Daily Gospel Meditation (11/21/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 19:1-10

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 19

Verses 1-10

1 Atque his caecus, cui Dominus lucem reddidit, non inepte designat populum gentium. Siquidem Iudaeis aliquid lucis praestabat Lex. Gentes in altissimis ignorantiae tenebris versabantur, adeo ut apud hos plerique non crederent omnino Deum esse, alii crederent innumerabiles esse, sed hominibus ipsis sceleratiores. Rursus alii putabant Deo nullam esse curam rerum humanarum. Nec defuerunt, qui Solem et Lunam, qui boves, canes, simias, denique qui porrum et caepe pro Diis haberent. Inter hos erant, qui nescirent certa connubia, sed ritu pecudum uterentur promiscua Venere. Erant apud quod pium esset, occidisse senes parentes. Erant apud quos fas erat, vesci carnibus humanis. Erant apud quos religio esset, carissimos filios mactare Daemonio. Quid hac caecitate deploratius? Et tamen hic caecus, omnium virtutum egenus, sensit praetereuntem Iesum, quem Iudaeorum natio ad se venientem repuli, intendit vocem fidei: fili David miserere mei. Coegit resistere Iesum. Meruit interrogari. Confessus est caecitatem suam, ostendit votum suum: Domine, ut videam. Accepit quod simpliciter petebat. Ex cultore protentorum factus est cultor Iesu: ex mancipio Daemonum ac vitiorum omnium, factus est discipulus et assecla Iesu: ex mendico publico, ac miserae stirps flagitatore, factus est praeco virtutis divinae. Frequenter autem Iudaeis ingeritur exemplum huiusmodi, quo vel resipiscant ab incredulitate, vel palam faciant in posterum se merito reiectos fuisse, qui sanari nollent. Et hic quidem typus exhibitus est ad ingressum civitatis Hiericho.

2 Sed mox in ipsa civitate sese praebuit exemplum evidentius. Quum enim ingressus Dominus iret per mediam civitatem undique stipatus densissima turba promiscuae multitudinis, erat vir quidam, ex re nomen habens Zachaeus, ardens studio iustitiae, quum esse Publicanorum princeps, et idem praedives, quum neque vitae genus, neque fortunae indulgentiae satis congrueret huic animo..

3 Tenebatur autem ingenti desiderio videndi Iesu, ut eum de facie quoque nosse posset, de quo rumor tam admiranda sparserat. Credebat et amabat quod audierat, et ideo iuxta votum Simeonis ac Patriarcharum, sancta cupiditate gestiebat et oculos explere felici spectaculo, maiora quoque conaturus, ni modestia obstitisset: et ob hoc ipsum dignior, cui Iesu maior fieret copia. Diu tenuerat et Herodem desiderum videndi Iesum. Vidit et adspernatus est. Nam frustra videt Iesum, qui vicissim a Iesu non videtur. Zachaeum viderat Iesus antequam ab ipso videretur. Herodes videre cupiebat, qui miraculo quopiam edito delectaret curiosos Regis oculos. Zachaeus ideo videre cupiebat, ut sciret quis esset: nimirum unicus ille Filius Dei, totius salutis auctor omnibus ipsi fidentibus. Non magnum est videre Iesum iuxta carnem his oculis, quibus eum quotidie cernebant Pharisaei, et deridebant. Sed discipulorum oculi beati praedicantur, qui videre meruerunt, quod multis terrae Principibus negatum esset. Beatus pronuntiatur SImon Bariona, qui viderat, quis esset Iesus, quum sic pronuntiaret: Tu es ille Christus FIlius Dei vivi. Non viderant quis esset Iudae, qui dicebant: Nonne hic est filius fabri? Sed pio desiderio Zachaei obstabat pudor, quo minus ad Iesum perrumperet, obstabat undique circumfusa hominum multitudo. Obstabat humilitas corporis. Erat neim statura pusillus. Humiles sunt, qui rebus sordidis ac fluxis incumbunt. Nam humile est, quicquid habet hic mundus, si conferatur ad maiestatem Evangelicam. His non est conspicuus Iesus, nisi sese subducat in altum. Iesus sublimis non conspicietur nisi ab humilibus. Iesus humili ac populari turbae mixtus non cernitur, nisi ab his qui fastigium rerum humanarum calcarint pedibus. Et ideo ut a pusillis omnibus undique gentium conspici posset, ipse post conscendit sublime lignum crucis.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!