Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 21
Verses 1-4
1 Quo magis autem Dominus Iesus hoc infigeret animis populi, homines apud Deum non aestimari ex rebus visibilibus, sed ex animi sinceritate: simulque taxaret Scribarum, Pharisaeorum, et Sacerdotum avaritiam, qui hoc persuadebant populo, praesertim autem mulierculis viduis, sed beatis, summam esse sanctimoniam, si quam plurimum ex opibus suis conferrent in corbonam, praeteritis interim pauperibus, nonnunquam et liberis ac parentibus suis: quum sederet in Templo, sustulit oculos ad eum locum, qui dicitur gazophylacium, in quo donaria servabantur. Eam pecuniam Sacerdotes adeo volebant haberi sacram, ut quum Lex in primis iussisset honorai parentes, illi docerent deserendum potius patrem, quam non augendam corbonam, quum tamen ea pecunia vitio Sacerdotum iam magna ex parte verteretur in luxum ipsorum.
2 Quum autem multi divites multa misissent in gazophylacium, et his veluti piis a Sacerdotibus ac Pharisaeis applauderetur: accessit et vidua quaedam paupercula, quae misit duos aereos nummulos, qui conficiunt quadrantem. Huic quum nullus hominum applauderet, Iesus tamen huius mulieris pietatem voluit esse notam populo.
3 Ait enim: Haec vidua hominum iudicio videtur minimum misisse in gazophylacium. At ea Dei iudicio plus misit, quam illi divites, qui copiosissime miserunt.
4 Siquidem illi ex eo liberales sunt, quod ipsis domi superest. Haec autem studio pietatis ex sua penuria dedit, totamque substantiam, quam domi habebat, misit in gazophylacium. Apud Deum igitur, qui non spectat rei modum, sed animum, haec benignius contulit, quam illi. Ita Iesus ubique per omnem occasionem avocavit suos a fiducia rerum visibilium, quibus Iudaei nimium tribuebant, ad studium Evangelicae pietatis, quae in animi sinceris affectibus sita est.