Considerans igitur in Pharisaeis, lupos agentibus, non pastores, nullam esse spem gregis, iamque populum miraculis utcunque praeparatum ad accipiendam doctrinam Evangelicam, dixit discipulis suis, quos iam aliquam multos collegerat: Messem quidem multam video, caeterum operarios admodum paucos. Rumor Evangelii quaquaversum sparsus est. Excitatus est ardor plurmiorum, qui maturi videntur audiendae Evangelicae Philosophiae. Sed ubi sunt, qui suscipiant praedicandi, docendique negotium? Ubi qui pure sincereque doceant, neque gloriam humanam, neque quaestum affectantes, sed ea sinceritate tradentes, qua me videtis tradere? 38 Certe non oportet negligere tantam hominum multitudinem, iam flagrantem studio coelestis doctrinae. Quid igitur superest, nisi ut rogetis Dominum messis, ut operarios etiam cessantes ac detrectantes extrudat in messem suam. Urget enim occasio, nec est tuta cunctatio. Scio vobis esse gratius haerere mihi, sed tempus est, ut et vos aliquod vestri specimen praebeatis, et quod a nobis accepistis, in aliorum salutem incipiatis expromere.
Chapter 10
Verses, 1, 5-8
1 Itaque conscenso monte, iussit adesse discipulos suos, qui ceu peculiares ipsum assectabantur. Ex his instituit duodecim praecipuos, quibus ut eruditioribus ac firmioribus docendi munus cum auctoritate delegerat, ut ad exemplar, quod in praeceptore conspexerant, alius alibi docerent populum. Ac ne doctrina piscatorum idiotarum et humilium illico contemneretur, dedit et illis potestatem adversus omnes spiritus impuros, ut illos verbo eiicerent, ac morbi genus omne, et omne corporis vitium sanarent, ut quicquid Christus ipsis testibus gesserat, nomine Patris ac suo, id illi facerent nomine Iesu Christi, cuius gerebant vices. Sic enim ingressus erat Iesus, ut sanandis morbis gravibus et immedicabilibus, quo non aliud beneficium videtur hominibus divinius, alliceret rudes ad ea, quae sunt animi.
5 Per huiusmodi legatos Christus aggressus est orbem universum innovare ad Philosophiam Evangelicam, pauperes, rudes, humiles, piscatores, peccatores, et obscuros: ne quid in hac laude sibi mundus vindicaret, si per eruditos, potentes, opulentos, nobiles, rem coelestem fuisset auspicatus. Nunc operae pretium est audire, quid illis mandaverit, quove viatico suos legatos instruxerit. Ac primum quidem praescribit eis praedicandi limites, vetatque ne Iudaeam egressi, conferant sese, vel ad gentes finitimas, vel in civitates Samaritanorum, quos abominabantur Iudaei, non quod Iesus ullum hominum genus abominandum duxerit, sed ne videretur offensus iniuriis Pharisaeorum, vindictae gratia suos ablegasse ad exteros, neve Iudaeis daret ansam causandi se spretos fuisse, sibique gentes ac Samaritanos fuisse praelatos: simulque quoniam sciebat Iudaeos maxime rebellaturos Evangelio, noluit illis quicquam excusationis esse reliquum, sed omnibus esse perspicuum, eos suapte perversitate submotos a regno Dei, et Gentes sua simplici credulitate fuisse receptas. 6 Ab illis igitur, inquit, interim abstinete, sed potius ite ad oves perditas gentis Israeliticae, ut resipiscant ad salutem. Nec enim omnes Pharisaica sunt malitia. Sunt et inter hos oves, simpliciter et per ignorantiam errantes, quae doctae monitaeque faciles resipiscent, ac vocem audient boni pastoris. 7 Caeterum sic auspicabimini praedicationem, quemadmodum a me factum videtis. Non enim statim expedit redibus aperire secretiora mysteria, prius praeparandi sunt, ut sint perfectioris doctrinae capaces. Primum igitur nihil aliud praedicate, quam adesse regnum coelorum, ut resipiscentes a vita veteri, se praeparent novae. Primus enim iustitiae gradus est abstinere a peccatis, et primus ad sanitatem gradus est agnoscere morbum. Porro ne desit fides, et obscuris doctoribus, et nova docentibus, miraculis edendis doctrinae fidem adstruite, quemadmodum vidistis a me factum. Sanate aegrotos, excitate mortuos, mundate leprosos, eiicite Daemones. Haec quanquam sunt maxima, tamen vobis ex me suppetent, et apud omnes conciliabunt favorem et auctoritatem. Primum enim alliciendi sunt imbecilles. Vos tantum cavete, ne his vel ad inanem gloriam, vel ad quaestum abutamini. Ut gratis accepistis a me, ita gratis date. Ne vel minima gloriae, quaestusve suspicione contaminetis Evangelicum munus. Ita demum vos vere magnos iudicabunt homines, si conspexerint tanta potestate praeditos, ne intumescere fastu, nec tangi cupiditate lucri, eaque fortiter contemnere, pro quibus vulgus hominum nihil non et facit, et patitur.